← Table of contents
Il tramonto della schiavitù nel mondo antico

Note 744 — PARTE SECONDA (continued 2)

Reading edition

D. XXXVIII, 1, 25: Patronus qui operas liberti sui locat, non statim intellegendus est mercedem ab eo capere: sed hoc ex genere operarum, ex persona patroni atque liberti colligi debet. Nam si quis pantomimum vel archimimum libertum habeat et eius mediocris patrimonii sit ut non aliter operis eius uti possit quam locaverit eas, exigere magis operas quam mercedem capere existimandus est. — D. XXXVIII, 1, 27: Si libertus artem pantomimi exerceat, verum est debere eum non solum ipsi patrono, sed etiam amicorum ludis gratuitam operam praebere: sicut eum quoque libertum, qui medicinam exercet, verum est voluntate patroni curaturum gratis amicos eius. Neque enim oportet patronum, ut operis liberti sui utatur, aut ludos semper facere aut aegrotare.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings