Note 2 — PART II HISTORICAL STUDIES (continued 2)
Reading edition
Hæc est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Evesham ad proximum festum sancte Margarete post mortem comitis Reginaldi2 Cornub' coram Willelmo filio Audelini et Willelmo filio Radulfi et Willelmo Basset et aliis justiciariis domini regis qui ibi tunc aderant, inter Rogerum filium Willelmi et Robertum Trunket de terra de Ragl' unde placitum fuit inter eos in curia domini Regis. Scilicet quod predictus Wibertus Trunket clamavit quietam predicto Rogero terram illam de Ragl' et [sic] feud[um] et hereditatem suam et totum jus suum quod in predicta terra habebat, et ipse trunchet reddidit in curia domini Regis terram illam de Ragl' in manu [sic] abbatis de Evesham, et ipse abbas ibi statim in curia Regis reddidit eam predicto Rogero. Pro hac autem concessione dedit predictus Rogerus predicto trunchet xx. marcas argenti, et predictus abbas dedit truchet unum anulum argenteum cum cural.