← Table of contents
L'anfiteatro Flavio nei suoi venti secoli di storia

Note 129 — INTRODUZIONE STORIA GENERALE DEGLI ANFITEATRI.

Reading edition

Ecco quanto l’Henzen, (Expl. Musivi etc. Tip. della Rev. Cam. Apost., 1852, p. II) scrive relativamente ai velites o provocatores: «De velitibus ac provocatoribus Maffei sententiam sequendam esse putaverim, quippe qui pro iisdem fere eos habeat. Velitum pugna erat ut ultro citoque tela obiectarent (Isid., Orig. XIII, 54): et quum in re militari velites ad proelia incipienda adhiberentur, eundem in arena eorum usum fuisse probabile est, qua cum dimicandi ratione optime congruit provocatorum nomen. Quod praeterea Artemidorus (Oneicron, II, 33), ubi emendatio vocabuli προβακτωρ in προβοκάτωρ certissima est, dicit significari somnio de provocatore, coniugem εὔμορφον μὲν καὶ χαρίεσσαν, λαμυράν δὲ καὶ ἒρωτικήν, ad eandem certaminis rationem spectare videtur, quae varia erat, spectantibus vero gratior quam reliquae (Isid., Orig. XVIII, 54). Levem certe armaturam provocatorum quoque fuisse iam Ciceronis loco apparet, qui Clodium narrat servos ex ergastulis emptos, sortito alios samnites, alios provocatores fecisse, ita puto, duo genera maxime diversa indicans, ut hominis negligentiam ac levitatem eo severius perstringeret. Nomine provocatoris loco, quod apud Ciceronem legitur ceterae inscriptiones omnes nihil nisi PROVOK (Orell. 2508) vel PROV (Orell. 2566, ex Marin inscript. Alb. p. 12) exhibent. Velites inter gladiatores, fuisse negavit Fabr. inscript. 203, p. 39: Vel. velarios interpretatus sed velarii ipsi non erant gladiatores sed milites plerunque navales (Lamp. Comm. 15), neque eos inter gladiatores recenseri credere possum. Praeterea habemus Isidori testimonium haud dubium, et si recte emendaverit Rigaltius (in notis ad Artemid. Oneicr. II, 38); ibi quoque pro vocabulo ὀρβήλος, quod nullum est, οὐήλης legimus».

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings