← Table of contents
Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae

Front matter (continued 2)

Reading edition

contemptus, -ūs (m.); nōmen ā verbō contemnō ductum. Contemptuī aliquid habeō = contemnō.

contendō, -ere, -dī, -tum; fēstīnō ad; resistō, contrā aliquem pūgnō.

contentiō, -ōnis (f.); nōmen est; verbum est contendō.

conterō, -ere, -trīvī, -trītum; in fragmenta tundō.

contubernālis, -is (m. f.); comes quī in eōdem tēcum tabernāculō dormit.

contumēlia, -ae (f.); iniūria quae verbīs fit.

contineō, -ēre, -tinuī, -tentum; quasi intrā mē habeō; liber lītterās continet.

contingō, -ere, -tigī, -tāctum; tangō; contingit = accidit.

cōntiō, -ōnis (f.); conventus ubi ōrātiōnēs habēmus.

contrahō, -ere, -trāxī, -tractum; aliquid angustius faciō. Lītem contrahō = lītem agere incipiō.

contrōversia, -ae (f.); contentiō verbōrum.

conveniō, -īre, -vēnī, -ventum; eī conveniunt quī ūnum in locum veniunt.

conventus, -ūs (m.); nōmen est; verbum est conveniō.

convertō, -ere, -tī, -sum; in aliam fōrmam vertō.

convīva, -ae (m. f.); quī apud eandem mēnsam cēnant convīvae sunt.

convīvium, -ī (n.); conventus cēnandī causā.

convocō, -āre; in ūnum locum vocō.

coöperiō, -īre, -peruī, -pertum; contegō.

cōpia, -ae (f.); multum alicūius reī.

coquō, -ere, coxī, coctum; cibum ad cēnam parō.

coquus, -ī (m.); is quī coquit.

cor, cordis (n.); pars corporis ad sinistrum latus sita sine quā vīvere nōn possumus.

corium, -ī (n.); pellis dūra quālem habet bōs. Māteria ex quā calceōs facimus.

cornū, -ūs (n.); aliquid dūrum quod ē capite bovis aliōrumque animālium crēscit.

corōna, -ae (f.); rēs quaedam ē flōribus textam quam capitī impōnimus.

corrigia, -ae (f.); lōrum soleae.

corrumpō, -ere, -rūpī, -ruptum; aliquem pecūniā corrumpō quam eō cōnsiliō eī dō, ut eī persuādeam ut aliquid faciat.

cottīdiē; diem ex diē, per omnēs diēs.

crāpula, -ae (f.); is quī nimis vīnī bibit crāpulā affectus est.

crās; diē post hunc diem.

crassus, -a, -um; dēnsus.

creō, -āre; faciō.

crepida, -ae (f.); solea.

crepitus, -ūs (m.); strepitus, sonitus.

crepundia, -ōrum (n.); rē quae sī quatitur sonum facit. Īnfantēs crepundiīs māximē gaudent; itaque cum vāgiunt crepundia quatimus.

crepusculum, -ī (n.); neque diēs neque nox.

crēta, -ae (f.); rēs quaedam alba quā in tabula nigrā scrībimus.

crētōsus, -a, -um; crētae similis.

crībrum, -ī (n.). [Image: a sieve]

crīmen, -inis (n.); id dē quō accūsor.

crīnis, -is (m.); id quod in summō capite crēscit.

cruciātus, -ūs (m.); nōmen ā verbō cruciō ductum.

cruciō, -āre; vexō, ita perturbō ut paene interficiam aliquem; dolōre māgnō aliquem afficiō.

crūdēlitās, -ātis (f.); nōmen est, adiectīvum est crūdēlis.

cruentus, -a, -um; sanguine vel cruōre perfūsus.

cruor, -ōris (m.); sanguis solidior.

crūs, crūris (n.). [Image: a leg]

crūstulum, -ī (n.); dulce cibī genus; puerī crūstula edere amant.

crux, crucis (f.); rēs hūiusmodī [Image: a cross]. Rōmānī cruce ut īnstrūmentō pūniendī ūtēbantur.

cubiculāris, -e; ad cubiculum attinēns.

cubiculum, -ī (n.); cella ubi dormīmus.

cubitum, -ī (n.); quasi angulus bracchiī.

cubō, -āre, cubuī, cubitum; in lectō iaceō ut dormiam.

culīna, -ae (f.); locus ubi coquus cibum coquit.

culter, -trī (m.); id quō aliquid secāmus.

cumulō, -āre; compleō.

cūnābula, -ōrum (n.); cūnae.

cūnae, -ārum (f.); lectus īnfantis.

cūnctor, -ārī; moror.

cupiditās, -ātis (f.); nōmen est, adiectīvum est cupidus.

cupidus, -a, -um; adiectīvum ā verbō cupiō ductum. Is cupidus alicūius reī est quī eam habēre volt.

cupiō, -ere, -īvī (-iī), -ītum; volō.

Cūrētēs, -um (m.); vātēs quīdum quī tympana dum saliunt quatere solent.

cūriōsē; māgnā cūrā.

cūrō, -āre; cūram alicūius reī adhibeō.

currō, -ere, cucurrī, cursum; celeriter eō.

currus, -ūs (m.); curribus vehimur.

cursus, -ūs (m.); nōmen est, verbum est currō.

cuspis, -idis (f.); pīlum.

cūstōdia, -ae (f.); nōmen est; verbum est cūstōdiō; vigilia.

cūstōdiō, -īre, -īvī, -ītum; cūstōs cūstōdit.

cutis, -is (f.); pellis hūmāna.

Cyclōps, -ōpis (m.); gigās quī ūnum modo habet oculum.

damnō, -āre; condemnō; iūdicēs scelerātōs damnant; poenās ab eīs sūmunt.

damnum, -ī (n.); sī quid perdō damnum patior; sī quid laeditur damnum accipit.

Danaī, -ōrum (m.); Graecī.

dea, -ae (f.); deus fēminīnus.

dēbeō, -ēre; oportet mē.

dēcantō, -āre; cantō.

dēcernō, -ere, -crēvī, -crētum; iūdicō; ēdīcō; dēstinō.

dēcidō, -ere, -cidī; dē aliquā rē cadō.

dēcipiō, -ere, -cēpī, -ceptum; sī efficiō ut id quod falsum est vērum esse crēdās, tē dēcipiō.

dēclīnō, -āre; ē rēctā viā dēvertor.

dēcurrō, -ere, -cucurrī (-currī), -cursum; currēns dēveniō.

dēdecus, -oris (n.); id quod nōn decet; foeda speciēs.

dēdūcō, -ere, -dūxī, ductum; ex aliquō locō in alium dūcō.

dēfatīgō, -āre; fessum aliquem reddō.

dēferō, -ferre, -tulī, -lātum; auferō; nūntiō.

dēfessus, -a, -um; omnīnō fessus. Fessus sum cum plūs ambulāre nōn possum.

dēficiō, -ere, -fēcī, -fectum; nōn satis valeō.

dēfleō, -ēre, -flēvī, -flētum; suprā aliquem fleō.

dēfluō, -ere, -fluxī, -fluxum; dēlābor.

dēfodiō, -ere, -fōdī, -fossum; fodiō; in terrā fossā cēlō.

dēfōrmis, -e; foedus; nōn pulcher.

dēfōrmitās, -ātis (f.); mala fōrma; nōmen est dēfōrmitās, adiectīvum est dēfōrmis.

dēhinc; posteā, deinde.

dehīscō, -ere, -hīvī; ōs dehīscit cum hiāmus.

dēiciō, -ere, -iēcī, -iectum; ad terram iaciō.

dēinceps; posteā.

dēlābor, -ī, -lāpsus sum; dēcidō.

dēlectō, -āre; gaudium alicuī praebeō; dēlector = gaudeō.

dēlīberō, -āre; quid faciendum sit quaerō.

dēlicātus, -a, -um; dulcis; id est dēlicātum quod nōs dēlectat.

dēligō, -āre; alligō.

dēligō, -ere, -lēgī, -lēctum; ēligō; creō.

dēlitēscō, -ere, -lituī; lateō.

delphīnus, -ī (m.). [Image: a dolphin]

dēmergō, -ere, -mersī, -mersum; immergō, immīttō.

dēmōnstrō, -āre; mōnstrō.

dēmum; post longum tempus.

dēnārius, -ī (m.); nummus quīdam.

dēnegō, -āre; negō; recūsō.

dēnique ūnum ex adverbiīs est, quōrum est seriēs prīmō, deinde, dēnique, postrēmō.

dēnsus, -a, -um; sī multae rēs in parvum spatium collēctae sunt dēnsae sunt. Contrārium est rārus.

dēpellō, -ere, -pulī, -pulsum; efficiō ut aliquis abeat; abigō.

dēplōrō, -āre; lāmentor, dēfleō.

dēpōnō, -ere, -posuī, -positum; pōnō, omīttō, abiciō.

dēprāvō, -āre; dēfōrmem aliquem reddō.

dēprecor, -ārī; nē quid accidat precor.

dēprehendō, -ere, -dī, -sum; rapiō; capiō; comprehendō.

dēprōmō, -ere, -prompsī, -promptum; extrahō.

dēpūgnō, -āre; vehementer pūgnō.

dērīdeō, -ēre, -sī, -sum; irrīdeō.

dēscrībō, -ere, -scrīpsī, -scrīptum; aut verbīs aut scrīptūrā expōnō.

dēserō, -ere, -seruī, -sertum; relinquō.

dēsīderium, -iī (n.); nōmen ā verbō dēsīderō ductum.

dēsīderō, -āre; cupiō.

dēsinō, -ere, dēsiī; dēsistō.

dēspondeō, -ēre, -spondī, -spōnsum; spondeō.

dēstinō, -āre; cōnstituō; dēcernō.

dēstituō, -ere, -uī, -ūtum; dēserō.

dēsum, -esse, -fuī; nōn adsum.

deus, -ī (m.); Iūppiter, Apollō, et cēterī sunt deī.

dēveniō, -īre, -vēnī, -ventum; dē marī ad terram veniō; adveniō.

dēversōrium, -ī (n.); quō ē viā dēvertimus ut noctem agāmus cum domum pervenīre nōn possumus. Nōnnūllī ē viā dēvertunt ut bibant.

dēvertō, -ere, -tī, -sum; in aliam partem vertō; mē ē rēctā viā in aliam partem vertō.

dēvocō, -āre; vocō ad mē; arcessō.

dēvolvō, -ere, -volvī, -volūtum; volvō dē.

dēvorō, -āre; celeriter edō.

dexter, -tra, -trum; duās habeō manūs quārum altera est dextra, altera sinistra. Plērīque dextrā saepius ūtuntur. Ut beātī sunt illī quī utraque manū aequē possint ūtī!

Diāna, -ae (f.); dea vēnātiōnis.

dīctitō, -āre; saepenumerō dīcō.

dictō audiēns sum = pāreō.

differō, -ferre, distulī, dīlātum; aliquid in tempus futūrum dēpōnō; efficiō ut aliquis diūtius exspectet.

difficilis, -e; contrārium quam facilis.

difficultās, -ātis; nōmen est, adiectīvum est difficilis.

diffugiō, -ere, -fūgī; hūc illūc fugiō.

diffūsus, -a, -um; ōrātiō diffūsa est ōrātiō longa multa quidem verba, sēnsūs tamen parum continēns.

digitus, -ī (m.); pars manūs vel pedis; vīgintī igitur digitōs habeō, decem in manibus, in pedibus decem.

dīgnitās, -ātis(f.); nōmen est, adiectīvum est dīgnus.

dīgredior, -ī, -grēssus sum; discēdō, abeō.

dīligēns, -entis; adiectīvum est, adverbium est dīligenter.

dīligentia, -ae (f.); nōmen est, adiectīvum est dīligēns.

dīligō, -ere, -lēxī, -lēctum; amō.

dīlūcēscō, -ere, -lūxī; lūx fierī incipit.

dīlūculum, -ī (n.); prīma lūx diēī.

dīluvium, -ī (n.); māgna aquārum cōpia quae in omnēs partes sē extendit.

dīmicō, -āre; pūgnō.

dīmidius, -a, -um; per medium dīvīsus.

dīmīttō, -ere, -mīsī, -mīssum; aliquem abīre sinō vel iubeō.

dīmoveō, -ēre, -mōvī, -mōtum; aut ad dextram aut ad sinistram moveō.

dīrigō, -ēre, -rēxī, -rēctum; currum dīrigimus ut rēctā viā prōcēdat.

dīrumpō, -ere, -rūpī, -ruptum; in duās partēs frangō.

dīrus, -a, -um; horribilis; saevus.

discēdō, -ere, -cēssī, -cēssum; abeō.

disceptō, -āre; verbīs contendō.

discēssus, -ūs (m.); nōmen ā verbō discēdō ductum.

discipulus, -ī (m.); is quī discit.

discordia, -ae (f.); contentiō.

dispergō, -ere, -sī, -sum; hūc illūc spargō.

dissuādeō, -ēre, -sī, -sum; alicuī suādeō nē quid agat.

distendō, -ere, -dī, -tum; ita aliquid compleō ut tumeat.

distrahō, -ere, -trāxī, -tractum; in contrāriās partēs trahō.

distribuō, -ere, -uī, -ūtum; contrārium quam colligō.

dīvidō, -ere, visī, -vīsum; in partēs secō.

dīvīnus, -a, -um; ad deōs attinēns.

dīvitiae, -ārum (f.); nōmen est, adiectīvum est dīves.

documentum, -ī (n.); id quod aliquid vērum esse dēmōnstrat.

dōlium, -iī (n.); māgnum vās.

dolor, -ōris (m.); contrārium quam gaudium.

dolus, -ī (m.); id quō aliquem dēcipimus.

domina, -ae (f.); uxor dominī.

dōnō, -āre; dō.

dormiō, -īre; somnum capiō.

dracō, -ōnis (m.); serpēns ingēns.

dubitō, -āre; nōn prō certō habeō.

dubium, -ī (n.); nōmen est; adiectīvum est dubius.

dubius, -a, -um; contrārium quam certus.

dumtaxat; sōlum; modo.

dūrēscō, -ere, -ruī; dūrus fīō.

dūritia, -ae (f.); nōmen est, adiectīvum est dūrus.

dūrus, -a, -um; contrārium quam mollis.

ēbrius, -a, -um; is quī nimis vīnī bibit ēbrius fit.

ebur, -oris (n.); māteria quam dentēs elephantōrum nōbīs praebent.

ecce; vidē; spectā. Exclāmātiō est.

ēdīcō, -ere, -dīxī, -dictum; pūblicē affīrmō.

ēdictum, -ī (n.); nōmen ā verbō ēdīcō ductum.

ēdō, -ere, -didī, -ditum; quasi dō ex.

ēdūcō, -ere, -dūxī, ductum; contrārium quam indūcō.

efferō, -ferre, extulī, ēlātum; ex aliquō locō portō; excipiō. Ēlātus = laetus.

effigiēs, -ēī (f.); imāgō, figūra, fōrma.

effluō, -ere, -fluxī; fluō ex.

effodiō, -ere, -fōdī, -fossum; ex aliquō locō fodiō.

effringō, -ere, -frēgī, -frāctum; aliquid frangendō aperiō.

effugiō, -ere, -fūgī; fugiō ex aliquō locō.

effundō, -ere, -fūdī, -fūsum; fundō ex.

egēns, -entis; pauper, sine pecūniā.

ēgredior, -ī, -grēssus sum; exeō.

ēgregius, -a, -um; optimus.

ēiciō, -ere, -iēcī, -iectum; ex aliquā rē iaciō.

elephantus, -ī (m.); animal māgnum quod dentēs ut cornua habet.

ēlīdō, -ere, -sī, -sum; aliquid contrā aliam rem frangō.

ēligō, -ere, -lēgī, -lēctum; ē multīs id quod mihi placet capiō.

ēloquor, -ī, ēlocūtus sum; profor.

ēlūdō, -ere, -lūsī, -lūsum; effugiō, vītō.

ēmendō, -āre; aliquid male factum melius reddō.

ēmentior, -īrī; simulō; mentior.

ēmergō, -ere, -sī, -sum; orior.

ēmineō, -ēre, -uī; id ēminet quod extrā reliquam partem sē extendit; illūstris sum.

emptor, -ōris (m.); is quī emit.

Ēn. Exclāmātiō est.

ēnormis, -e; māior quam solet.

ēnsis, -is (m.); gladius.

epistula, -ae (f.); aliquid scrīptī quod aliī mīttimus.

epula, -ae (f.); cēna splendida.

ērigō, -ere, -rēxī, -rēctum; tollō.

errō, -āre; vagor; nōn rēctē putō vel faciō.

error, -ōris (m.); nōmen ā verbō errō ductum.

ēruō, -ere, -ruī, -rutum; ēiciō; effodiō.

ēvādō, -ere, -vāsī, -vāsum; abeō; effugiō.

ēvānēscō, -ere, -vānuī; contrārium quam appāreō.

ēveniō, -īre, -vēnī, -ventum; veniō ex; accidō.

ēvertō, -ere, -tī, -sum; aliquid ita prōsternō ut quasi in caput cadat.

ēvocō, -āre; aliquem ex aliquō locō vocō.

ēvolō, -āre; ex aliquō locō volō.

ēvolvō, -ere, -volvī, -volūtum; ex aliquā rē volvō.

exagitō, -āre; vehementer perturbō.

exanimātus, -a, -um; mortuus; inanimus.

exārēscō, -ere, -ruī; omnīnō āridus vel siccus fīō; valdē ārdeō.

exaudiō, -īre; audiō; ē longinquō audiō.

excelsus, -a, -um; altus.

excipiō, -ere, -cēpī, -ceptum; ex aliquā rē capiō; alicuī reī obstō quōminus cadat; hospitiō aliquem excipere est ut hospitem eum accipere.

excitō, -āre; efficiō ut aliquis expergīscātur.

exclāmō, -āre; subitō clāmō, loquor māgnā vōce.

exclūdō, -ere, -clūsī, -clūsum; contrārium quam admīttō.

excōgitō, -āre; cōgitandō aliquid reperiō.

excruciō, -āre; cruciō; māgnō dolōre afficiō.

excutiō, -ere, -cussī, -cussum; quatiō ex aliquā rē.

exeō, -īre, -īvī (-iī), -itum; eō ex.

exerceō, -ēre; faciō, agō; corpus exercēmus bracchia aliaque membra movendō quō meliōrēs fīāmus valētūdine.

exercitātiō, -ōnis (f.); nōmen est; verbum est exerceō.

exercitus, -ūs (m.); multī sub ūnō duce mīlitēs.

exhauriō, -īre, -hausī, -haustum; exhauriō aquam cum omnem bibō.

exigō, -ere, -ēgī, -āctum; agō ex; aliquid ab aliquō exigō= cōgō eum aliquid mihi dare. Vītam exigō = vīvō.

exiguus, -a, -um; parvus.

exīlis, -e; tenuis, macer.

exitium, -ī (n.); mors; caedēs.

expediō, -īre; solvō.

expellō, -ere, -pulī, -pulsum; depellō.

expergīscor, -ī, experrēctus sum; ex somnō excitor; ē lectulō surgō.

experīmentum, -ī (n.); nōmen ā verbō experior ductum.

experior, -īrī, expertus sum; quid vel quāle aliquid sit invenīre cōnor.

expiō, -āre; mē expiō sīgnificat ā scelere quasi mē purgō. Rōmānī putābant scelera sacrificiō factō posse expiārī.

expleō, -ēre, -plēvī, -plētum; omnīnō compleō.

explicō, -āre, -āvī (-uī), -ātum (-itum); expediō, expōnō, perficiō.

explōrātor, -ōris (m.); mīles quī ante aliōs proficīscitur ut aliquid inveniat.

expōnō, -ere, -posuī, -positum; ita aliquid pōnō ut aliī facile possint vidēre; clārum faciō; nārrō.

expūgnō, -āre; pūgnandō, vel urbem obsidendō, capiō.

exquīsītus, -a, -um; optimus, eximius. Supplicium exquīsītum est extrēmum supplicium.

exsistō, -ere, -stitī, -stitum; appāreō; sum.

exspectō, -āre; exspectō dōnec aliquis redeat; maneō.

exspuō, -ere, -uī, -ūtum; ex ōre aliquid spuō.

exstinguō, -ere, -stīnxī, -stīnctum; exstinguimus īgnem aquā.

exstō, -āre; ēmineō; quasi extrā aliquam rem stō.

exstruō, -ere, -struxī, -structum; aedificō.

exsul, -ulis (m.); is quī ē patriā suā eiēctus est.

exsurgō, -ere, -surrēxī; surgō ex.

extendō, -ere, -tendī, -tentum; aliquid ad aliam rem tendō; longius aliquid reddō.

externus, -a, -um; id est externum quod extrā aliquid est.

extimēscō, -ere, -timuī; valdē timeō.

extollō, -ere; in altum tollō.

extrahō, -ere, -trāxī, -tractum; ex aliquā rē trahō.

extrēmus, -a, -um; summus, ultimus.

exuō, -ere, -uī, -ūtum; contrārium quam induō.

exūrō, -ere, -ussī, -ūstum; omnīnō combūrō. Aliquid ūrendō quasi effodiō.

fabricor, -ārī; fingō.

faciēs, -ēī (f.); ōs; fōrma.

facinus, -inoris (n.); scelus.

faenum, -ī (n.); cibus equī.

fallō, -ere, fefellī, falsum; dēcipiō.

falsus, -a, -um; contrārium quam vērus.

fāma, -ae (f.); id quod dē aliquō dīcitur; quod dē mē ipsō audiō.

famēs, -is (f.); famēs est mihi sī edere volō.

famulus, -ī (m.); servus.

fānum, -ī (n.); templum.

far, farris (n.); genus frūmentī.

fascis, -is (m.); multa līgna restī inter sē vīncta quae līctōrēs ante summum magistrātum portābant.

fatīgō, -āre; fessum aliquem reddō. Precibus fatīgō = flāgitō.

fātum, -ī (n.); nūmen quod omnia nōbīs dēstinat.

faveō, -ēre, fāvī, fautum; eī faveō cuī plūs quam aequum est dō.

favor, -ōris (m.); nōmen est; verbum est faveō.

favus, -ī (m.); rēs in quā apēs mel cūstōdiunt.

fax, facis (f.); quasi baculum quod ūrimus et nōbīscum portāmus quō noctem illūminēmus.

fēlēs, -is (f.); animal domesticum quod canis ōdit.

fēlīcitās, -ātis (f.); nōmen est, adiectīvum est fēlīx.

fēlīciter; adverbium ab adiectīvō fēlīx ductum.

fēlīx, -īcis; nōn miser.

fēmina, -ae (f.); pater est vir, māter fēmina.

fēmineus, -a, -um; ad fēminam attinēns.

femur, -oris (n.); pars crūris superior.

fenestra, -ae (f.); in mūrīs sunt fenestrae per quās lūx intrat.

fera, -ae (f.); bēstia.

fēriae, -ārum (f.); diēs quibus nūllum negōtium agimus.

ferīnus, -a, -um; ad ferās attinēns.

feriō, -īre; pulsō, percutiō.

ferō, ferre, tulī, latum; portō; nārrō.

ferōx, -ōcis; saevus.

ferreus, -a, -um; adiectīvum ā nōmine ferrum ductum.

ferrum, -ī (n.); metallum quoddam dūrum ē quō arma facimus; gladius.

ferula, -ae (f.); calamus; id quō magister lūdī puerōs pūnītur.

ferus, -a, -um; contrārium quam mānsuētus.

ferveō, -ēre, ferbuī; aqua calidissima fervet.

fēstīnātiō, -ōnis (f.); nōmen est, verbum est fēstīnō.

fēstīnō, -āre; celeriter rem agō.

fēstus, -a, -um; ad fēriās attinēns.

fidēlis, -e; fidē dīgnus.

fidēlitās, -ātis (f.); nōmen est, adiectīvum est fidēlis.

fidēs, -eī (f.); prōmīssum; fidem tibi habeō = tibi crēdō. fidem dō = prōmīttō.

fīlia, -ae (f.); vidē fīlius.

fīlius, -ī (m.); puer est patris fīlius, puella fīlia.

fimus, -ī (m.); id quod ex equīs ceterīsque animālibus in viā cadit.

fīnēs, -um (m.); regiō.

fingō, -ere, fīnxī, fīctum; faciō.

fīniō, -īre; contrārium quam incipiō.

fīnitimī, -ōrum (m.); vīcīnī.

flagellō, -āre; pulsō.

flāgitō, -āre; vehementer poscō.

flamma, -ae (f.); īgnis flammās gīgnit.

flēbilis, -e; is quī flēre solet.

flētus, -ūs (m.); nōmen est, verbum est fleō.

flō, -āre; ventus flat.

flōreō, -ēre, flōruī; bene crēscō; flōrēs flōrent.

flōridus, -a, -um; ad flōrēs attinēns; ōrātiō flōrida est paene idem quod ōrātiō diffūsa.

flōs, flōris (m.); flōrēs atque arborēs in hortō crēscunt.

flūctuō, -āre; hūc illūc flūctibus agitātus moveor.

flūctus, -ūs (m.); unda.

fluō, -ere, fluxī, fluxum; fluvius vel flūmen fluit.

fluvius, -ī (m.); flūmen.

foculus, -ī (m.); focus parvus; quasi aēnum in quō īgnis solet fierī.

focus, -ī (m.); locus ubi īgnis fierī solet.

fodiō, -ere, fōdī, fossum; forāmen in terrā faciō.

foedus, -a, -um; contrārium quam pulcher.

follis, -is (m.); ūter īnflātus.

fōns, fontis (m.); quasi fluviī orīgō, ubi aqua ē terrā prōcēdit.

forāmen, -inis (n.); sī gladium aliudve acūtum īnstrūmentum per aliquid immīttō forāmen facit.

forās; per forēs; extrā domum.

forēs, -um (f.); iānua quae duās habet partēs; aliter valvae.

fōrma, -ae (f.); figūra.

formīca, -ae (f.). [Image: an ant]

fōrmōsus, -a, -um; pulcher.

fortis, -e; validus.

fortiter; adverbium ab adiectīvō fortis ductum.

fortitūdō, -inis (f.); virtūs; fortitūdō est nōmen, adiectīvum fortis.

fortūna, -ae (f.); sī rēs bene accidit est bona fortūna, sī male, est mala fortūna.

forum, -ī (n.); locus apertus in mediā urbe situs circum quem stant tabernae.

fossa, -ae (f.); forāmen in terrā dēfossum.

fovea, -ae (f.); fossa.

fragmentum, -ī (n.); pars parva.

fraudō, -āre; dēcipiō; prīvō.

fraus, fraudis (f.); dolus; modus aliquem dēcipiendī.

frequentia, -ae (f.); multitūdō hominum; nōmen est frequentia, verbum frequentō.

frequentō, -āre; identidem eō atque redeō; cum multīs aliīs eō.

frīgidus, -a, -um; contrārium quam calidus.

frīgus, -oris (n.); nōmen est, adiectīvum est frīgidus.

frōns, frontis (f.); contrārium quam tergum; pars faciēī suprā oculōs.

frūctus, -ūs (m.); frūx.

frūgī; abstinēns.

frūmentum, -ī (n.); id ē quō pānem facimus.

frūstrā; id frūstrā facere cōnor quod facere nōn possum.

fugō, -āre; in fugam vertō; efficiō ut aliquis fugiat.

fulcrum, -ī (n.); pēs lectī.

fulgeō, -ēre, fulsī; lūcem dō.

fulgur, -uris (n.); lūx quae, tempestāte ortā, subitō dē caelō dēscendit.

fulmen, -inis (n.); aliquid grave quod fulgure comitante ē caelō cadit.

fundō, -ere, fūdī, fūsum; id quod bibimus in pōcula fundimus; ēdō.

fūnis, -is (m.) [Image: a rope]

fūnus, -eris (n.); pompa quae sī quis sepelītur fit.

fūr, fūris (m.); is quī quod nōn suum est capit.

fūrāx, -ācis; is quī fūrārī solet fūrāx est.

furia, -ae (f.); nūmen quod nōs ob scelus commīssum persequitur.

furō, -ere, -uī; saeviō; īnsānum mē praestō.

fūror, -ārī; fūr fūrātur.

furor, -ōris (m.); nōmen ā verbō furō ductum.

fūrtim; ut fūr.

fūrtum, -ī (n.); id quod fūr commīttit.

fūscus, -a, -um; niger.

fūstis, -is (m.); baculum quō aliquem percutimus.

galea, -ae (f.); vidē pāginam centēsimam trīgēsimam secundam.

gallīna, -ae (f.); gallus fēminīnus.

gallus, -ī (m.). [Image: a cock]

genae, -ārum (f.); partēs ōris inter quās est nāsus.

gener, -erī (m.); fīliae marītus.

generō, -āre; pariō.

generōsus, -a, -um; nōbilis; līberālis.

genū, -ūs (n.); quasi angulus crūris.

gerō, -ere, gessī, gestum; ferō; sē gerere sīgnificat esse, sē praestāre.

gigās, -antis (m.); homō ingentī statūrā.

gīgnō, -ere, genuī, -genitum; ādō; gallīna pullōs gīgnit.

gladiātor, -ōris (m.); is quī contrā aliquem in arēnā pūgnat ut spectāculum adhibeat.

gladiātōrius, -a, -um; ad gladiātōrēs attinēns.

gladius, -ī (m.); vidē pāginam centēsimam trīgēsimam secundam.

glōriābundus, -a, -um; is est glōriābundus quī glōriārī solet.

glōrior, -ārī; māgnum loquor, superbō modō loquor. Pisciātōrēs saepenumerō sē māgnum piscem cēpisse glōriantur.

Gorgō, -onis (f.); fēmina terribilis cuī serpentēs prō crīnibus erant. Omnēs quōs spectābat in lapidēs convertēbat.

grabātulus, -ī (m.); lectus parvus quālī mīlitēs in tabernāculīs ūtuntur.

gradus, -ūs (m.); mōtus pedis dum ambulāmus.

grandis, -e; māgnus.

grātia, -ae (f.); favor; amīcitia. In gratiam cum aliquo redeō = iterum amīcus eī fīō. Grātiā = causā.

grātulor, -ārī (dat.); grātulor mihi sīgnificat beātum mē esse putō.

gula, -ae (f.); avāritia.

gustō, -āre; aliquantulum alicūius reī edō.

habitus, -ūs (m.); speciēs vestium quās gerimus; vestis.

halcēdō, -inis (f.). [Image: a kingfisher]

haruspex, -icis (m.); vātēs quī quid futūrum sit vīscera animālium īnspiciendō praedīcit.

hasta, -ae (f.); pīlum.

haud; nōn.

hauriō, -īre, hausī, haustum; aquam ex aliquō locō dūcō; pōculum hauriō sī omne quod inest bibō.

haustus, -ūs (m.); nōmen est, verbum est hauriō.

hecatombē, -ēs (f.); sacrificium in quō centum bovēs immolāmus.

hedera, -ae (f.). [Image: ivy]

herbula, -ae (f.); herba parva.

heus; exclāmātiō alicūius vocantis.

hībernus, -a, -um; ad hiemem attinēns.

hiemps, -emis (f.); pars annī; ōrdō est vēr, aestās, auctumnus, hiemps.

hinc; ex hōc locō. Hinc inde = ex omnibus partibus.

hiō, -āre; ōs aperiō. Sī hiās manum ante ōs pōne.

histriō, -ōnis (m.); is quī partem in cōmoediā aut in tragoediā in theātrō agit.

hodiē; hōc diē.

honestē; ut hominem honestum decet.

honestus, -a, -um; homō honestus nēminem dēcipit.

honōrātus, -a, -um; summī honōris.

honōs, -ōris (m.); bona fāma; venerātiō.

horreum, -ī (n.); locus ubi frūmentum cūstōdīmus.

horribilis, -e; contrārium quam iūcundus.

hortulus, -ī (m.); hortus parvus.

hortus, -ī (m.); quasi ager parvus iuxtā domum. In hortō flōrēs atque arborēs crēscunt.

hospes, -itis (m.); aut is quī nōs domī apud sē excipit, aut is quem alter ita excipit.

hospitālis, -e; adiectīvum est, nōmen est hospes.

hospitāliter; benīgnī hospitis rītū.

hospitium, -ī (n.); id quod hospes nōbīs praebet.

hostia, -ae (f.); animal quod immolāmus.

hostis, -is (m.); is quī contrā patriam nostram pūgnat.

hūiusmodī; scīlicet hūius modī, tālis.

hūmānitās, -ātis (f.); nōmen est; adiectīvum est hūmānus.

hūmānus, -a, -um, est adiectīvum; nōmen est homō. Benīgnus, nōn crūdēlis.

humus, -ī (f.); terra; humī = in terrā.

(icō), -ere, īcī, ictum; feriō.

identidem; iterum atque iterum; saepenumerō.

ideō; ob eam causam.

idōneus, -a, -um; aptus, proprius; id alicuī idōneum est quod eī est ūtile. Stilus est scrībendō idōneus, ferula percutiendō.

īgnārus, -a, -um; is est īgnārus quī īgnōrat.

īgnōrō, -āre; nōn sciō.

īgnōtus, -a, -um; contrārium quam nōtus.

Īlium, -ī (n.); Trōia.

illībātus, -a, -um; nōn volnerātus.

illīc; ad illum locum.

illīdō, -ere, -līsī, -līsum; aliquid contrā aliam rem iaciō āc frangō.

illūminō, -āre; lūmen alicuī reī praestō.

illūstris, -e; praeclārus, nōbilis.

illūstrō, -āre; illūstre aliquid reddō.

imāgō, -inis (f.); figūra hominis vel deī quam fingimus.

imber, -bris (m.); aqua quae dē caelō cadit.

imitor, -ārī; aliquid alicuī simile facere cōnor.

immānis, -e; ingēns; horribilis.

immergō, -ere, -sī, -sum; immīttō.

immeritō; contrārium quam meritō; sine causā.

immineō, -ēre; adesse videor; quasi suprā caput alicūius pendeō.

immīttō, -ere, -mīsī, -mīssum; iaciō in, impōnō.

immoderātē; sine modō, nimis.

immolō, -āre; sacrificō.

immortālis, -e; is est immortālis quī numquam moritur. Deī sunt immortālēs.

impellō, -ere, -pulī, -pulsum; cōgō, persuādeō, compellō.

impendō, -ere, -dī, -sum; ēdō; intendō; ūtor, cōnsūmō.

imperō, -āre; iubeō.

impertiō, -īre; partem alicuī dō.

impetrō, -āre; aliquid impetrō sī id quod habēre volēbam mihi accidit; potior; adipīscor.

impetus, -ūs (m.); vīs alicūius currentis; impulsus.

impleō, -ēre, -ēvī, -ētum; plēnum faciō.

implōrō, -āre; ōrō.

imprecor, -ārī; precor; aliquid malī precor.

improbus, -a, -um; nōn probus.

imprōvīsus, -a, -um; nōn prōvīsus; ex imprōvīsō = subitō.

impudēns, -entis; is est impudēns quem nihilī pudet.

impulsus, -ūs (m.); vīs quā intrat aliquis; aliter impetus.

impūne; sine poenā.

inanimus, -a, -um; is est inanimus quī nihil potest sentīre; paene mortuus.

inaudītus, -a, -um; id est inaudītum quod anteā nōn audīvimus.

incantō, -āre; carmen magicum canō.

incassum; frūstrā.

incendō, -ere, -dī, -sum; ūrō; līgna incendimus ut īgnis fiat; efficiō ut aliquid ārdeat; efficiō ut aliquis īrāscātur. Incēnsus = ārdēns.

incidō, -ere, -cidī, -cāsum; cadō in.

incitō, -āre; celerius īre faciō, vel cōgō.

inclūdō, -ere, -clūsī, -clūsum; in aliquō locō claudō.

incola, -ae (m.); is quī regiōnem quamdam incolit.

incolō, -ere, -coluī; habitō.

incolumis, -e; salvus, integer, tūtus.

incrēdibilis, -e; id incrēdibile est cuī fidem habēre nōn possumus.

increpō, -āre, -uī, -itum; crepitum faciō; reprehendō.

incumbō, -ere, -cubuī, -cubitum (dat.); vīrēs intendō; operam dō.

incūnābula, -ōrum (n.); vestēs quālēs īnfāns in cūnīs habet.

incurvus, -a, -um; nōn rēctus.

inde; ex illō locō; deinde.

indemnātus, -a, -um; nōn damnātus.

indicō, -āre; sīgnifīcō; dēmōnstrō.

indīgnor, -ārī; īrāscor.

indō, -ere, -didī, -ditum; dō, addō.

indūcō, -ere, -dūxī, ductum; dūcō in.

industria, -ae (f.); dīligentia.

ineō, -īre, -īvī (-iī), -itum; eō in; incipiō; cōnsilium ineō est cōnsilium capiō.

inermis, -e; sine armīs.

inexōrābilis, -e; is est inexōrābilis cūius īram dēprecārī nōn possumus.

īnfandus, -a, -um; id est īnfandum dē quō loquī nōn possumus.

īnfāns, -antis (m.f.); puer parvus vel puella parva. Īnfāns loquī nōn potest.

īnfēnsus, -a, -um; inimīcus; īrācundus; īnfestus.

īnferī, -ōrum; quī mundum īnferiōrem habitant.

īnfernus, -a, -um; ad īnferōs attinēns.

īnferō, -ferre, -tulī, illātum; ferō in; contrā aliquem adhibeō.

īnfēstō, -āre; īnfēstum reddō.

īnfēstus, -a, -um; nōn tūtus; īnfēstus est locus ubi multī sunt latrōnēs.

īnfīrmus, -a, -um; nōn validus.

īnflātus, -ūs (m.); nōmen ā verbō īnflō ductum.

īnflō, -āre; in aliquam rem flō; īnflātus est ventō plēnus.

īnfula, -ae (f.); corōna quālem vātēs capitī circumdare solet.

īnfundō, -ere, -fūdī, -fūsum; fundō in.

ingenium, -ī (n.); mēns; sagācitās.

ingēns, -entis; māgnus.

ingredior, -ī, -grēssus sum; intrō.

inhālō, -āre; paene idem quod īnflō; animam ex ōre mīttō.

inhiō, -āre; suprā aliquid hiāns pendeō.

inhospitālis, -e; nōn hospitālis.

iniciō, -ere, -iēcī, -iectum; aliquid in aliquem iaciō.

inimīcus, -ī (m.); contrārium quam amīcus.

initium, -iī (n.); contrārium quam fīnis.

iniūria, -ae (f.); id quod patior sī quis mē laedit.

innatō, -āre; in aliquō locō natō.

innocēns, -entis; nōn nocēns.

inopīnātus, -a, -um; id est inopīnātum quod ex imprōvīsō fit, vel quod nōn prōvidēmus.

inquam; dīcēbam.

inquit; dīcit vel dīxit.

īnsalūbris, -e; nōn salūbris, nōn sānus.

īnsānia, -ae (f.); nōmen est, adiectīvum est īnsānus.

īnsānus, -a, -um; nōn sānus.

īnscius, -a., -um; īgnārus.

īnsequor, -ī, -secūtus sum; sequor.

īnserō, -ere, -seruī, -sertum; immīttō; impōnō.

īnsidiae, -ārum (f.); locus ubī mīlitēs latent ut hostēs dēcipiant; dolus.

īnsīgnis, -e; splendidus; is est īnsīgnis quī ē cēterīs quasi exstat; nōn facere possumus quīn eum videāmus.

īnsolēns, -entis; superbus; impudēns.

īnsolenter; adverbium ab adiectīvō īnsolēns ductum.

īnspiciō, -ere, -spexī, -spectum; cūriōsē spectō.

īnstituō, -ere, -uī, -ūtum; auctor alicūius mōris fīō.

īnstitūtum, -ī (n.); mōs.

īnstruō, -ere, -struxī, -structum; doceō.

īnsula, -ae (f.); terra marī circumdata.

īnsurgō, -ere, -surrēxī, -surrēctum; mē tollō.

integer, -gra, -grum; tūtus; salvus, nōn volnerātus.

intempesta nox est media nox.

intendō, -ere, -dī, -tum; tendō ad; intentus = summā cūrā.

interdīcō, -ere, -dīxī, -dictum (dat.); vetō.

intereō, -īre, -īvī (-iī), -itum; pereō, morior.

interficiō, -ere, -fēcī, -fectum; caedō.

interimō, -ere, -ēmī, -emptum; interficiō.

intersum, -esse, -fuī (dat.); partem agō in aliquā rē.

interveniō, -īre, -vēnī, -ventum; inter duōs aliōs veniō.

intexō, -ere, -texuī, -textum; inter aliās rēs aliquid texō.

intrō, -āre; eō in.

intrōdūcō, -ere; indūcō.

inundō, -āre; aquā submergō.

inūsitātus, -a, -um; id est inūsitātum quod fierī nōn solet. Contrārium est solitus.

inūtilis, -e; nūllā rē dīgnus.

invādō, -ere, -sī, -sum; contrā aliquem irruēns pūgnō.

inveniō, -īre, -vēnī, -ventum; reperiō; quasi veniō in.

invicem; inter sē.

invideō, -ēre, -vīdī, -vīsum (dat.); tibi invideō sī id quod tū habēs ego habēre volō.

invidiā, -ae (f.); nōmen ā verbō invideō ductum.

invītō, -āre; ad mē vocō.

invītus, -a, -um; nōn volēns, nōlēns.

invocō, -āre; implōrō.

involvō, -ere, -volvī, -volūtum; aliquid in aliā rē volvō; tegō.

īrācundus, -a, -um; īrā plēnus.

īrāscor, -ī, īrātus sum; affectus sum īrā.

irrīdeō, -ēre, -rīsī, -rīsum; cum aliquō ita rem agō ut cēterī rīdeant; aliquem lūdibriō habeō.

irrumpō, -ere, -rūpī, -ruptum; irruō.

irruō, -ere, -ruī; māgnō impetū in aliquem locum currō.

iactō, -āre; quatiō; iaciō.

iaculum, -ī (n.); tēlum quod ē manū iacimus.

iānitor, -ōris (m.); quī iānuam cūstōdit.

iēiūnus, -a, -um; is est iēiūnus quī edere vult.

ientāculum, -ī (n.); id quod māne edimus.

iūcunditās, -ātis (f.); nōmen est, adiectīvum est iūcundus.

iūcundus, -a, -um; id est iūcundum quod mihi placet.

iūdicium, -ī (n.); iūdicēs in iūdiciō hominem accūsātum aut damnant aut absolvunt.

iūdicō, -āre; id quod iūdicēs faciunt.

iugulō, -āre; iugulum secō.

iugulum, -ī (n.); pars corporis inter caput et umerōs.

iugum, -ī (n.); id quod cum bovēs arātrō iungimus suprā colla eōrum pōnimus.

Iūnō, -ōnis (f.); uxor Iovis.

Iūppiter, Iovis (m.); pater deōrum.

iūrō, -āre; affīrmō. Nōs Anglī dum iūrāmus librum sacrum manū tenēmus.

iūs, iūris (n.); potestās quam oportet nōs habēre; iūs dō = iūdicō. In iūs eō = rem ad iūdicium dēferō.

iūsiūrandum, iūrisiūrandī (n.); id quod iūrāmus.

iūssum, -ī (n.); id quod iubeō. Iūssū = secundum iūssa_.

labor, -ōris (m.); negōtium quod fessōs reddit hominēs; paene idem quod dolor.

labōrō, -āre; in summā difficultāte sum; doleō, dolōrem sentiō. Ē capite labōrō = dolōrem in capite sentiō.

labrum, -ī (n.); pars ōris quae dentēs tegit.

lac, lactis (n.); albus quīdam liquor quem vacca nōbīs praebet.

lacerō, -āre; quasi in fragmenta dentibus secō.

lacessō, -ere, -īvī, -ītum; vexō, perturbō.

lacus, -ūs (m.); quasi parvum mare in mediā terrā situm.

laedō, -ere, -sī, -sum; noceō; efficiō ut aliquis doleat.

laetus, -a, -um; fēlīx.

lāmentātiō, -ōnis (f.); vōx dolentis.

lāmentor, -ārī; fleō; lāmentātiōnem faciō.

lāna, -ae (f.); id quod in tergō ovis crēscit ē quō vestēs teximus.

lānificium, -ī (n.); ars texendī lānam.

lapillus, -ī (m.); lapis parvus.

laqueus, -ī (m.); quasi circulus ē restī factus.

largītiō, -ōnis; dōnum; praecipuē dōnum quō aliquem corrumpere cōnor.

larva, -ae (f.); persōna.

lateō, -ēre, -uī; mē cēlō.

latrō, -ōnis (m.); quī id quod nōn suum est capit.

latus, -eris (n.); pars corporis, neque tergum neque frōns.

lavō, -āre, lāvī, lavātum (lautum vel lotum); aquā purgō.

leaena, -ae (f.); quasi leō fēminīnus.

lectulus, -ī (m.); lectus parvus.

lectus, -ī (m.); rēs super quam iacēmus dum dormīmus.

lēgātus, -ī (m.); is quī ad aliōs negōtia āctūrus mīttitur.

leō, -ōnis (m.); animal ferōcissimum quod Āfricam aliāsque regiōnēs habitat.

Lēthaeus, -a, -um; ad Lēthēn attinēns.

Lēthē, -ēs (f.); flūmen apud īnferōs ē quō sī quis bibit tōtīus priōris vītae oblīvīscitur.

levō, -āre; levius aliquid faciō; līberō.

lēx, lēgis (f.); quasi pūblicum ēdictum quod quid facere liceat quidve nōn liceat expōnit;

libēns, -entis; volēns; laetus.

libenter adverbium est; adiectīvum est libēns.

Līber, -erī (m.); Bacchus, deus vīnī.

līber, -era, -erum; is est līber quī nōn est servus.

līberālis, -e. Ad līberōs hominēs attinēns. Contrārium quam avidus.

līberī, -ōrum (m.); puerī; fīliī et fīliae.

lībertās, -ātis (f.); nōmen est, adiectīvum est līber.

libet; placet.

lībrō, -āre; duās rēs ita teneō ut aequālem habeant statum.

līctor, -ōris (m.); servus magistrātūs. Līctōres fascēs et secūrim portābant quibus scelerātōs solēbant punīrī.

līgna, -ōrum (n.); fragmenta arboris.

līgneus, -a, -um; adiectīvum ā nōmine līgna ductum.

līmōsus, -a, -um; adiectīvum ā nōmine līmus ductum.

līmus, -ī (m.); quasi terra cum aquā admīxta.

lingua, -ae (f.); id quod ōrī inest quā loquentēs ūtimur.

linteum, -ī (m.); vestis lintea, ē līnō facta. Tunica est lintea vestis.

liquefaciō, -ere, -fēcī, -factum; liquidum aliquid reddō.

liquet; clārum est.

liquidus, -a, -um; adiectīvum ā nōmine liquor ductum. Contrārium quam solidus.

liquor, -ōris (m.); id quod fluit.

līs, lītis (f.); contentiō apud iūdicium.

lītus, -oris (n.); pars terrae apud mare.

locō, -āre; pōnō; negōtium faciendum quasi vēnum dō. Is quī negōtium suscipit, negōtium condūcit, atque mihi dīcit quantī negōtium perficere velit.

locuplēs, -ētis; dīves.

longinquus, -a, -um; procul; contrārium quam proximus. Ē longinquō = contrārium quam prope.

longitūdō, -inis (f.); nōmen est, adiectīvum est longus.

lōrārius, -ī (m.); is quī servōs flagellat.

lōrum, -ī (n.); pars coriī angusta et longa.

lōtus, -ī (f.); herba quaedam dulcissima.

lucerna, -ae (f.); rēs quaedam oleum continēns quae noctem illūminat.

luctor, -ārī; contrā aliquem eō cōnsiliō contendō ut ad terram dēiciam.

lūctus, -ūs (m.); dolor.

lūdibrium, -ī (n.); id quod faciō ut aliquem irrīdeam.

lūdus, -ī (m.); locus ubi lītterās discimus. Aut cōmoedia aut tragoedia quam in scaenā vidēmus. Lūdus gladiātōrius est locus ubi gladiātōrēs pūgnāre discunt.

lūmen, -inis (n.); lūx.

lūna, -ae (f.); ut sōl lūcem dat diē, ita lūna noctū dat.

lūsus, -ūs (m.); nōmen est, verbum est lūdō.

lutum, -ī (n.); līmus.

lūx, lūcis (f.); id quod sōl dat; diē est lūx, nocte nōn est. Sub lūcem = paulō antequam sōl oritur.

macer, -cra, -crum; contrārium quam pinguis.

māchinor, -ārī; dolōs excōgītō.

maciēs, -ēī (f.); est nōmen, adiectīvum est macer.

mactō, -āre; interficiō, praecipuē apud sacrificium.

macula, -ae (f.); sī līmus aliave rēs sordida in vestem albam cadit maculam facit.

maculōsus, -a, -um; maculārum plēnus.

madeō, -ēre, -uī; madidus sum.

madidus, -a, -um; sī quid in aquam immergō madidum faciō.

magicus, -a, -um; id est magicum quod suprā hūmānam potestātem est; quōmodo fīat nescīmus.

magistrātus, -ūs (m.); quī pūblica cūrat negōtia. Seriēs magistrātuum est aedīlis, quaestor, praetor, cōnsul, prō cōnsule, cēnsor.

māgnificus, -a, -um; splendidus; līberālis.

māgnitūdō, -inis (f.); nōmen est, adiectīvum est māgnus.

mālum, -ī (n.); pōmum.

mālus, -ī (m.); tīgnum in mediā nāve ērēctum.

mandō, -āre; dō, commendō.

māne (n.); pars diēī ante merīdiem.

maneō, -ēre, mānsī, mānsum; in locō stō; nōn abeō; habitō.

mānēs, -ium (m.); anima vel spīritus mortuī hominis. Mānēs apud īnferōs vīvunt.

mānsuētus, -a, -um; contrārium quam ferōx.

marīnus, -a, -um; ad mare attinēns.

marītus, -ī (m.); cuī est uxor. Pater tuus est marītus tuae mātris.

marmor, -oris (m.); saxum candidum ē quō sīgna deōrum et templa facimus.

māteria, -ae (f.); id ē quō aliquid factum est māteria est.

māternus, -a, -um; ad mātrem attinēns.

mātrimōnium, -ī (n.); pater mātrem tuam in mātrimōnium dūxit.

mātrōna, -ae (f.); fēmina in mātrimōnium ducta.

mātūrēscō, -ere, mātūruī; mātūrus fīō.

mātūrus, -a, -um; frūx mātūra est edendō idōnea.

mātūtīnus, -a, -um; ad māne attinēns.

medeor, -ērī (dat.); sānō.

medicāmentum, -ī (n.); herba mala; remedium; medicīna.

medicīna, -ae (f.); id quod medicus nōbīs dat.

medicus, -ī (m.); is quī aegrōs sānat.

medicus, -a, -um; ars medica est ars sānandī aegrōtantēs.

mel, mellis (n.); id quod apēs ē flōribus colligunt.

membrum, -ī (n.); pars corporis.

memoria, -ae (f.); pars mentis quā meminimus.

mendācium, -ī (n.); nōmen est; adiectīvum est mendāx.

mendāx, -ācis; is est mendāx quī mentītur.

mendīcus, -ī (m.); homō quī vagātur āc sī cuī occurrit hunc in modum eum alloquitur: "Ō benīgne," inquit, "dā mihi, sīs, aliquantulum pecūniae. Septemdecim mīlia passuum hodiē ambulāvī; nihil habeō quod edam, neque uxor habet, neque līberī, quī mihi sunt duodecim."

mēns, mentis (f.); animus.

mēnsis, -is (m.); duodecima pars annī.

mentior, -īrī; nōn vērum dīcō.

mentum, -ī (n.); pars ōris īnferior.

merīdiēs, -ēī (f.); media diēs.

meritō adverbium est, adiectīvum est meritus.

meritus, -a, -um; dīgnus.

merum, -ī (n.); vīnum cum nūllā aquā admīxtum.

metus, -ūs (m.); timor.

mīles, -itis (m.); homō quī pūgnat et patriam dēfendit. Vidē pāginam centēsimam trīgēsimam secundam.

Minerva, -ae (f.); dea bellī et sapientiae.

minister, -trī (m.); servus.

minitor, -ārī; minor.

minor, -ārī; aliquid horribile mē āctūrum esse dīcō.

minuō, -ere, -uī, -ūtum; contrārium quam augeō.

mīrābilis, -e; mīrus; id quod admīror est mīrābile.

mīror, -ārī; intellegere nōn possum.

miserābilis, -e; miser.

miserātiō, -ōnis (f.); misericordia.

miserē; adverbium ab adiectīvō miser ductum.

miseret, -uit; miseret mē sīgnificat misericordiā commōtus sum.

misericordia, -ae (f.); sī tibi parcō misericordiā affectus sum.

modus, -ī (m.); fīnis; in modum alicūius reī sīgnificat sīcut, quasi. Praeter modum = nimis.

moenia, -ium (n.); mūrī urbis.

mola, -ae (f.); frūmentum molitum.

molae, -ārum (f.); duo māgna atque rotunda saxa quibus frūmentum molimus.

mōlēs, -is (f.); quicquid māgnae māgnitūdinis.

molliter; adverbium ab adiectīvō mollis ductum.

molō, -ere, -uī, -itum; quasi in fragmenta tundō. Frūmentum molīs molimus.

moneō, -ēre; moneō tē ut caveās nē quid accidat.

monitum, -ī (n.); id quod moneō.

monitus, -ūs (m.); nōmen ā verbō moneō ductum.

mōns, montis (m.); collis altus.

mōnstrum, -ī (n.); sīgnum dīvīnum, portentum.

monumentum, -ī (n.); sepulcrum.

mordeō, -ēre, momordī, morsum; dentibus mordēmus aliquid.

moror, -ārī; moram faciō; nōn fēstīnō.

mortālis, -e; nōn immortālis.

mortifer, -era, -erum; mortem ferēns.

mōrum, -ī (n.); arbor humilis quae nigrās bācās fert.

mōs, mōris (m.); id quod facere solēmus. Mōrem alicuī gerō = ita agō ut alicuī placeam.

mōtus, -ūs (m.); nōmen est mōtus, verbum moveō.

mox; nōn ita multō post.

mucrō, -ōnis (m.); gladius.

mūgītus, -ūs (m.); vōx bovis.

muliebris, -e; adiectīvum ā nōmine mulier ductum.

mulier, -eris (f.); fēmina.

multitūdō, -inis (f.); turba māgna, multī hominēs.

mundus, -ī (m.); orbis terrārum.

mūnus, -eris (n.); spectāculum gladiātōrum; dōnum.

mūs, mūris (m.); animal parvum quod fēlēs grātō animō interficiunt eduntque.

Mūsae, -ārum (f.); deae carminum.

musca, -ae (f.) [Image: a fly]

mustēla, -ae (f.). [Image: a weasel]

mūtātiō, -ōnis (f.) nōmen est; verbum est mūtō.

mutilō, -āre; partem abscīdō.

mūtō, -āre; in aliam fōrmam aliquid vertō.

mūtuor, -ārī; mūtuam pecūniam accipiō.

mūtus, -a, -um; is quī loquī nōn potest.

mūtuus, -a, -um; propriē id quod ad multōs attinet est mūtuum. Mūtuum aliquid accipiō est aliquid accipiō quod oportet mē posteā reddere. Contrārium est mūtuum aliquid dō.

nancīscor, -ī, nactus sum; adipīscor; potior.

nārēs, -ium (f.); nāsus.

nārrātiō, -ōnis (f.); id quod nārrō.

nātiō, -ōnis (f.); cīvēs ab eādem orīgine ortī. Rōmānī sunt nātiō.

natō, -āre; in aquā quasi currō et manibus et pedibus ūsus.

naufragium, -ī (n.); est naufragium cum nāvēs contrā saxa franguntur.

nauta, -ae (m.); is quī nāvigat.

nāvigō, -āre; iter in nāvī faciō.

nāvis, -is (f.); id quod nōs trāns mare portat.

necesse est; oportet.

necessitās, -ātis (f.); id quod mūtārī nūllō modō potest.

necō, -āre; interficiō.

nefārius, -a, -um; malus, scelestus.

neglegō, -ere, -glēxī, -glēctum; contrārium quam cūrō.

nēgligenter; contrārium quam dīligenter; sine cūrā.

negō, -āre; dīcō nōn.

Nemesis, -is (f.); dea quae male facta, praecipuē superbiam, ulcīscitur.

Neptūnus, -ī (m.); deus maris.

nēquam, nefārius.

nequeō, nequīvī; nōn possum.

nex, necis (f.); mors; caedēs.

nīdus, -ī (m.); domus avis.

nihil; nūlla rēs.

nihilum, -ī (n.); nihil; nihilī = nūllīus pretiī.

nimis, plūs quam oportet.

nimius, -a, -um; māior quam oportet; nimiī = plūrēs quam oportet.

niveus, -a, -um; candidus.

nocēns, -entis; nōn innocēns; is quī rē vērā scelus admīsit nocēns est.

noctū; nocte.

noctua, -ae (f.); būbō.

nocturnus, -a, -um; ad noctem attinēns.

nōdus, -ī (m.); sī restim aliā restī intexō fit nōdus.

nōlō, nōlle, nōluī; nōn volō.

nōminō, -āre; nōmen alicuī dō; appellō.

Nōnae, -ārum (f.); aut quīntus aut septimus diēs mēnsis.

nota, -ae (f.); sīgnum scrīptum.

notō, -āre; indicō.

nōtus, -a, -um; id quod nōvī est nōtum mihi.

November, -bris; nōnī mēnsis.

nōvī, -isse; sciō.

novissimus, -a, -um; ultimus.

novitās, -tātis (f.); nōmen est, adiectīvum est novus.

noxius, -a, -um; id est noxium quod nōbīs nocet.

nūbō, -ere, nūpsī, nūptum (dat.); māter tua patrī tuō nūpsit.

nūdō, -āre; nūdum aliquem reddō.

nūdus, -a, -um; sine vestibus.

nūmen, -inis (n.); deus; deī potestās.

numerus, -ī (m.); i, ii, iii, iiii, v, sunt numerī.

nūntiō, -āre; nārrō ut nūntius.

nūntius, -ī (m.); is quī ad aliōs it ut aliquid nārret.

nūper; paulō anteā.

nūpta, -ae (f.); uxor nūper in mātrimōnium ducta.

nūptiae, -ārum (f.); mātrimōnium.

nūptiālis, -e; ad nūptiās attinēns.

nūsquam; in nūllō locō.

nūtō, -āre; hūc illūc pendēns moveor.

nūtrīx, -īcis (f.); fēmina quae īnfantēs cūrat.

nūtus, -ūs (m.); mōtus capitis.

nux, nucis (f.); genus frūgis; externam partem dūrissimam habet; interiōrem modo partem edimus. Sīmiī nucēs valdē āmant.

obdō, -ere, -didī, -ditum; oppōnō; forēs obdō vel claudō.

obdormiō, -īre; dormīre incipiō.

obdūcō, -ere, -dūxī, ductum; tegō.

obeō, -īre, -īvī (-iī) -itum; subeō; patior. (Mortem) obeō = morior.

obiciō, -ere, -iēcī, iectum; contrā aliquem iaciō; alicuī in ōs iaciō; accūsō.

obiectus, -ūs (m.); nōmen ā verbō obiciō ductum.

obiūrgō, -āre; increpō, reprehendō.

oblinō, -ere, -lēvī, -litum; corpus unguentō oblinimus.

oblīviō, -ōnis (f.); nōmen ā verbō oblīvīscor ductum.

oblīvīscor, -ī, -lītus sum (gen.); nōn meminī.

obmūtēscō, -ere, -tuī; mūtus fīō.

obruō, -ere, -ruī, -rutum; suprā aliquem ita cadō ut eum dēicium; aliquā rē tegō; opprimō.

obserō, -āre; contrārium quam reserō.

observō, -āre; spectō.

obses, -idis (m.f.); is est obses quem hostibus trādimus, nōs fidem servātūrōs esse spondendī causā.

obsideō, -ēre, -sēdī, -sēssum; mīlitēs urbem obsident cum castra circum moenia ēius pōnunt nē quīs exīre nēve intrāre possit.

obstō, -āre, -stitī, stātum (dat.); impediō, nōn sinō.

obtegō, -ere, -tēxī, -tēctum; tegō.

obtemperō, -āre; pāreō, oboediō.

obterō, -ere, -trīvī, -trītum; pedibus aliquid in fragmenta frangō.

obtineō, -ēre, -tinuī, -tentum; habeō, teneō, gerō.

obtūrō, -āre; oblinō, obstruō.

obviam eō alicuī; accurrō; alicuī occurrō; dum per viam eō aliquem offendō.

occāsiō, -ōnis (f.); potestās, opportūnitās, facultās; occāsiōnem alicūius rei faciendae habeō cum eum facere possum.

occidō, -ere, -cīdī, -cāsum; cadō, contrārium quam orior.

occīdō, -ere, -cīdī, -cīsum; interficiō.

occultō, -āre; cēlō.

occurrō, -ere, -currī, -cursum; obviam eō alicuī.

Ōceanus, -ī (m.); mare māgnum.

ocrea, -ae (f.); id quō mīles crūs tegit nē volnerētur.

ōdī, ōdisse; contrārium quam amō.

odor, -ōris (m.); id quod nāribus percipiō.

offendō, -ere, -dī, -sum; inveniō, ita currō ut aliquem corpore meō feriam. Efficiō ut aliquis īrāscātur vel indīgnētur.

offerō, -ferre, obtulī, oblātum; praebeō, dō; obiciō.

officīna, -ae (f.); locus ubi aliquid fabricāmur.

olea, -ae (f.); arbor quaedam quae bācās viridēs prōcreat.

oleum, -ī (n.); liquor quīdam quī, sī incenditur, lūmen dat.

olīva, -ae (f.); arbor quaedam humilis quae bācas viridēs prōcreat.

omīttō, -ere, -mīsī, -mīssum; praetereō; neglegō.

omnis, -e; cūnctus; ūnusquisque.

onerō, -āre; onus alicuī impōnō.

onus, -eris (n.); id quod portō.

opācus, -a, -um; umbrā plēnus, umbrōsus; locus est opācus ubi est umbra, ubi sōl nōn fulget.

opera, -ae (f.); opus; operam dō = vehementer cōnor.

operae, -ārum (f.); auxilium.

operiō, -īre, operuī, opertum; cēlō, abdō.

opēs, -um (f.); dīvitiae, cōpiae. opem = auxilium.

oppidum, -ī (n.); urbs.

oppōnō, -ere, -posuī, -positum; pōnō ob aliquid.

oppūgnō, -āre; pūgnō contrā.

optō, -āre; habēre volō.

ōrāculum, -ī (n.); vōx deī.

ōrātiō, -ōnis (f.); dum loquor ōrātiōnem faciō vel habeō.

ōrātor, -ōris (m.); is quī ōrātiōnem habet vel facit.

orbis, -is (m.); aliquid rotundum. Orbis terrārum = omnēs terrae quae in mundō sunt.

orīgō, -inis (f.); id est orīgō ē quō aliquid oritur, vel dūcitur.

orior, -īrī, ortus sum; surgō.

ōrnāmentum, -ī (n.); id quō aliquid ōrnāmus.

ōrnātus, -ūs (m.); nōmen est; verbum est ōrnō, vel decorō.

ōsculor, -ārī; ōsculum alicuī dō.

ōsculum, -ī (n.); amātōrēs ōribus cōniūnctīs ōscula inter sē dant.

ostendō, -ere, -tendī, -tentum; mōnstrō.

ōstium, -ī (n.); porta.

ōtium, -ī (n.); contrārium quam negōtium.

ovis, -is (f.). [Image: a sheep]

ōvum, -ī (n.); id ex quō pullus nāscitur.

pacīscor, -ī, pactus sum; pactiōne aut spondeō aut postulō.

pactiō, -ōnis (f.); prōmīssum; sī prōmīttō mē aliquid tibi datūrum esse sī tū mihi aliam rem dederis pactiōnem cum tē faciō. Nōlī pactiōnem omīttere, sed semper in pactiōne manē.

paene; nōn omnīnō.

paenitet, -ēre; paenitet mē hūius sīgnificat doleō quod hōc fēcī.

pallidus, -a, -um; sine colōre; albus.

pallor, -ōris (m.); color pallidus.

palūs, -ūdis (f.); lacus ubi līmōsa est aqua.

pampinus, -ī (m. f.); frōns vītis.

pangō, -ere, panxī (pepigī, pēgī), panctum (pāctum); sī iānuam clausam pangimus, nēmō potest intrāre.

pannōsus, -a, -um; vestis pannōsa est vestis multis forāminibus secta.

panthēra, -ae (f.); animal leōnī similis.

pār, paris; similis; īdem.

Parcae, -ārum; fēminae, seu deae rēctius appellantur, quae fātum nōbīs canunt.

parcō, -ere, pepercī, parsum (dat.); veniam dō; nōn interficiō.

parēns, -entis (m. f.); pater et māter sunt parentēs.

pariēs, -etis (m.); cellae mūrus.

pariō, -ere, peperī, partum; faciō, gīgnō. Avis ōva parit.

parō, -āre; sibi parāre est adipīscī.

particeps, -cipis; is quī pārtem alicūius reī accipit particeps ēius est.

partim; ex parte; nōn omnīnō.

pāscō, -ere, pāvī, pāstum; cibum animālibus praebeō; animālia dum in agrīs edunt cūstōdiō.

pāscua, -ōrum (n.); locus ubi animālia pāscuntur.

passim; in multīs locīs.

passus, -ūs (m.); spatium quod inter pedēs est dum ambulāmus.

pāstor, -ōris (m.); is quī ovēs pāscit āc cūstōdit.

patefaciō, -ere, -fēcī, -factum; aperiō, reserō; expōnō.

patior, -ī, passus sum; sinō; sentiō; dolōrem patior est doleō.

patria, -ae (f.); terra ubi nātus est aliquis.

patruēlis, -e; ad patruum attinēns.

patruus, -ī (m.); patris frāter.

pauca; nōn multa.

paulisper; breve tempus.

paulō; nōn multō.

paululum; nōn multum.

pauper, -eris; is quī nōn multum habet pecūniae.

pavor, -ōris (m.); terror.

pecus, -oris (n.); turba animālium.

pelagus, -ī (n.); mare.

pellō, -ere, pepulī, pulsum; aliquem in fugam vertō; agō.

Penātēs, -ium (m.); deī domūs.

pendeō, -ēre, pependī; id pendet quod suspenditur.

pendulus, -a, -um; id est pendulum quod pendet.

penitus; altē; ad intimam partem.

penna, -ae (f.); membrum corporis quō avis volat.

pēnsum, -ī (n.); opus domī factum.

peragō, -ere, -ēgī, -actum; ad fīnem agō, perficiō.

peragrō, -āre; per locum vagor.

percellō, -ere, -culī, -culsum; percutiō; terrōre afficiō.

percipiō, -ere, -cēpī, -ceptum; spectō, videō, intellegō.

percutiō, -ere, -cussī, -cussum; pulsō.

perdūcō, -ere, -dūxī, -ductum; ūsque ad fīnem dūcō.

peregrīnus, -ī (m.); quī aliam āc nōs habitat terram.

pereō, -īre, -ivī (-iī), -itum; morior.

perfacile; omnīnō facile.

perferō, -ferre, -tulī, -lātum; ad aliquem portō; dēferō.

perficiō, -ere, -fēcī, -fectum; faciō; contrārium quam incipiō.

perfidia, -ae (f.); mala fidēs.

perforō, -āre; forāmen per aliquid faciō.

perfricō, -āre, fricuī, -fricatum (-frictum); oblinō.

perfringō, -ere, -frēgī, -frāctum; effringō.

perfundō, -ere, -fūdī, -fūsum; aliquid madidum reddō.

pergō, -ere, -rrēxī, -rrēctum; prōcēdō.

pergula, -ae (f.); quasi tugurium quō, ex aliō aedificiō cuī affīxum est ēminentī, Rōmānī ut tabernā ūtēbantur.

perīclitor, -ārī; in perīculō sum; quāle sit aliquid experīrī cōnor; alicūius reī perīculum faciō.

perīculōsus, -a, -um; contrārium quam tūtus.

perīculum, -ī (n.); perīculum est ubi locus nōn est tūtus; aliter sīgnificat experīmentum.

permāgnus, -a, -um; māximus.

permaneō, -ēre, -mansī, -mānsum; ūsque ad fīnem maneō.

permīttō, -ere, -mīsī, -mīssum; sinō; intrāre aliquem sinō.

perperam; contrārium quam rēctē.

perscrībō, -ere, -scrīpsī, -scrīptum; pecūniam perscrībō est pecūniam mūtuam dō.

persequor, -ī, -secūtus sum; capere cōnor; sequor; vindicō.

persōna, -ae (f.); effigiēs quam faciēī impōnimus. Puerī Anglicī persōnās Nōnīs Novembribus saepenumerō ferunt.

perspiciō, -ere, -spexī, -spectum; dīligenter spectō.

perterreō, -ēre; valdē terreō.

pertractō, -āre; tangō.

perturbātiō, -ōnis (f.); nōmen est, verbum est perturbō.

perturbō, -āre; agitō; timor vel terror mentem perturbat.

perveniō, -īre, -vēnī, -ventum; ad fīnem veniō.

pessulus, -ī (m.); longum īnstrūmentum aut līgneum aut ferreum quō iānuam ita pangimus ut nēmō possit intrāre.

pēstilentia, -ae (f.); pēstis; tempestās īnsalūbris.

pēstis, -is (f.); rēs horribilis; aliquid malī quod nōs vexat.

Pherae, -ārum (f.); oppidum in Thessaliā.

Pheraeī, -ōrum (m.); quī Pherās habitābant.

philosophus, -ī (m.); homō sapiēns.

phōca, -ae (f.) canis marīnus. [Image: a seal, seadog]

pīctor, -ōris (m.); is quī pingit.

pīctūra, -ae (f.); id quod pīctor pingit; tabella pīcta.

pietās, -ātis (f.); nōmen est; adiectīvum est pius.

pila, -ae (f.) [Image: a ball]

pīleus, -ī (m.); id quod in capite ferimus, dum forīs sumus.

pīlum, -ī (m.). Vidē pāginam centēsimam trīgēsimam secundam.

pilus, -ī (m.); capillus animālis.

pingō, -ere, pīnxī, pīctum; alium colōrem alicuī reī dō.

pinguis, -e; is est pinguis cuī nimis est carnis.

piscātor, -ōris (m.); quī piscēs capit vel vēndit.

piscis, -is (m.); animal parvum quod mare habitat. Piscēs ēdimus.

pīstor, -ōris (m.); is quī pānem facit āc vēndit.

pius, -a, -um; is est pius quī ergā parentēs suōs bonum sē praestat; bonus, probus.

placenta, -ae (f.); dulce genus pānis.

placidus, -a, -um; quiētus, mollis; nōn īrācundus.

plācō, -āre; īram alicūius dēprecor; efficiō ut aliquis placidus sit.

plāne; clārē.

planta, -ae (f.); pars pedis īnferior.

platēa, -ae (f.); via intrā urbem.

plaudō, -ere, plausī, plausum; sonum manibus faciō quō aliquem laudem.

plaustrum, -ī (n.); id quod equus trahit in quō rēs portāmus.

plausus, -ūs (m.); plaudentium sonus.

plēbs, -is (f.); humiliōrēs āc pauperiōrēs cīvēs.

plērīque; paene omnēs.

plērumque; paene semper.

plūma, -ae (f.); id quod corpus avis contegit.

pluvia, -ae (f.); imber.

pōculum, -ī (n.); vās ē quō bibimus.

poenās dō alicuī; aliquis mē pūnītur; contrārium est poenās sūmō.

polliceor, -ērī, pollicitus sum; prōmīttō.

pollūtus, -a, -um; nōn pūrus; foedus.

pompa, -ae (f.); quasi longa hominum seriēs per viās ambulantium.

pōmum, -ī (n.). [Image: an apple]

pondus, -eris (n.); aliquid grave; onus.

populus, -ī (m.); cīvēs.

porcus, -ī (m.). [Image: a swine/pig]

porrigō, -ere, -rēxī, -rēctum; extendō; dō.

porta, -ae (f.); quasi iānua urbis.

portō, -āre; ferō.

possessiō, -ōnis (f.); nōmen ā verbō possideō ductum.

possideō, -ēre, -sēdī, -sēssum; habeō, teneō.

posterus, -a, -um; quī posteā venit; posterō diē = diē secundō.

postpōnō, -ere, -posuī, -positum; minōris aestimō; sī tē frātrī tuō postpōnō frātrem tē meliōrem esse putō.

postrēmō; vidē dēnique.

postrīdiē; posterō diē.

postulō, -āre; poscō.

potentia, -ae (f.); potestās; vīs.

potestās, -tātis (f.) est nōmen; verbum est possum; occāsiō, facultās, opportūnitās.

pōtiō, -ōnis (f.); pōtus.

potior, -īrī (abl.); adipīscor, mihi parō.

potissimum; māximē.

pōtus, -ūs (m.); id quod bibimus.

praecēdō, -ere, -cēssī, -cēssum; idem quod antecēdō.

praeceptum, -ī (n.); monitum.

praecīdō, -ere, -cīdī, -cīsum; abscīdō.

praecipitō, -āre; in caput aliquem iaciō.

praecipuē; in prīmīs.

praeclārus, -a, -um; illūstris, nōbilis.

praecō, -ōnis (m.); homō māgnā vōce praeditus quī apud iūdicium aliumve hominum conventum profātur. Silentium fierī iubet.

praeda, -ae (f.); id quod capimus, spolia; animal quod vēnāmur.

praedīcō, -ere, -dīxī, dictum; quāle futūrum sit aliquid dīcō.

praeditus, -a, -um; is praeditus est aliqua rē quī aliquam rem habet.

praeficiō, -ere, -fēcī, -fectum; aliquem ut ducem vel caput alicūius reī creō.

praemium, -ī (n.); dōnum quod ob virtūtem accipiō.

praesaepium, -ī (n.); pars stabulī ubi equus stat dum cibum edit.

praesēns, -entis; is quī adest praesēns est.

praesidium, -iī (n.); auxilium.

praestō, -āre, -stitī, -stātum (-stitum); praebeō. sē praestāre est sē monstrāre vel esse.

praetereā; praeter ea; nōn modo … sed etiam.

praetereō, -īre, -īvī (-iī), -itum; eō praeter aliquem; neglegō; omīttō.

praetervehor, -ī, -vectus sum; in nāvī praetereō.

praetor, -ōris (m.); magistrātus Rōmānus quī iūs dat.

prātum, -ī (n.); ager viridis ubi nihil nisi herba crēscit.

precor, -ārī; ōrō.

prehendō, -ere, -hendī, -hēnsum; teneō, capiō, tangō.

prēlum, -ī (n.); locus in quō ūvās premimus ut sūcus effluat.

pretiōsus, -a, -um; māgnī pretiī.

pretium, -ī (n.); pecūnia quam prō rē acceptā solvimus.

prex, precis (f.); vōx quā deōs alloquimur.

prīnceps, -ipis (m.); homō illūstris.

prīstinus, -a, -um; antīquus;

prīvātus, -a, -um; contrārium quam pūblicus.

prīvō, -āre; aliquem aliqua rē prīvō = aliquam rem ab aliquō capiō.

probō, -āre; laudō; idōneum aliquem esse putō.

probus, -a, -um; bonus.

procāx, -ācis; impudēns.

prōcēdō, -ere, -cēssī, -cēssum; eō.

prōcērus, -a, -um; altus, māgnā statūrā.

prōcreō, -āre; gīgnō; pariō.

procul; contrārium quam prope. Nōn procul abest sīgnificat nōn multum abest.

procus, -ī (m.); quī fēminam in mātrimōnium petit.

prōdeō, -īre, -īvī (-iī), -itum; prōcēdō.

prōdigium, -iī (n.); sīgnum dīvīnum; mōnstrum. Rēs quaedam inūsitāta quae hominēs terret.

prōditor, -ōris (m.); prōditor urbis portās clam aperit hostēsque intrāre sinit.

prōdō, -ere, -didī, -ditum; prōditor prōdit.

proelium, -ī (n.); pūgna.

profectiō, -ōnis (f.); nōmen ā verbō proficīscor ductum.

profectō; scīlicet.

prōferō, -ferre, -tulī, -lātum; extendō; dēprōmō.

profor, -farī; -fātus sum; loquor; praedīcō.

profundō, -ere, -fūdī, -fūsum; aliquam rem, liquorem praecipuē, ēiciō vel dēiciō.

profundus, -a, -um; altus.

prōgredior, -ī, -grēssus sum; prōcēdō.

prohibeō, -ēre; nōn sinō.

prōiciō, -ere, -iēcī, -iectum; dēiciō; iaciō, extendō.

prōinde; similī modō.

prōlābor, -ī, -lāpsus sum; cadō; mē praecipitō.

prōlēs, -is (f.); nātī, līberī.

prōluviēs, -ēī (f.); dīluvium.

prōmittō, -ere, -mīsī, -mīssum; dīcō mē aliquid factūrum esse.

prōnus, -a, -um; quasi in caput cadēns.

propāgō, -āre; extendō, aliīs aliquid nōtum faciō.

propellō, -ere, -pulī, -pulsum; agō; efficiō ut aliquid prōcēdat.

propinquus, -a, -um; vīcīnus; id quod prope est propinquum est.

propinquus, -ī (m.); pater, frāter, soror, avunculus, patruus, cēterī sunt propinquī.

prōpōnō, -ere, -posuī, -positum; paene idem quod expōnō.

proprius, -a, -um; id mihi proprium est quod mihi sōlī est. Contrārium quam commūnis.

prōsiliō, -īre, -uī; saliō ex.

prōsperē; bene, fēlīciter.

prōsperus, -a, -um; fēlīx, bonus.

prōspiciō, -ere, -spexī, -spectum; spectō; vertor ad aliquid; ē longinquō spectō.

prōsternō, -ere, -strāvī, -strātum; dēiciō.

prōterō, -ere, -trīvī, -trītum; obterō, contemnō.

prōtinus; statim.

prōvehor, -ī, -vectus sum; prōcēdō; homo provectae aetātis est homō multōs annōs nātus.

prōverbium, -iī (n.); vōx sapientiae.

prōvideō, -ēre, -vīdī, -vīsum; caveō; cūram adhibeō nē quid accidat.

prōvocō, -āre; ēvocō; ad certāmen aliquem vocō.

proximus, -a, -um; prope, propior, proximus.

prūdēns, -entis; is quī prōvidet; sapiēns.

prūdentia, -ae (f.); nōmen est; adiectīvum est prūdēns.

pūblicē; adverbium ab adiectīvō pūblicus ductum.

pudet, -ēre, -uit; id mē pudet quod efficit ut genae mihi rubeant.

pudor, -ōris (m.); nōmen est, verbum est pudet. Pudor efficit ut genae nōbīs rubeant.

puella, -ae (f.); soror est puella, frāter puer.

pūgna, -ae (f.); nōmen ā verbō pūgnō ductum.

pulchritūdō, -inis (f.); nōmen est pulchritūdō, adiectīvum pulcher.

pullus, -ī (m.). [Image: a young fowl / a chicken]

puls, pultis (f.); cibī genus ex farre aut legūminibus in aquā coctīs.

pulsus, -ūs (m.); nōmen est, verbum est pellō.

pūnior, -īrī; sī quando pēnsum male faciō magister mē pūnītur; poenās ā mē sūmit. Ego–ō mē miserum–poenās dō.

purgō, -āre; pūrum faciō. Cum tabula nigra litterārum est plēna magister puerō cuīdam imperat ut eam purget.

purpurātus, -ī (m.); satelles nōbilis quī rēgem comitātur.

purpureus, -a, -um; color quīdam splendidus, paene idem quod ruber.

puteus, -ī (m.); forāmen in terrā dēfossum ex quō aquam haurīmus.

putris, -e; nōn recēns.

pyra, -ae (f.); multa līgna in ūnō locō exstructa super quae cadāver combūrī solet.

Pyrrhicha, -ae (f.); saltātiō hominum quī arma ferunt.

quadrātus, -a, -um; hūiusmodī [Image: a square].

quadrīgae, -ārum (f.); currus et quattuor equī inter sē iūnctī.

quadrupēs, -edis; quī quattuor habet pedēs.

quaerō, -ere, quaesīvī, quaesītum; invenīre cōnor, petō. Quaerō dē aliquō est aliquem rogō.

quamdiū; quantum temporis.

quantī; quantī pretiī.

quāpropter; quam ob causam.

queror, -ī, questus sum; aliquid nōn aequum esse putō; indīgnor.

quies, -ētis (f.); ōtium. Verbum est quiēscō. Quiētem capiō = dormiō.

quiēscō, -ere, -ēvī, -ētum; quiētem agō, dormiō, nūllum negōtium agō.

Quirītēs, -ium (m.); Rōmānī.

quīvīs, quaevīs, quodvīs; quīcumque tibi placet; ullus.

quondam; ōlim, tempore quōdam.

radius, -iī (m.); quasi lūcis sulcus quem sōl ēdit.

rāmus, -ī (m.); quasi bracchium arboris.

rārus, -a, -um; contrārium quam dēnsus. Id est rārum quod nōn saepe vidēmus.

ratiō, -ōnis (f.); modus.

raucus, -a, -um; vōx nōbis rauca fit sī nimis loquimur.

recēdō, -ere, -cēssī, -cēssum; mē recipiō.

recēns, -entis; novus.

recēssus, -ūs (m.); locus remōtus quō nōs recipere possumus cum multitūdinem vītāre cupimus.

recidō, -ere, reccidī, recāsum; retrō cadō.

reciperō, -āre; iterum capiō.

recipiō, -ere, -cēpī, -ceptum; iterum capiō; mē recipiō = redeō.

recordor, -ārī; in memoriam revocō.

recumbō, -ere, -cubuī; cubō.

recūsō, -āre; nōlō, nōn volō; negō.

reddō, -ere, -didī, -ditum; faciō.

redigō, -ere, -ēgī, -āctum; retrō agō; reddō.

redimiō, -īre; cingō, circumdō.

redimō, -ere, -ēmī, -emptum; captīvōs pecūniā solūtā redimimus.

redūcō, -ere, -dūxī, -ductum; retrō dūcō; retrō aliquid trahō.

refertus, -a, -um; omnīnō plēnus.

refrīgerō, -āre; frīgidum aliquid reddō.

refugiō, -ere, -fūgī; retrō fugiō.

rēgia, -ae (f.); rēgis domus.

rēgīna, -ae (f.); rēgis uxor.

regiō, -ōnis (f.); pars.

regiōnēs caelī sunt quattuor:‒ [Image: showing septentriōnēs = North, occidēns = West, oriēns = East, merīdiēs = South] (septentriōnēs contrārium quam merīdiēs ubi sōl mediā diē vertitur. oriēns ubi sōl oritur. occidēns ubi sōl in ōceanum occidit.)

rēgnum, -ī (n.); rēx rēgnum obtinet.

reiciō, -ere, -iēcī, -iectum; retrō iaciō; repellō.

reliquus, -a, -um; relictus; sī ē tribus librīs ūnum capiō duo sunt reliquī.

remedium, -ī (n.); id quod nōs sānat.

remīttō, -ere, -mīsī, -mīssum; retrō mīttō; abīre sinō.

remōtus, -a, -um; id quod nōn prope est remōtum est.

remūneror, -ārī; praemium alicuī ob benīgnitātem ēius dō.

rēmus, -ī (m.); īnstrūmentum quod manibus per aquam movēmus quō nāvem propellāmus.

renovō, -āre; novum faciō.

renūntiō, -āre; ad aliquem rediēns aliquid nūntiō.

reor, rērī, ratus sum; putō.

repellō, -ere, repulī, repulsum; dēiciō; retrō iaciō.

repentīnus, -a, -um; adiectīvum est; adverbium est repente.

repetō, -ere, -īvī (-iī), -ītum; iterum petō; iterum capiō.

rēpō, -ere, -rēpsī, rēptum; ambulō eō modō quō animal quod nūllōs habet pedēs prōcēdit.

reprehendō, -ere, -dī, -sum; contrārium quam laudō.

reputō, -āre; dē aliquā rē cōgitō.

requiēscō, -ere, -quiēvī, quiētum; quiētem agō, dormiō ut vīrēs recipiam.

reserō, -āre; aperiō.

reservō, -āre; servō.

resistō, -ere, -stitī; contrā aliquem pūgnō.

respōnsum, -ī (n.); nōmen est; verbum est respondeō.

rēspūblica, reīpūblicae (f.); pūblica negōtia; ratiō haec agendī; cīvitās.

restis, -is (f.); fūnis.

restituō, -ere, -uī, -ūtum; reddō.

restō, -āre, -stitī; maneō; reliquus sum.

rēte, -is (n.); id quō piscēs ē marī capimus.

retegō, -ere, -tēxī, -tēctum; contrārium quam tegō.

retexō, -ere, -uī; aliquid textum solvō. Contrārium quam texō.

retineō, -ēre, -tinuī, -tentum; retrō teneō; nōn sinō abīre.

reus, -ī (m.); homō accūsātus. Capitis reus est is quī dē rē capitālī accūsātus est.

revēlō, -āre; contrārium quam tegō.

revertor, -ī, -versus sum; redeō.

revocō, -āre; retrō vocō.

rigeō, -ēre; rigidus sum.

rigidus, -a, -um; dūrus.

rīma, -ae (f.); quasi angustum forāmen. Sī quid dehīscit rīma fit.

rīpa, -ae (f.); pars terrae prope flūmen.

rīsus, -ūs (m.); nōmen est; verbum est rīdeō. Rīsuī est mihi = efficit ut rīdeam.

rīte; rēctō modō; ut oportet.

rītū; secundum mōrem alicūius.

rīxa, -ae (f.); pūgna inter paucōs et prīvātōs.

rōdō, -ere, rōsī, rōsum; paene idem quod mordeō; dentibus aliquid frangō. Mūres rōdunt chartam. Nōlī unguēs rōdere.

roga, -ae (f.); pyra;

rosa, -ae (f.); flōs quīdam pulcherrimus.

rota, -ae (f.); pars currūs vel plaustrī quae cum volvitur currus prōcēdit.

rotundus, -a, -um; līttera O est rotunda.

rubeō, -ēre; ruber fīō; genae mihi rubent.

rudēns, -entis (m.); fūnis nāvis.

rudō, -ere, -īvī, -ītum; sonum faciō quālem facit asinus.

rūmor, -ōris (m.); fāma.

rūpēs,-is (f.); saxum māgnum.

rūrsus; iterum.

saccus, -ī (m.). [Image: a sack]

sacerdōs, -ōtis (m.); quī sacra cūrat.

sacra, -ōrum (n.); rēs sacrae.

sacrificium, -ī (n.); nōmen est, verbum est sacrificō.

sacrificō, -āre; animal interficiō āc combūrō ut deōs plācem.

saeculum, -ī (n.); centum annī.

saepenumerō; saepe.

saeviō, -īre; saevum mē praestō.

saevitia, -ae (f.); nōmen est saevitia, adiectīvum saevus.

sāga, -ae (f.); fēmina quae magicam artem scit; plērumque foedā sunt speciē; nigrae fēlēs eās comitantur.

sagācitās, -tātis (f.); nōmen est; adiectīvum est sagāx.

sagāx, -ācis; sapiēns; nōn stultus.

sagitta, -ae (f.); id quod ex arcū ēmīttimus.

sal, salis (m.); id quod suprā cibum spargimus quō melius percipiāmus sapōrem.

salsus, -a, -um; adiectīvum ā nōmine sal ductum.

saltātiō, -ōnis (f.); nōmen ā verbō saltō ductum.

saltō, -āre; bracchia, pedēs, corpus hūc illūc iactandō ad sonum tībiae moveor. Puer saltat. [Image: a dancing boy]

salūbris, -e; sānus; locus est salūbris ubi paucī aegrōtant.

salūbritās, -ātis (f.); nōmen est, adiectīvum est salūbris.

salūs, -ūtis (f.); contrārium quam perīculum.

salvus, -a, -um; tūtus.

sānē; scīlicet.

sanguis, -inis (m.); ruber quīdam liquor quī corporī inest.

sānō, -āre; efficiō ut aliquis valeat.

sapiēns, -entis; contrārium quam stultus.

sapor, -ōris (m.); id quod linguā percipiō dum edō.

sarcina, -ae (f.); onus.

satelles, -itis (m.); minister, praecipuē rēgis minister aut comes.

satyrus, -ī (m.); satyrī erant hominēs quī silvās habitābant; pedēs caprōrum, nec nōn caudam, habēbant.

saxeus, -a, -um; adiectīvum est, nōmen est saxum.

saxum, -ī (n.); lapis māgnus.

scaena, -ae (f.); locus in theātrō ubi histriōnēs stant.

scelerātus, -a, -um; scelestus.

scelestus, -a, -um; quī scelus facit; pessimus.

scelus, -eris (n.); nefās; id quod nōn oportet nōs facere. Scelus est fūrārī, aliquem interficere.

scēptrum, -ī (n.); rēgis baculum.

scientia, -ae (f.); nōmen ā verbō sciō ductum.

scīlicet; scīre licet; nīmīrum, sine dubiō, ut omnēs intellegere possunt.

sciō, -īre, scīvī, scītum; intellegō.

scīscitor, -ārī; interrogō; quaerō.

scopulus, -ī (m.); saxum.

scrīptūra, -ae (f.); aliquid scrīptum.

sculptor, -ōris (m.); is quī sīgna ex marmore fingit.

scūtum, -ī (n.). Vidē pāginam centēsimam trīgēsimum secundam.

sēcrētus, -a, -um; remōtus; nōn pūblicus.

secūris, -is (f.); īnstrūmentum quō arborēs abscīdimus.

secus; aliter; nōn rēctē.

sēdēs, -is (f.); sella.

sēmimortuus, -a, -um; paene mortuus.

sēmisomnus, -a, -um; vix vigilāns.

sēmoveō, -ēre, -mōvī, -mōtum; āmoveō, removeō.

senātus, -ūs (m.); ōrdō virōrum quōrum cōnsiliō rēspūblica regitur.

senectūs, -tūtis (f.); aetās senis.

senex, senior, nātū māximus; contrārium quam iuvenis.

sēnsus, -ūs (m.); id quō aliquid percipimus. Nōmen est sēnsus, verbum sentiō.

sententia, -ae (f.); verbōrum numerus quī sēnsum habet; vōx iūdicum aut damnantium aut absolventium. Sententia philosophī est id quod philosophus cēnset.

sentiō, -īre, sēnsī, sēnsum; animō percipiō; intellegō; patior.

sepeliō, -īre, -īvī (-iī), -ultum; in terram cadāver īnserō.

septentriōnālis, -e, est adiectīvum; nōmen est septentriōnēs.

septentriōnēs, -um (m.); vidē regiōnēs caelī.

sepulcrum, -ī (n.); locus in quō homō mortuus iuclūditur.

sepultūra, -ae (f.); nōmen ā verbō sepeliō ductum.

sequor, -ī, secūtus sum; eō post aliquem.

Sēres, -um (m.); sunt eī quī partem Asiae ad orientem versam habitant. Hodiē capillum quasi in fūnem coāctum gerunt.

sērica vestis est molle genus vestis ex eā māteriā ā Sēribus factum quam minūtum quoddam animal ē corpore suō quasi texit.

seriēs, -ēī (f.); numerī seriem faciunt, i, ii, iii, iiii, v.

sermō, -ōnis (m.); est sermō dum loquimur.

serō, -ere, sēvī, satum; in terram īnserō.

serpēns, -entis (f.); animal quod serpit.

serpō, -ere, serpsī, serptum; rēpō.

servitūs, -ūtis (f.); contrārium quam lībertās. Servī in servitūte sunt.

servō, -āre; tūtum vel salvum faciō; cūstōdiō; dēfendō.

sēta, -ae (f.); capillus quālem habet porcus.

sevēriter; adverbium ab adiectīvō sevērus ductum.

sevērus, -a, -um; saevus, crūdēlis.

sīcārius, -ī (m.); is quī alium interficit.

siccitās, -ātis (f.); nōmen est, adiectīvum est siccus.

siccō, -āre; siccum aliquid reddō.

siccus, -a, -um; contrārium quam madidus.

sīcut; ut, quasi, tamquam.

sīdus, -eris (n.); astrum.

sīgnō, -āre; sīgnum faciō.

sīgnum, -ī (n.); id est sīgnum quod aliquid sīgnificat vel indicat. Sīgnum deī est aliquid ē marmore plērumque factum quod fōrmam deī imitātur. Sīgnum bellī est sonus tubae.

silentium, -ī (n.); est silentium cum omnēs silent.

sileō, -ēre, -uī; taceō.

silva, -ae (f.); multae arborēs in ūnō locō sitae sunt silva.

similitūdō, -inis (f.); nōmen est; adiectīvum est similis.

sīmius, -iī (m.); animal hominī simillimum. Sunt quī dīcant genus hūmānum ā simiīs esse ductum.

simplex, -icis; facilis.

simul āc; eōdem tempore quō; statim.

simulācrum, -ī (n.); sīgnum, imāgō, effigiēs.

simulātiō, -ōnis (f.); nōmen ā verbō simulō ductum.

simulō, -āre; simulō mē esse quod rē vērā nōn sum. Sī lātrō simulō mē esse canem; sī mūgiō bovem mē esse simulō.

sinister, -tra, -trum; contrārium quam dexter.

sinus, -ūs (m.); duplex pars vestis in quā rēs ferre possumus.

sīs; sī vīs, sī tibi placet.

sīstrum, -ī (n.); sacra speciēs crepundiōrum.

sitiō, -īre, -īvī (-iī); bibere volō.

sitis, -is (f.); sitim habeō = sitiō.

situs, -a, -um; positus.

soccus, -ī (m.); leve calceī genus.

societās, -ātis (f.); grex vel turba sociōrum.

socius, -ī (m.); comes quī negōtium mēcum agit. Is quī contrā aliōs mēcum pūgnat.

sodālis, -is (m. f.); comes.

solea, -ae (f.); soccus.

solidus, -a, -um; integer.

sōlitūdō, -inis (f.); locus quem nēmō habitat.

solium, -ī (n.); sella māgna; rēgis sella.

sollers, -ertis; sagāx.

solum, -ī (n.); terra.

sōlus, -a, -um; sine aliīs.

solvō, -ere, solvī, solūtum; līberō. Pecūniam solvō = pecūniam dō. Nāvem solvō = nāvigāre incipiō.

somniō, -āre; somnium percipiō.

somnium, -ī (n.); id quod mihi dormientī appāret.

somnus, -ī (m.); somnō mē dō dum in lectō oculōs claudō.

sonitus, -ūs (m.); sonus.

sopor, -ōris (m.); somnus profundus.

sordidus, -a, -um; nōn pūrus. Sī sordidae sunt manūs lavandae sunt.

sors, sortis (f.); cāsus; fortūna; respōnsum ōrāculī.

spargō, -ere, sparsī, sparsum; hūc illūc iactō vel iaciō.

speciōsus, -a, -um; pulcher.

spectāculum, -ī (n.); id quod spectāmus.

spectātor, -ōris (m.); is quī spectāculum spectat.

speculor, -ārī; īnspiciō, spectō.

spēlunca, -ae (f.); quasi māgnum forāmen inter rūpēs.

spērō, -āre; id spērō quod accidere volō.

spīritus, -ūs (m.); animus.

splendidus, -a, -um; clārī colōris; candidus.

spoliō, -āre; abstrahō, abripiō; arma vel spolia ab aliquō rapiō.

spondeō, -ēre, spopondī, spōnsum; prōmīttō mē aliquid factūrum. _Fīliam spondeō = promīttō mē fīliam alicuī in matrimōnium datūrum esse. Aliquem spondeō = prōmīttō mē apud iūdicium ventūrum nisi ille diē cōnstitūtō appāruerit.

spongia, -ae (f.); res quaedam quae sī in aquam immergitur multō gravior fit. In marī crēscit.

sponte suā; sī quis id facit quod nēmō eum facere cōgit, sponte suā facit.

spuō, -ere, -uī, -ūtum; liquōrem ex ōre ēmīttō.

stabulum, -ī (n.); dēversōrium; locus ubi equī cūstōdiuntur.

stadium, -ī (n.); locus in circō ubi cursūs aguntur.

stāgnum, -ī (n.); quasi lacus parvus.

stāmen, -inis (n.); quasi tenuissima pars lānae.

statim; sine morā.

statiō, -ōnis (f.); locus ubi stāre solēmus.

statuō, -ere, statuī, statūtum; pōnō; locō; cōnstituō, ēdīcō.

statūra, -ae (f.); altitūdō hominum; sī quis prōcērus, vel longus, est, māgnā est statūrā.

status, -ūs (m.); modus standī; verbum est stō, nōmen status.

stēlliō, -ōnis (m.). [Image: a stellion, i.e. a newt with starlike spots on its back]

sterilitās, -ātis (f.); est sterilitās ubi nihil crēscit.

stertō, -ere, stertuī; sonum nāsō faciō dum dormiō. Sī contubernālis tuus ita stertit ut dormīre nōn possīs, in latus eum volve.

stīlla, -ae (f.); minima pars oleī est stīlla oleī.

stilus, -ī (m.); īnstrūmentum quō scrībimus.

(stipem), -is (f.); dōnum parvum; aliquantulum pecūniae.

stīpes, -itis (m.); pars arboris.

stīpō, -āre; contrahō; dēnsum aliquid faciō.

strāgula vestis est vestis quā lectum tegimus.

strepitus, -ūs (m.); sonitus.

stringō, -ere, strīnxī, strīctum; dēprōmō; gladium stringō est gladium ē vāgīnā extrahō.

studeō, -ēre, -uī (dat.); operam librīs dō quō sapientior fīam. Partibus alicūius studeō = eī faveō, socius eī fiō.

studiōsus, -a, -um; adiectīvum ā verbō studeō ductum.

studium, -ī (n.); nōmen ā verbō studeō ductum.

stupefaciō, -ere, -fēcī, -factum; efficiō ut aliquis valdē mīrētur.

Stygius, -a, -um; ad Styga attinēns.

