Note 30 — INTRODUZIONE STORIA GENERALE DEGLI ANFITEATRI.
Reading edition
Coll’aiuto, forse, di ruote, rulli e palle metalliche. Ecco le parole di Plinio (Hist. Nat., l. XXXVI, c. XXIV):
C. Curio, qui bello civili in Caesarianis partibus obiit, funebri patris munere, cum opibus aparatuque non posset superare Scaurum.... Ingenio ergo utendum fuit, operae pretium est scire quid invenerit, et gaudere moribus nostris, ac nostro modo nos vocare maiores. Theatra duo iuxta fecit amplissima e ligno, cardinum singulorum versatili suspensa libramento, in quibus utrisque antemeridiano ludorum spectaculo edito inter se se aversis, ne invicem obstreperent scenae; repente circumactis ut contra starent, postremo iam die discendentibus tabulis et cornibus in se coeuntibus faciebat AMPHITHEATRUM, et gladiatorum spectacula edebat ipsum magis auctoratum populum Romanum circumferens.