PROSAE E PROCESSIONALI EBORACENSI.
Reading edition
[387]
PROSAE E PROCESSIONALI EBORACENSI.
IN DIE PASCHAE.
Salve festa dies, toto venerabilis aevo, Quae Deus infernum vicit et astra tenet. Salve, &c.
Ecce renascentis testatur gratia mundi Omnia cum Domino dona redisse suo. Salve, &c.
Tempora florigero rutilant distincta sereno Et majore poli lumine porta patet. Salve, &c.
Altius ignivomum solem coeli orbita ducit, Qui vagus Oceani exit et intrat aquas. Salve, &c.
Jamque triumphanti post tristia tartara Christo Undique fronde nemus, gramina flore favent. Salve, &c.
[388]
Legibus inferni oppressis super astra meantem Laudent rite Deum lux, polus, astra, fretum. Salve, &c.
Qui crucifixus erat Deus ecce per omnia regnat, Dantque Creatori cuncta creata preces. Salve, &c.
Nobilitas anni, mensium decus, alme dierum, Horarum splendor, scrupula cuncta patent. Salve, &c.
Christe salus rerum, bone conditor atque redemptor, Unica progenies ex Deitate patris. Salve, &c.
Qui genus humanum cernens mersisse profundo, Ut hominem eriperes, es quoque factus homo. Salve, &c.
IN ASCENSIONE DOMINI.
Salve festa dies, toto venerabilis aevo, Qua Deus ad coelos scandit et astra tenet, Salve, &c.
Qui paucis postquam surrexerat ipse diebus Pectora confirmans, discipulos solidas. Salve, &c.
[389]
Atque potestatem laxandi crimina praestans, Discipulos pariter posse ligare dedit. Salve, &c.
Ite meum nomen per totum gentibus orbem, Dicite credentibus notificare Deum. Salve, &c.
Et qui crediderit, et quem baptismatis unda Tinxerit in Christi nomine, salvus erit. Salve, &c.
Quem mittam vobis, vos spiritus ille docebit In linguis variis omnia posse loqui. Salve, &c.
Post modicum veniet qui suggerit omnia vobis, Et visurus eum vado parare locum. Salve, &c.
Hoc cum dixisset cunctis cernentibus illum Nubes suscepit [eum] dum super astra meat[10]. Salve, &c.
IN DIE PENTECOSTES.
Salve festa dies, toto venerabilis aevo, Qua Deus de coelo gratia fulsit humo. Salve, &c.
[390]
Spiritus ecce Deus privatoque quo ejus Ignis adest specie discipulis hodie. Salve, &c.
Mentibus humanis infudit opes deitatis, A Patre procedens mystica dona ferens. Salve, &c.
Non cessat variis Christi magnalia linguis Plebs benedicta loquens gentibus omnigenis. Salve, &c.
Laus tibi, vitae pneuma sacrum, fons, lux animarum, Omnia vivificans semper et irradians. Salve, &c.
Pax, Deus, omne bonum, dulcis concordia morum, Reple corda tuo munere mellifluo. Salve, &c.
Poscimus, omnipotens, mare, terras, sidera replens, Nos tibi purifica, protege, vivifica. Salve, &c.[11]
Nostra pie tangat seraphin carbunculus ora, Ut mens perpetuo flagret amore tuo. Salve, &c.
[391]
IN FESTO CORPORIS CHRISTI.
Salve festa dies, toto venerabilis aevo, Qua Deus Ecclesiam dicat honore suam. Salve, &c.
Ecce dies laeta, post tristia tartara spreta, Gratia succedit, perdita vita redit. Salve, &c.
Hoc corpus Christi, salvans de funere tristi, Manna figuravit, litera prisca canit. Salve, &c.
Hoc verbum Patris coeli formator et orbis Cum Patre cuncta creat et deitate beat. Salve, &c.
Angelis est panis summa refecto sacris, Sed sensu vanis nil valet iste panis. Salve, &c.
Hoc corpus verum firmans primordia rerum, Infera confregit atque redempta regit. Salve, &c.
Laudem complacuit, carnem sine semine sumpsit, Virginis et matris viscera sacra replet. Salve, &c.
[392]
In coena residens, corpus cum sanguine sumens, Discipulos pavit, mystica dona dedit. Salve, &c.
Intactae matris natus, sapientia Patris, Constat in altari victima vera Dei. Salve, &c.
In cruce regnavit, moriens mortem superavit, Et mundi maculas sanguis et unda lavit. Salve, &c.
Palmas extendit, vitam pro morte rependit, Post triduum surgens, corpus ad alta vehens. Salve, &c.
Perpetuam requiem tu fons et origo bonorum, Hunc servando chorum da sine nocte diem. Salve, &c.
IN DEDICATIONE ECCLESIAE.
Salve festa dies, toto venerabilis aevo, Qua sponso sponsa jungitur Ecclesia. Salve, &c.
Haec est aula Dei, pacis locus et requiei, Hic et eunt inopes ad Salomonis opes. Salve, &c.
[393]
Filius ille David qui nos sibi consociavit, Hac in matre domo et Deus est et homo. Salve, &c.
Copula coelestis vos spiritualiter estis, Si servando fidem esse velitis idem. Salve, &c.
Urbs nova Hierusalem descendens spiritualem Attulit ornatum lucis ab arce datum. Salve, &c.
Hinc fidei fructum sacro baptismate ductum Dat Rex justitiae coelitus Ecclesiae. Salve, &c.
Firma David turris, huc si pede perpete curris, Invenies in ea pignora siderea. Salve, &c.
Haec est arca Dei credentibus auxiliatrix, Quae vehit ad portum quos vehit unda maris. Salve, &c.
HYMNUS IN VIGILIA PASCHAE, E Processionali Eboracensi.
Inventor rutili Dux bone luminis, Qui certis vicibus tempora dividis, Merso sole chaos ingruit horridum, Lumen redde tuis Christe fidelibus.
Inventor rutili, &c.
[394]
Quamvis innumero sidere regiam Lunarique polum lampade pinxeris, Incussu silicis lumina nos tamen Monstrans saxigeno semine quaerere.
Inventor, &c.
Tu lux vera oculis, lux quoque sensibus, Intus tu speculum, tu speculum [et] fons Lumen quod famulus offero suscipe, Tinctum pacifici chrismatis unguine.
Inventor, &c.
Per Christum genitum summe Pater tuum, In quo visibilis stat tibi gloria, Quo noster Dominus qui tuus unicus Spirat de Patrio corde Paraclitum.
Inventor, &c.
Per quem splendor, honor, laus, sapientia, Majestas, bonitas, et pietas tua Regnum continuat numine triplici Texens perpetue saecula saeculis.
[395]