Note 14 — Chapter II · Induction of Copernicus.—The Heliocentric Theory asserted on formal grounds.
Reading edition
This passage has so important a place in the history, that I will give it in the original:—“Intellexeram te non modo veterum mathematicorum inventa egregie callere sed etiam novam mundi rationem constituisse: Qua doceas terram moveri: solem imum mundi, atque medium locum obtinere: cœlum octavum immotum atque fixum perpetuo manere: Lunam se una cum inclusis suæ spheræ elementis, inter Martis et Veneris cœlum sitam, anniversario cursu circum solem convertere. Atque de hac tota astronomiæ ratione commentarios a te confectos esse, ac erraticarum stellarum motus calculis subductos tabulis te contulisse, maxima omnium cum admiratione. Quamobrem vir doctissime, nisi tibi molestus sum, te etiam atque etiam oro vehementer ut hoc tuum inventum studiosis communices, et tuas de mundi sphæra lucubrationes, una cum Tabulis et si quid habes præterea quod ad eandem rem pertineat primo quoque tempore ad me mittas.”