← Table of contents
Historia General del Derecho Español, Tomo I

Note 507 — LIBRO TERCERO ESPAÑA VISIGODA

Reading edition

Tácito, Germania, cap. XVIII. Quamquam severa illic matrimonia, nec ullam morum partem magis laudaveris. Nam prope soli barbarorum singulis uxoribus contenti sunt, exceptis admodum paucis, qui non libidine, sed ob nobilitatem plurimis nuptiis ambiuntur. Dotem non uxor marito, sed uxori maritus offert. Intersunt parentes ac propinqui ac munera probant, munera non ad delicias muliebres quaesita nec quibus nova nupta comatur, sed boves et frenatum equum et sentum cum framea gladioque. In haec munera uxor accipitur, atque in vicem ipsa armorum aliquid viro affert: hoc maximum vinculum, haec arcana sacra, hos conjugales deos arbitrantur.

Vid. Flach, Les Origines de l'ancienne France, I; París, 1886, p. 60-69, sobre la familia germánica y el mundium.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings