← Table of contents
Il libro di Sidrach

Note (1447) — IL LIBRO DI SIDRAC (continued 6)

Reading edition

Odasi il dotto Alberto Magno parlare dello smeraldo (De Miner., II.): »Fertur quod illi de nidis griphonum auferuntur, qui lapidem hunc cum crudelitate magna custodiunt: dixit enim unus de Graecia veniens, veridicus et curiosus experimentator, quod ille lapis nascitur in rupibus qui sunt sub aqua maris et quod ibi frequenter invenitur..... Expertum autem est temporibus nostris quod hic lapis, si vere bonus et verus est, non sustinet coitum: propter quod rex Ungariae, qui nostris temporibus regnat, in coitu cum uxore sua lapidem hunc in digito habuit, et propter coitum in tres partes fractus fuit. Et ideo probabile est quod hic lapis gestantem se ad castitatem inclinat. Ferunt etiam quod auget opes, et in causis dat verba persuasoria, et quod collo suspensus curat emitriteum et caducos morbos... Dicunt etiam quod bonam facit memoriam, et quod tempestatem avertit, et valet divinantibus».

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings