← Table of contents
Feudal England

Note 8 — PART II HISTORICAL STUDIES (continued 2)

Reading edition

Hec est finalis concordia facta apud Legr[ecestr]am proxima die Jovis post proximum festum apostolorum petri et pauli postquam Hugucio legatus Rome pervenit in Angliam,8 coram Hugonem de Gundevile et Willelmo filio Radulfi et Willelmo Basset, Justiciariis domini Regis, et ceteris Baronibus qui ibi tunc aderant Inter Galfridum Ridel et Bertramum de Verdun de terra de Madeleye, unde placitum fuit inter eos in curia Domini Regis, Videlicet quod Galfridus Ridel dedit Bertrammo [sic] de Verdun feodum i militis in Leycest'syre, scilicet servitium viii. car. terre quas Robert Devel tenet in Swineford et in Walecote et servitium ii. car. terre quas Walterus de Folevile tenet in parva Essebi et servitium i car. terre quam peverel tenet in Flekeneye, et servitium i. car. terre quam Hardeui[nus] tenet in eadem Flekeneye. Et has xii. car. terre dedit ei et concessit in feodo et hereditate per servicium unius militis. Et in Staffordesyre dedit predictus Galfridus prenominato Bretamo [sic] xii. bov. terre quas habebat in Crokestene de feodo de Madelye et servitium de Foxwiss et de Hanekote per v. sol. inde annuatim reddendos Galfrido pro omnibus que ad illum pertinent. Has vero terras in Leycest'syre et in Staffordsyre dedit Galfridus Ridel et concessit Bertramo et heredibus suis tenendas de illo et de heredibus suis in feodo et hereditate libere et quiete per prenominatum servitium pro omnibus que ad illum pertinent, et pro ista donatione et concessione Bertrammus [sic] de Werdun [sic] totam calumpniam quam habuit versus Galfridum in Madeleye quietum clamavit de illo et de heredibus suis Galfrido Ridel et heredibus suis.9

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings