Note 746 — PARTE SECONDA (continued 2)
Reading edition
D. XXXVIII, 1, 38: Si tamen libertus artificium exerceat, eius quoque operas patrono praestare debebit, etsi post manumissionem id didicerit. Quod si artificium exercere desierit, tales operas edere debebit, quae non contra dignitatem eius fuerint, velut ut cum patrono moretur, peregre proficiscatur, negotium eius exerceat.