← Table of contents
Florulae Insularum Australium Prodromus

PRAEFATIO.

Reading edition

Ex itinere circa globum terraqueum redux anno MDCCLXXV, coniunctim cum patre optimo Characterum nouorum generum plantarum adumbrationem typis tabellisque aeneis exaratam publici iuris feci. Hanc breui, vt sperabam, ita pollicebar descriptiones integras stirpium orbis australis insequuturas. Haud igitur ab re esset enumerare caussas, quae harum diuulgationem impediverunt; verum piget querelis quamuis iustis immorari.

{6}

Interim vndecimus ab editione nouorum generum vertitur annus. Species plantarum complures, a nobis primum detectae, alienis curis prodierunt in lucem, siue quod in solo natali iterum deprehensae fuerunt, siue quod, etsi a nobis mutuatae, alieno nomini minus religiose illae addictae sunt. Facile quidem tolerari poterat iactura tantillae, inuenti legitimis auctoribus erepti, gloriolae. Sed non potuit non vitium subrepere descriptiunculis alienis iuxta sicca plantarum exemplaria congestis et festinanter nimis in medium prolatis. Quae cum ita essent, iam vltro videbar adstipulari erroribus, ni publice in eosdem animaduerterem. Attamen eadem, quae olim, obstacula manum nostro operi admotam inhibent. Qui in colligendas hasce naturae diuitias aes publicum impenderunt, ad earundem communicationem cum orbe erudito sumtus denegant, librarii redemtionem recusant; vetat res {7} familiaris tot figurarum scalpturas, quae descriptionibus illustrandis inseruiunt, priuatis opibus moliri. Quid multa? Praemittendum itaque exploratoris vice catalogum Florulae Polynesiae constitui, certiorem me redditurum, num in promtu mihi sint auxiliatrices manus, quibus omnibus his angustiis expediar? Enimuero, nisi cuncta me fallunt, praesagiens iam animo tot inter potentissimos Europae principes exorientem Musagetam video, qui nostrorum tentaminum fautorem se praestet, Floraeque australis ornandae honorem Britannis eripiat.

Nomina plantarum, quas cum amicissimo Sparrmanno in oceani australis insulis legimus descripsimusque, folis differentiis specificis et locis natalibus adiectis, huic prodromo inserui, exclusis stirpibus magellanicis, nec non iis quas in atlantici maris insulis offendimus. Species cognitas omnes {8} ad illustris Murrayi editionem decimam quartam systematis vegetabilium retuli, emendatis hinc inde differentiis specificis, quas fide supplementi plantarum a Linneo, filio, editi, in eximium opus suum receperat vir celeberrimus. Genera noua nonnulla, instituta diligentiore comparatione, deleui; quae autem temere nimis ab aliis ad genera cognita relata fuerunt, restitui. Plantas dubias porro et obscuras aut imperfecte descriptas seorsim enumerandas esse iudicaui, ne et species probe determinatae vna vacillarent.

Scribebam Vilnae Lituanicae, d. XXX. Junii MDCCLXXXVI.

{1}

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings