← Table of contents
Feudal England

Note 3 — PART II HISTORICAL STUDIES (continued 2)

Reading edition

Willelmus comes de Essex' omnibus hominibus ⁊ amicis suis, Francis ⁊ Anglis, clericis ⁊ laicis, tam futuris quam presentibus, salutem. Sciatis me dedisse ⁊ concessisse ⁊ hac carta mea confirmasse Rogero filio Ricardi ⁊ suis heredibus villam de Aynho cum omnibus pertinen[ciis] in escambio pro Cunctonia hereditarie tenendam de me ⁊ heredibus meis sibi ⁊ heredibus suis per servicium unius militis ⁊ dimidii, libere et quiete ⁊ honorifice sicut unquam antecessores mei liberius ⁊ honorificencius eam tenuerunt ⁊ habuerunt; scilicet in bosco ⁊ in plano, in pratis et pascuis, in viis ⁊ semitis, in aquis, ⁊ molendinis, ⁊ in omnibus predicte ville adjacentibus. Et insuper dedi ⁊ concessi predicto Rogero filio Ricardi terram de Wlauynton' quam pater meus comes Gal[fridus] dedit Willelmo de Moretonio, per servicium michi faciendum quod predictus Willelmus patri meo facere debuit, hereditarie tenendum [sic] de me ⁊ heredibus meis, illi ⁊ heredibus suis. Quare volo ⁊ firmiter precipio quod ista donacio rata ⁊ inconcussa permaneat. Et notum sit omnibus quod istud eschambium factum fuit apud Wynconiam [sic] ad Scaccarium coram domino Rege Henrico filio regis Henrici Secundi ⁊ Baronibus suis. Tes⁊e [sic] Reg' comite, Bac'3 de Luc[i], Willelmo de Sancto Johanne, Galfrido Archidiacono Cantuar', Ricardo Archidiacono Pick[tavensi], Hunfrido de Buh[un] constant[e],4 Manser' Biset dap[ifero], Gilberto Malet dap[ifero], Hugone de Gundvil[la], Alano de Nevill[a], Thoma Basset, Willelmo filio Audel[ini], Johanne Mereschal, Roberto de Bussone, Johanne const[abulario] Cestr[iae], Ranulpho de Glanvile, Gaufrido de Say, Gerard de Kanvill[a], Oseberto filio Ricardi, David de Jarpenvilla, Ricardo filio Hugonis, Johanne Burd, Willelmo filio Gill[eberti], Roberto de Sancto Claro, Johanne de Roch, Hasculfo Capellano, Henrico clerico, Roberto clerico, qui hanc cartam scripsit, ⁊ multis aliis.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings