Note 534 — Chapter V
Neil Buchanan translation
Footnote 534:
(return)
See adv. Prax. 3: "Igitur si et monarchia divina per tot legiones et exercitus angelorum administratur, sicut scriptum est: Milies centies centena milia adsistebant ei, et milies centena milia apparebant ei, nec ideo unius esse desiit, ut desinat monarchia esse, quia per tanta milia virtutum procuratur: quale est ut deus divisionem et dispersionem pati videatur in filio et spiritu sancto, secundum et tertium sortitis locum, tam consortibus substantiæ patris, quam non patitur in tot angelorum numero?" (!!) c. 4: "Videmus igitur non obesse monarchiæ filium, etsi hodie apud filium est, quia et in suo statu est apud filium, et cum suo statu restituetur patri a filio." L.c.: "Monarchia in tot nominibus constituta est, in quot deus voluit."