Note 531 — Chapter V
Neil Buchanan translation
Footnote 531:
(return)
Apol. 21: "Necesse et igitur pauca de Christo ut deo ... Jam ediximus deum universitatem hanc mundi verbo et ratione et virtute molitum. Apud vestros quoque sapientes Λογον, id est sermonem et rationem, constat artificem videri universitatis." (An appeal to Zeno and Cleanthes follows). "Et nos autem sermoni atque rationi itemque virtuti, per quæ omnia molitum deum ediximus, propriam substantiam spiritum inscribimus, cui et sermo insit pronuntianti et ratio adsit disponenti et virtus præsit perficienti. Hunc ex deo prolatum didicimus et prolatione generatum et idcirco filium dei et deum dictum ex unitate substantiæ, nam et deus spiritus (that is, the antemundane Logos is the Son of God). Et cum radius ex sole porrigitur, portio ex summa; sed sol erit in radio, quia solis est radius nec separatur substantia sed extenditur (cf. adv. Prax. 8). Ita de spiritu spiritus et deo deus ut lumen de lumine accensum. Manet integra et indefecta materiæ matrix, etsi plures inde traduces qualitatis mutueris: ita et quod de deo profectum est, deus est et dei filius et unus ambo. Ita et de spiritu spiritus et de deo deus modulo alternum numerum, gradu non statu fecit, et a matrice non necessit sed excessit. Iste igitur dei radius, ut retro semper prædicabatur, delapsus in virginem quandam et in utero eius caro figuratus nascitur homo deo mixtus. Caro spiritu instructa nutritur, adolescit, adfatur, docet, operatur et Christus est." Tertullian adds: "Recipite interim hanc fabulam, similis est vestris." As a matter of fact the heathen must have viewed this statement as a philosophical speculation with a mythological conclusion. It is very instructive to ascertain that in Hippolytus' book against Noëtus "the setting forth of the truth" (c. 10 ff.) he begins with the proposition: Θεος εβουληθη κοσμον κτισαι. The Logos whose essence and working are described merely went forth to realise this intention.