← Table of contents
Il tramonto della schiavitù nel mondo antico

Note 743 — PARTE SECONDA (continued 2)

Reading edition

Gaii, Inst. III, 39-42, ed. Huschke: Nunc de libertorum bonis videamus. Olim itaque licebat liberto patronum suum in testamento praeterire... Qua de causa postea praetoris edicto haec iuris iniquitas emendata est: sive enim faciat testamentum libertus, iubetur ita testari, ut patrono suo partem dimidiam bonorum suorum relinquat, et si aut nihil aut minus quam partem dimidiam reliquerit, datur patrono contra tabulas testamenti partis dimidiae bonorum possessio; si vero intestatus moriatur suo herede relicto adoptivo filio (vel) uxore, quae in manu ipsius esset, vel nuru, quae in manu filii eius fuerit, datur aeque patrono adversus hos suos heredes partis dimidiae bonorum possessio.... Postea lege Papia aucta sunt iura patronorum.......; Lemonnier, op. cit., pp. 116 sgg.; Karlowa, op. cit., l. c. Ciccotti E., Il processo di Verre. Milano, 1895, pp. 100 sgg.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings