Note 705 — LIVRE III Les derniers Mérovingiens (continued 2)
Reading edition
Concile de Châlon-sur-Saône en 650 c. 19. Valde enim omnibus noscitur esse indecorum, quod per dedicationes basilicarum aut festivitates martyrum ad ipsa solennia confluentes chorus femineus turpia quidem et obscena cantica decantare videtur, dum aut orare debent aut clericos psallentes audire. Unde convenit ut sacerdotes loci talia a septis basilicarum vel porticibus ipsarum ac etiam ab ipsis atriis vetare debeant et arcere. Et si voluntarie noluerint emendare, aut excommunicari debeant aut disciplinae aculeum sustinere. (Dans Sirmond, Concil. Gall. I, p. 493.)