Styx, Stygis (-os) (f.); flūmen quoddam apud īnferōs.

suāvis, -e; dulcis, iūcundus.

suāvitās, -ātis (f.); nōmen est, adiectīvum est suāvis.

subdūcō, -ere, -dūxī, ductum; abdūcō; abripiō.

subeō, -īre, -īvī (-iī), -itum; eō sub; patior; suscipiō. Tēctum subeō = intrō.

subiciō, -ere, -iēcī, -iectum; iaciō sub; suppōnō, addō.

subitō; repente.

submergō, -ere, -sī, -sum; immergō.

subministrō, -āre; praebeō;

subripiō, -ere, -ripuī, -reptum; clam abripiō.

subulcus, -ī (m.); is quī suēs cūstōdit.

succurrō, -ere, -currī, -cursum; ad aliquem currō ut auxilium dem.

sūcus, -ī (m.); liquor quī herbīs et arboribus inest.

sūdor, -ōris (m.); liquor quī dum fēstīnāmus per tōtum corpus fluit.

suggestus, -ūs (m.); locus altior unde ōrātor ōrātiōnem ad populum habet; rostrum, pulpitum.

sulcus, -ī (m.); quasi longum forāmen in terrā dēfossum quod agricola arandō facit.

sūmō, -ere, sūmpsī, sūmptum; capiō.

superbia, -ae (f.); nōmen est, adiectīvum est superbus.

superbus, -a, -um; contrārium quam humilis.

supergredior, -ī, -grēssus sum; superō.

superō, -āre; vincō, praecēdō, antecēdō.

supersum, -esse, -fuī; restō; nōn pereō.

supplex, -icis; is est supplex quī precātur.

supplicium, -ī (n.); poena.

suppōnō, -ere, -posuī, -positum; sub aliquid pōnō. Aliquid in locō alterīus reī pōnō.

sursum; ex īnferiōre ad superiōrem partem.

sūs, suis (m. f.); porcus.

suscipiō, -ere, -cēpī, -ceptum; capiō; aliquid faciendum prōmīttō mē factūrum esse.

suspendium, -ī (n.); nōmen est; verbum est suspendō.

suspendō, -ere, -dī, -sum; pendō; tabulās pīctās de mūrīs suspendimus.

suspiciō, -ere, -spexī, -spectum; sursum spectō.

suspicor, -ārī; nōn prō certō habeō, sed putō.

sustineō, -ēre, -tinuī, -tentum; ita, aliquid teneō ut cadere nōn possit; perferō, patior.

sūtor, -ōris (m.); is quī soccōs āc calceōs facit.

tabella, -ae (f.); tabula parva.

taberna, -ae (f.); dēversōrium; locus ubi rēs vēnduntur.

tabernāculum, -ī (n.); mīlitēs in tabernāculīs dormiunt.

tāctus, -ūs (m.); nōmen est, verbum est tangō.

taeda, -ae (f.); fax.

taedium, -ī (n.); nōmen est, verbum est taedet.

taeter, -tra, -trum; foedus, nōn iūcundus.

tālus, -ī (m.); membrum corporis inter pedem et crūs.

tamdiū; tantum temporis.

tantum; sōlum; modo.

tantus, -a, -um; tam māgnus.

tardō, -āre; tardum aliquem reddō.

tardus, -a, -um; contrārium quam celer.

tēctum, -ī (n.); superior pars cellae vel domūs.

tēlā, -ae (f.); id quod teximus.

tellūs, -ūris (f.); terra.

tēlum, -ī (n.); īnstrūmentum quō aliquem interficere possumus.

temperō, -āre; aliquid cum aliā rē mīsceō ut ēius vigōrem dēminuam.

tempestās, -ātis (f.); est tempestās cum ventus māgnā vī flat. Aut salūbritās aut pēstilentia locī.

templum, -ī (n.); domus deī.

temptō, -āre; cōnor.

tenebrae, -ārum (f.); contrārium quam lūx.

tenuis, -e; nōn crassus; mollis.

tenus (abl.); ūsque ad.

tergum, -ī (n.); pars corporis posterior. Contrārium est frōns. Tergum dō = fugiō.

terminus, -ī (m.); fīnis; regiō cōnstitūta.

terreō, -ēre; terrōre aliquem afficiō; efficiō ut aliquis timeat.

terribilis, -e; id terribile est quod nōs terret.

terror, -ōris (m.); timor māgnus.

tēstimōnium, -ī (n.); id quod tēstis dīcit.

tēstis, -is (m.); is quī dīcit sē aliquid vīdisse.

tēstor, -ārī; tēstis tēstātur.

texō, -ere, texuī, textum; vestēs texendō facimus.

thalamus, -ī (m.); cubiculum uxōris.

theātrum, -ī (n.); locus ubi lūdōs aliave spectācula spectāmus.

thēsaurus, -ī (m.); māgna cōpia pecūniae.

Thessalia, -ae (f.); pars septentriōnālis Graeciae.

thyrsus, -ī (m.); scēptrum Bacchī.

tībia, -ae (f.); īnstrūmentum mūsicae quō ūtimur īnflandō.

tīgnum, -ī (n.); rēs quaedam līgnea et longa et quadrāta. Tīgna tēctum sustinent.

timidus, -a, -um; is quī timēre solet est timidus.

titubō, -āre; hūc illūc quasi cadō dum ambulāre cōnor. Ēbriī titubant.

tondeō, -ere, totondī, tōnsum; secō, abscīdō, praecipuē crīnēs.

tōnsor, -ōris (m.); is quī crīnēs tondet.

tormentum, -ī (n.); īnstrūmentum quō hominēs cruciāmus.

torqueō, -ēre, torsī, tortum; excruciō.

torreō, -ēre, torruī, tostum; īgnī aliquid siccum faciō. Sōl torret terram.

torridus, -a, -um; siccus, tostus.

torus, -ī (m.); lectus.

tōtus, -a, -um; cūnctus; omnis.

tractō, -āre; tangō; agō.

trādō, -ere, trādidī, trāditum; dō; alicuī ut cūstōdiat dō.

trāiciō, -ere, -iēcī, -iectum; iaciō trāns; perforō.

trānseō, -īre, -īvī (-iī), -itum; eō trāns; abeō.

trānsferō, -ferre, -tulī, -lātum; ferō trāns; āmoveō.

trānsnatō, -āre; natō trāns.

trepidus, -a, -um; terrōre affectus.

trīceps, -cipitis; cuī tria sunt capita trīceps est.

triclīnium, -ī (n.); lectus in quō recumbimus dum cēnāmus.

trīduum, -ī (n.); trium diērum spatium.

triplex, -icis; quasi trēs partēs habēns.

trucīdō, -āre; interficiō, occīdō.

trūdō, -ere, -sī, -sum; pellō; immīttō.

truncus, -ī (m.); pars arboris; nōn est rāmus, sed quasi corpus arboris.

tuba, -ae (f.). [Image: a trumpet]

tubicen, -cinis (m.); is quī tubā canit.

tugurium, -ī (n.); domus pauperis; casa līgnea.

tumeō, -ēre; tumidus fīō.

tumidus, -a, -um; adiectīvum est; nōmen est tumor.

tumor, -ōris (m.); sī caput tuum vehementer percutiō tumor rotundus in capite fit. Verbum est tumeō.

tumultus, -ūs (m.); sonus atque mōtus quem irruentēs facimus.

tumulus, -ī (m.); quasi tumor terrae; sepulcrum.

tundō, -ere, tutudī, tūnsum; pulsō.

tunica, -ae (f.); vestis quae sub aliīs vestibus est.

turpis, -e; foedus.

tūtor, -ārī; servō, dēfendō.

tympanum, -ī (n.); īnstrūmentum quoddam rotundum quod quatiendō sonum facimus.

tyrannus, -ī (m.); prīnceps; rēx.

ulcīscor, -ī, ultus sum; vindicō.

ultiō, -ōnis (f.) est nōmen; verbum est ulcīscor.

umbra, -ae (f.); āēr sōle carēns ex obiectū alicūius corporis, ut parietis, arboris.

umerus, -ī (m.); pars tergī superior suprā quam situm est caput.

uncus, -ī (m.); aliquid dē uncō suspendere possumus.

unde; ex quō locō.

unguentum, -ī (n.); rēs quaedam mollis quam membrō quod laesum est impōnimus.

unguis, -is (m.); summa pars digitī.

ungula, -ae (f.); pēs equī.

ūniversus, -a, -um; omnis, tōtus.

urbānus, -a, -um; quī urbem habitat.

ūrna, -ae (f.); vas; praecipuē aut vās quod ossa combūsta mortuī hominis continet, aut vās in quod iūdicēs tabellās iaciunt.

ūrō, -ere, ussī, ūstum; īgnis quicquid tangit ūrit.

ūsquam; contrārium quam nūsquam.

ūsūra, -ae (f.); sī mūtuam pecūniam ā mē accēpistī atque ego tibi imperō ut plūs reddās quam accēpistī, id est ūsūra.

ūsus, -ūs (m.); nōmen est ūsus, verbum ūtor. Id mihi ūsuī est quō possum ūtī, ūtile est mihi.

ūter, -tris (m.); pellis in quā Rōmānī aquam portābant.

ūtilis, -e; id est ūtile quō ūtī possum. Contrārium est inūtilis.

utinam; exclāmātiō volentis vel cupientis.

ūvae, -ārum (f.). [Image: grapes]

vacuus, -a, -um; id est vacuum quod nihil continet. Contrārium est plēnus.

vāgīna, -ae (f.); id quod gladium continet.

vāgiō, -īre; fleō ut īnfāns.

vagor, -ārī; hūc illūc ambulō.

valeō, -ēre; validus sum.

valētūdō, -inis (f.); nōmen est; verbum est valeō.

vallēs, -is (f.); locus humilior inter montēs.

valvae, -ārum (f.); forēs.

vāpulō, -āre; verberor.

vās, vāsis (n.). [Image: a vase]

vastō, -āre; regiōnem vastō sī omnēs incolās interficiō.

vātēs, -is (m. f.); sacerdōs; quī rēs sacrās cūrat.

vāticinor, -ārī; vātis rītū praedīcō.

vēcors, -cordis; vēsānus.

vegetus, -a, -um; ācer, valēns.

vehementer; māgnā vī.

vēlōx, -ōcis; celer.

vēlum, -ī (n.); linteum quod mālō nāvis affīgimus.

vēna, -ae (f.); id per quod sanguis in corpore fluit.

vēnābulum, -ī (n.); pīlum quālī ūtuntur vēnātōrēs.

vēnātiō, -ōnis (f.); nōmen est, verbum est vēnor.

vēnātor, -ōris (m.); is quī vēnātur.

vēnditor, -ōris (m.); is quī vēndit.

vēndō, -ere, -didī, -ditum; contrārium quam emō.

venēnum, -ī (n.); liquor quem sī bibimus morimur.

venerātiō, -ōnis (f.); nōmen est, verbum est veneror.

veneror, -ārī; deōs venerāmur.

venia, -ae (f.); potestās; veniam dō = sinō, vel parcō tibi.

vēnor, -ārī; animālia persequor ut ea capiam.

venter, -ris (m.); pars corporis quō cibus it; stomachus.

ventus, -ī (m.); quasi āēr quī movētur.

vēnum aliquid dō sīgnificat in tabernā aliquid pōnō ut vēndam.

vēr, vēris (n.); vidē hiemps.

verber, -eris (n.); id quod tibi dō sī tē pulsō.

verberō, -āre; flagellō, pulsō.

vērē; rē vērā; rēctē.

vereor, -ērī, veritus sum; timeō.

vēritās, -tātis (f.); contrārium quam mendācium.

versō, -āre; vertō; efficiō ut aliquid volvātur.

vēsānus, -a, -um; īnsānus.

vescor, -ī; edō.

vesper, -eris vel -erī (m.); tempus inter diem et noctem.

vestibulum, -ī (n.); prīma pars domūs.

vestis, -is (f.); id quō corpus tegitur vel amicītur.

vetō, -āre, -uī; -itum; nōn sinō; alicuī imperō nē aliquid agat.

vetus, -eris; contrārium quam novus.

vexō, -āre; perturbō, agitō dolōre aliquem afficiō.

viātor, -ōris (m.); quī iter facit.

vicārius, -a, -um; id est vicārium quod prō aliō faciō; ad alium attinēns.

vicēs (f.); mūtātiōnēs.

vīcīnus, -ī (m.); is quī prope nōs habitat.

victor, -ōris (m.); is quī vincit.

victōria, -ae (f.); nōmen ā verbō vincō ductum.

videor, -ērī, vīsus sum; hōc mihi vidētur bonum esse sīgnificat putō hōc esse bonum.

vidua, -ae (f.); cuī marītus iam mortuus est.

vigilia, -ae (f.); pars noctis; quattuor erant vigiliae ternās continentēs hōrās.

vigilō, -āre; nōn dormiō.

vigor, -ōris (m.); vīs.

vīlis, -e; contrārium quam pretiōsus.

vīnārius, -a, -um; ad vīnum attinēns.

vinciō, -īre, vīnxī, vīnctum; vinculīs cingō.

vinculum, -ī (n.); id quod manibus et pedibus eōrum quī in carcere sunt impōnimus.

vindēmia, -ae (f.); frūctus vītis.

vindicō, -āre; id mihi vindicō quod meum esse dīcō. Poenās dīgnās sūmō.

vīnea, -ae (f.); locus ubi crēscunt vītēs.

vīnum, -ī (n.); id quod ex ūvīs facimus.

violentia, -ae (f.); vīs valida.

virginālis, -e; ad virginēs attinēns.

virgō, -inis (f.); puella nōndum in mātrimōnium ducta.

virgulta, -ōrum (n.); tenuissimī arboris rāmī.

viridis, -e; color quīdam; ager est viridis.

vīscera, -um (n.); partēs corporis interiōrēs.

vīta, -ae (f.); contrārium quam mors. Verbum est vīvō, nōmen vīta.

vitellus, -ī (m.); pars ōvī interior.

vītēs, -is (f.); arbor quae ūvās prōcreat.

vitium, -ī (n.); aliquid male factum.

vītō, -āre; cōnor aliquem fugere.

vitulus, -ī (m.); bōs parvus.

vōciferor, -ārī; clāmō.

Volcānus, -ī (m.); deus īgnis.

volgus, -ī (n.); plēbs.

volnerābilis, -e; id est volnerābile quod volnerāre possumus.

volnerō, -āre; volnus dō.

volō, -āre; avis volāre potest, homō non potest. Nōnnūllī tamen īnstrūmentō mīrābilī ūtentēs cōnantur.

voltus, -ūs (m.); ōs, faciēs.

volucris, -is (f.); avis.

volvō, -ere, volvī, volūtum; id quod rotundum est volvitur, volvendō sē movet.

vōtum, -ī (n.); id quod volō habēre.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings