Omnia mihi tradita sunt a Patre, et nemo novit quis sit Filius, nisi Pater, et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (1)
Reading edition
Omnia mihi tradita sunt a Patre, et nemo novit quis sit Filius, nisi Pater, et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (1)
1. Id quoque non intelligentes Arii hæresis secatores Eusebius ejusque gregales, impie in Dominum agunt. Si quidem illi hac voce omnia rerum creatarum dominatum comprehendentes, ad hunc modum argumentantur: Si omnia ei tradita sunt, fuit ergo aliquando tempus, cum illa non habuerit. Quod si aliquando non habuit, non est ex Patre. Nam si ex Patre esset, illa profecto semper habuisset, quippe qui esset ex Patre, nec proinde ea accipere illi fuisset necesse. Verum inde etiam facilius eorum insipientiam convincere licebit. Nec enim rerum creatarum sive factarum dominatum et principatum denotat vox illa, sed quemdam dispensationis sensum includit. Si enim cum verba illa protulit, omnia tunc ei sunt tradita, manifestum est Verbi inutilem fuisse creationem, antequam ea acciperet. Quod si ita est, qui verum potest esse, quod de illo dicitur: Omnia in ipso constant (2)? si vero tunc cum fiebant res creatæ, omnes illi traditas fuisse dicatur, id sane non necesse fuit, siquidem omnia per ipsum facta sunt; ac proinde supervacaneum fuit illa Domino tradi, quorum ipse erat opifex. Nam vere rerum, quæ fiebant, Dominus erat cum eas ipse faceret. Quod si illas postquam factæ sunt traditas ei esse contendant, vide quam id sit absurdum. Si enim illi traditæ sunt, eoque accipiente recessit Pater, periculum sane est ne in quorumdam fabulas incidamus, ut scilicet putemus Patrem, postquam omnia Verbo tradidit, ab iisdem ipsum discessisse. Vel si habente Filio, habet quoque Pater, non dicendum erat, Tradita sunt: sed quod Filium socium assumpsit, uti Paulus Silvanum. Verum hoc etiam magis absurdum est, nec enim ulla re indiget Deus, nec inopiæ causa Filium socium sibi et adjutorem adjunxit: sed quia Pater Verbi est, omnia per ipsum facit; neque illi res creatas tradit, sed per ipsum et in ipso rebus creatis providet, ita ut nec passerculus sine Patre cadat super terram (3), nec fenum sine Deo vestiatur (4), et Patre operante Filius quoque usque modo operetur (5). Vana itaque et futilis est impiorum interpretatio. Nec enim verba de quibus agitur, perinde ut ipsi explicant, debent intelligi, sed humanam Verbi dispensationem significant.
2. Postea enim quam peccavit et cecidit homo, eoque cadente omnia sunt perturbata, mors ab Adam usque ad Moysem invaluit (6), maledicta est terra, inferi aperti sunt, clausus est paradisus, cœli infensi nobis sunt facti, ac denique corruptus est homo et jumentis similis effectus est (7), quæ quidem diabolo causa fuit, cur nobis deinceps insultaret. Tunc ergo benignus Deus hominem ad sui imaginem creatum perire nolens dixit: Quem mittam, et quis ibit? Cunctis autem tacentibus dixit Filius: Ecce ego, mitte me (8). Tum Pater, vade dicens, hominem Filio tradidit, ut scilicet ipse caro fieret, et assumptam carnem totam penitus renovaret. Illi, inquam, homo traditus est tanquam medico, ut morsum quem ipsi serpens inflixerat, curaret: tanquam vitæ, ut mortuum excitaret: tanquam luci, ut ejus tenebras illuminaret: tanquam rationi, ut ejusdem rationem restitueret. Ut igitur cuncta ei sunt tradita et factus est homo, omnia statim emendata et perfecta sunt. Terra pro maledictione benedictionem accepit, latroni reseratus est paradisus, inferi tremuerunt, et his qui mortui erant excitatis, aperta sunt monumenta; denique portæ cœli elevatæ sunt (9), ut ille qui est ex Edom adveniret (10). Certe ipse Salvator explicans quonam modo omnia sibi tradita fuerint, mox, ut apud Matthæum legitur, subjecit: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (11): mihi enim traditi estis, ut labore defessos reficiam et mortuos revocem ad vitam. Cui et illud concinit quod habet Joannes: Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus (12). Dedit enim ut quemadmodum