Note 605 — PARTE SECONDA
Reading edition
Colum., R. R. I, 3: Huc pertinet praeclara nostri poetae sententia:
Laudato ingentia rura. Exiguum colito.....
Tantum enim obtinendum est, quanto est opus: ut emisse videamur quo potiremur, non quo oneremur ipsi atque aliis fruendum eriperemus, more praepotentium qui possident fines gentium quos ne circumire quoque valent, sed proculcantibus pecudibus et vastandos feris derelinquunt aut occupatos nexu civium ergastulis tenent. Pallad., R. R. I, 6 e 7.