Note 747 — LIBRO SECONDO DALLO SCISMA ALL'ERESIA (continued 3)
Reading edition
Il Salimbene dopo aver parlato del libro del S. Amour, seguita, a pag. 233: Alter vero libellus continebat multas falsitates contra doctrinam abbatis Joachym, quas abbas non scripserat, videlicet quod Evangelium Christi et doctrina Novi Testamenti neminem ad perfectum duxerit, et evacuanda erat MCCLX anno. Et nota quod iste, qui fecit istum libellum, dictus est frater Ghirardinus de burgo Sancti Donnini, qui in Sicilia nutritus fuit in saeculo, et ibi docuit in grammatica .... Et Parisius fecit istum libellum, et ignorantibus fratribus divulgavit, sed valde bene fuit punitus: pag. 255 Porro post multos annos, cum habitarem in conventu Imolae, venit ad cellam meam frater Arnulphus guardianus meus cum quodam libello, qui scriptus erat in chartis de papiro, et dixit mihi: quidam notarius est in terra ista, qui est amicus fratrum, et istum libellum, quem scripsit Romae quando fuit ibi cum senatore urbis domino Brancaleone de Bononia, accomodavit mihi ad legendum, et habet eum valde carum, quia frater Gherardinus de burgo Sancti Donnini scripsit et composuit eum, quapropter legatis in eo vos, qui studuistis in libris Ioachym, ut dicatis mihi si continet aliquid boni. Cumque legissem et vidissem dixi fratri Arnulpho: iste liber non habet stilum antiquorum doctorum, et habet verba frivola et risu digna propterea diffamatus est liber et reprobatus ....