omnia per ipsum facta sunt, sic in ipso omnia possent instaurari. Siquidem non idcirco omnia ei tradita sunt, ut ex paupere dives fieret, neque omnia accepit, ut potestam quam non habebat acciperet, absit! sed potius ut omnia, tanquam Salvator, instauraret. Nempe decebat creationis quidem exordium per ipsum fieri (13), ut res exsisterent: earum autem instaurationem, in ipso (14); quæ sane verba inter se differunt. Nam initio quidem omnia per ipsum facta sunt ut essent: postea vero, ubi omnia defecerunt, Verbum caro factum est, quam scilicet induit, ut in ipso omnia reficerentur. Siquidem ipse patiendo nos recreavit, esuriendo nutrivit, et ad inferos descendendo sursum extulit. Tunc ergo cum omnia fieret, jubentis fiebant imperio, ut hæc verba indicant, producant, fiat (15). At in rerum instauratione omnia ei tradi decuit, ut ipse homo fieret, et omnia in eo renovarentur; homo enim quatenus in illo erat, vivificabatur. Nam Verbum ideo se homini conjunxit, ut nihil amplius contra hominem valeret maledictio. Hinc qui psalmo septuagesimo primo, Deo pro humano genere supplicant, hæc aiunt: Deus, judicium tuum regi da (16), ut et judicium mortis contra nos prolatum Filio detur et ipse pro nobis moriens, illud in seipso deleat. Hoc enim ipse significans, in octogesimo septimo psalmo ait: Super me confirmatus est furor tuus (17). Siquidem ipse furorem portavit, quo Deus in nos inflammatus erat, ut et in psalmo centesimo tricesimo septimo dicit: Dominus retribuet pro me (18).
3. Itaque eo sensu omnia Salvatori tradita esse licet intelligere, quæ si rursus explicare opus sit, vere ea quæ non habebat, ipsi sunt tradita. Nec enim antea homo erat, sed homo ipse factus est, ut hominem salvum faceret. Nec in principio Verbum in carne erat, sed postea caro factum est, in qua Dei in nos inimicitias, juxta Apostolum, reconciliavit, et legem mandatorum decretis evacuavit, ut duos conderet in unum novum hominem, faciens pacem, et ambos Patri in uno corpore reconciliaret (19). Quæ igitur Pater habet, hæc quoque ad Filium pertinent, ut ipse apud Joannem testatur: Omnia quæcunque habet Pater, mea sunt (20): quæ quidem apposite admodum sunt dicta. Namque cum factus est quod antea non erat, tunc illi quidem omnia sunt tradita: cum autem suam cum Patre unitatem indicat, non obscure sed aperte ait: Omnia quæcunque habet Pater, mea sunt. Quæ quam accurate sint dicta paulum perpendere nec non admirari operæ pretium fuerit. Non enim dixit: Omnia quæcunque habet Pater, mihi dedit, ne videretur ea aliquando non habuisse: sed mea sunt. Nam ut illa sunt in potestate Patris, ita et in Filii. Quid autem habeat Pater, necesse est rursus perquirere. Nam si his verbis rerum creationem significat: nihil ergo habuit ante creationem, et quidquid habet, accepit a creatione. Verum absit ut ita intelligamus. Siquidem ut ante creationem ipse exsistit, ita et quæcunque habet, ante creationem habet, quæ eadem Filii quoque esse credimus. Si enim in Patre est Filius: omnia igitur quæcunque habet Pater, Filii quoque sunt. Certe hoc dictum pervicaciam et improbitatem evertit hæreticorum, quorum nempe hæc sunt verba: «Si omnia Filio tradita sunt: igitur Pater, eorum, quæ Filio tradidit, potestate cessit, quippe qui Filium in sui locum constituerit. Etenim neminem Pater judicat, sed omne judicium dedit Filio (21).» Verum obstruantur ora loquentium iniqua (22). Nec enim omnium dominatu spoliatus est Pater, quia omne judicium dedit Filio: neque quod dictum est omnia Filio tradita esse a Patre, ipsum idcirco non omnibus præsidere putandum est. Obstruantur, inquam, illorum ora, qui unigenitum Dei Filium, qui quidem ex natura individuus est, audent dividere: quanquam insani verbis tantum dividant. Nimirum impii non intelligunt lucem solis a sole nunquam posse separari, sed semper naturaliter in sole esse. Liceat enim tenui vulgarium rerum imagine id quod intelligimus exprimere, quandoquidem nimiæ temeritatis esset naturam, quam nemo cogitatione potest comprehendere, curiosius perscrutari.
4. Quemadmodum ergo lux solis, quæ universum orbem illuminat, sine sole lucere intelligi non potest ab his nempe qui sana sunt mente, quia lux solis, ejusdem naturæ unita est: ac proinde si lux ipsa diceret: Accepi a sole ut omnia illuminarem, meoque calore augerem et roborarem: nemo adeo stultus esset ut solem a natura quæ ex ipso exoritur, quæ nimirum lux ipsa est, his verbis separari arbitraretur: ita similiter divinam Verbi substantiam suo Patri ex natura unitam esse vera pietas jubet intelligere, uti ex hoc ipso loco quem modo tractamus clarissimum est. Siquidem hæc Salvatoris verba, Omnia quæcunque habet Pater, mea sunt, eum cum Patre semper esse significant. Nam hæ quidem voces, quæcunque habet, Patris dominatum ostendunt: istæ vero, mea sunt, individuam utriusque unionem indicant. Necesse est igitur nos intelligere æternitatem et immortalitatem in Patre esse: esse, inquam, non tanquam aliena, sed in ipso et in Filio velut in fonte residere. Cum ergo de Filio cogitare volueris, disce prius quænam sint in Patre, eaque in Filio etiam esse credere ne dubites. Itaque si Pater res est creata vel facta, hæc quoque Filio ascribe. Si item de Patre licet dicere, fuit aliquando tempus cum non esset, vel est ex nihilo: id etiam de Filio dicatur. Sin autem hæc in Patre esse absque impietate dici non potest, ea quoque Filio affingere impium sane fuerit. Quæ enim Patris sunt, hæc et ad Filium pertinent. Nam qui Filium honorat, Patrem qui eum misit honorat: et qui Filium recipit, Patrem cum eodem recipit (23). Siquidem qui videt Filium, videt et Patrem (24). Quocirca ut Pater non est res creata, ita nec Filius; atque ut de illo dici nequit, fuit aliquando, cum non esset, vel est ex nihilo; sic nec ea de Filio dicere convenit. Sed potius ut in Patre est æternitas et immortalitas, ut idem semper est, nec res est creata; sic eadem de Filio sentire necesse est. Nam, uti scriptum est: Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso (25). Porro verbo, dedit, usus est Christus, ut dantem Patrem ostenderet. Ut autem in Patre est vita, ita et in Filio vitam esse dixit, quo individuam utriusque naturam et æternitatem indicaret. Hinc enim caute dixit, Omnia quæcunque habet Pater, ut hic Patrem nominans, idem ipse non esse Pater crederetur. Namque non dixit, Ego sum Pater, sed, Quæcunque habet Pater.
5. Equidem ipse unigenitus Dei Filius, o Ariani, pater quoque a Patre appelletur, sed non eo sensu quem vos errantes forte suspicamini: at pater futuri sæculi dicitur. Necesse est enim vestras omnes falsas suspiciones præcidere. En igitur prophetæ verba: Genitus est nobis Filius et datus est nobis, cujus imperium super humerum ejus, et vocatur nomen ejus, magni consilii Angelus, Deus fortis, potestatem habens, Pater futuri sæculi (26). Pater ergo futuri sæculi est unigenitus Dei Filius ut et Deus fortis et summa potestate præditus: atque dilucide ostensum est omnia quæcunque Pater habet Filii quoque esse; quemadmodum Pater vitam impertit, ita et Filium quibus voluerit vitam tribuere. Nam, ut Scriptura præmonet, Mortui audient vocem Filii et vivent (27). Una quoque Patris et Filii est voluntas ac sententia, quia unam et individuam habent naturam. Frustra igitur seipsos excruciant Ariani, dum hæc nostri Servatoris verba minime intelligunt, Omnia quæcunque habet Pater, mea sunt. Siquidem ex his quoque penitus evertitur insanus Sabellii error, et invicte coarguitur hodiernorum Judæorum insipientia. Hinc enim vitam in semetipso habens Unigenitus, quemadmodum Pater habet, solus novit quis sit Pater, utpote cum ipse sit in Patre, et Patrem habeat in seipso. Namque imago est, atque adeo omnia quæ Patris sunt, in ipso quoque sunt sicut in imagine. Etenim sigillum est eamdem formam referens, et Patrem in seipso repræsentans, Verbum vivens et verum, virtus, sapientia, sanctificatio et redemptio nostra. In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus (28). Et: Nemo cognoscit quis sit Pater, nisi Filius; et quis sit Filius, nisi Pater (29).
6. Quid igitur impii his de rebus, quas scrutari nefas est, effutire non verentur; illi, inquam, qui et homines sunt, nec vel ipsam rerum terrestrium naturam possunt evolvere? Imo, quæ vel ipsos spectant, ipsi explicent nobis, num videlicet suam ipsorum naturam percipere queant? Temerarii certe illi nimiumque confidentes, qui divinæ majestatis gloriam absque ullo tremore scrutantur, in quam angeli cum natura tum ordine ipsis adeo superiores desiderant prospicere (30). Quid enim Deo propinquius quam cherubim et seraphim? et tamen non audent aspicere vel pedibus stare, imo non nuda sed obtecta veluti facie divinas laudes labiis nunquam deficientibus celebrant, nihil aliud quam divinæ et inexplicabilis naturæ gloriam triplici sanctitatis titulo prædicantes. Nec vero ullus e sanctis prophetis, qui hujusmodi visione maxime sunt digni habiti, nobis renuntiavit illos magna voce usos esse cum sanctus prima vice proferrent; minus clara, secunda vice; submissa denique, tertia vice: deindeque prima sanctitate Dominum significari, secunda subjectionem indicari, tertia demum inferiorem designari ordinem. Verum apage hominum Deo invisorum insaniam. Nam laudanda colendaque et adoranda Trinitas, una et individua est, nec ullam figurant habet, sed absque confusione conjungitur, quemadmodum ejusdem unitas distinguitur absque divisione. Nimirum veneranda illa animalia, trina ista Sanctus, sanctus, sanctus iteratione tres perfectas denotant hypostases; quemadmodum cum semel vocem Dominus proferunt, unam indicant substantiam. Qui ergo unigenitum Dei Filium minorem faciunt, hi ipsum Deum suis blasphemiis lacessunt, quippe qui prave de ejus perfectione sentiant, eumque imperfectum arguant: seipsos autem gravissimi profecto supplicii reos constituunt. Quisquis enim blasphemiam in quamlibet hypostasim audebit proferre, is veniam neque in hoc sæculo neque in futuro poterit obtinere. Verum potest Deus oculos cordis ipsorum aperire ad solem justitiæ perspiciendum, ut illo cognito, eumdem, quem olim repudiabant, constanti animi pietate nobiscum laudent, quoniam ipsius est imperium, Patris videlicet et Filii et Spiritus sancti, nunc et in sæcula. Amen.