← Table of contents
Dissertatio inauguralis physico-medica de respiratione

CAPUT II.

Reading edition

§.1. Hisce pertractatis ordo postulat ut disquiramus quid de aëre inspirato fiat & statim ultroque se offert momentosa illa & multum jam agitata quæstio; an omnis aër inspiratus iterum exspiretur, an vero pars quædam illius ad sanguinem transeat? posterioris cum sim sententiæ dicam quid ad argumenta ab Adversariis proferri solita responderi posse mihi videatur, subjuncturus Argument. quod nullus aër ad sanguinem transeat, quod refutatur.dein rationes, quæ pro sententiâ nostrâ militant: Objiciunt primò, nullas hucusque esse detectas vias, per quas aër ad sanguinem transire possit; respondeo vias has ipsas esse poros minimorum vasculorum pulmonalium; rem ita concipio: pars aëris inspirati subtilissima pervenit ad ipsas pulmonis vesiculas (seu potius receptacula non formata ab expansione extremitatum asperæ arteriæ, sed ab aliis pulmonum membranis, vide elegantes Helvetii observationes in pulmones humanos quæ extant dans les memoires de l'Acad. Royal. des Sciençes de Paris, ann. 1718.) quæ minimis vasculis sanguiferis cinguntur; subsequente dein expiratione (quæ quidem multo citius absolvitur, quam inspiratio) aër ille non omnis per angustum vesicularum orificium intra tam breve expirationis momentum regredi potest, unde necessario pars ipsius per poros vasculorum vesiculas ambientium propelletur; fateor quidem hos poros esse admodum subtiles, sed & aërem subtilissimum tantum illos subire contendo, hinc est, quod quantitas aëri expirati sit ad sensum æqualis aëri inspirato: videmus equidem, quod aqua tepida canis viventis abdomini intra duplicaturam peritonei per vulnus injecta resarcito vulnere tota sub vaporum formâ vesicam per ejusdem poros subeat, ita ut à potiori aërem aquâ subtiliorem vi expirationis impulsum poros vasculorum pulmonalium haud difficulter pénetrare concludere possimus.

Alterum argumentum, quod refellitur?§.2. At vero, insistunt, sanguis per eosdem poros transudans perpetuam nobis creabit hæmoptoën; Ego respondeo, aërem esse subtiliorem, quam sanguis ille, adeo ut pori quidem aërem illum subtilem, nec tamen sanguinem transmittant; sed demus etiam aëris istius particulas non esse subtiliores particulis sanguineis, poterit vel sola figura pororum efficere, ne sanguis per ipsos transeat, sunt enim pori ampliores in superficie vasculi externâ, quam in superficie internâ, adeò ut particula ingressura tanquam per valvulam intro spectantem facile aperire queat latera pori, cum eadem particula regressum tentans latera ejusdem pori comprimendo sibi viam præcludat; Hanc certè ob causam sit, ut vesica urinaria contineat liquores, qui per eandem inversam sensim transudant.

Tertium argumentum refutatum.§.3. Objicitur porrò pulmonibus cadaverum inflatis nullum aërem vascula sanguifera subire: regero alios negare factum, contendentes è contrario aërem quam maximè ad vascula illa penetrare; provocando ad experimentum eam in rem à se institutum, quo aquam tepidam nigro colore tinctam & tracheæ injectam ad cordis ventriculum sinistrum penetrare ajunt; sed posito etiam, nihil aëris ad sanguinem transire, id provenire potest ex eo, quòd in demortuis fibræ sint constrictæ & vasa statim post mortem collabentia nullum admittant aërem; tandem etiam si attendatur ad modum paragr. 1. cap. 2. traditum, quo aërem durante expiratione vi quadam in vascula sanguifera propelli ostendi, patebit, vel ideo nullum aërem in demortuis ad sanguinem transire, quoniam in illis nulla adest expiratio summè necessaria ad aëris transitum per poros vasculorum pulmonalium promovendum; Hæc sunt quamvis levia, principalia tamen argumenta aëris cum sanguine mixtionem negantium; supersunt fortè alia, haud dubiè non majoris momenti quam præcedentia; sic v. gr. urgent, experimentum illud, quo docetur minima quantitate aëris vasi sanguifero aperto inflatâ animal enecari; Hîc excipio, magnam esse differentiam inter aërem collectum in sanguine & aërem æqualiter in eodem distributum; si enim aër æqualiter per sanguinem dispersus animal necare posset, nullum superesset vivum, siquidem omnium animalium sanguis aëre imprægnatus existit; utpote qui in vacuo positus copiosas aëris bullulas emittere cernitur. Videamus nunc annon majoris sint momenti argumenta, quæ pro nostra stant sententia.

Argumentum 1. pro miscela aëris cum sanguine. §.4. Quicunque aëris cum sanguine mixtionem negant, eò rediguntur, ut dicant respirationis usum consistere in sanguinis attenuatione; sic Cel. Pitcarnius in suis Elem. Med. Phys. Math. §.60. pag. 47. expressis verbis dicit, usum respirationis consistere in sanguinis propulsu atque comminutione tali, quæ requiritur, ut possit sanguis facilè subire & pertransire vasa pulmonalia Pitcarnio respondetur& sic ad cor deferri; Huic ergo si credimus, totus respirationis usus consistit in impediendâ sanguinis stagnatione in pulmonibus; sed annoto hîc, quod dexter cordis ventriculus propulsioni sanguinis per pulmones dicatus multo debilior sit quam sinister; Quidni ergo Natura dextrum ventriculum æquè fortem ac sinistrum formare potuisset, hoc quippe modo commodius stagnationi sanguinis in pulmonibus occursura? Fateor respiratione circulationem sanguinis per pulmones promoveri, sed hoc ipsum Natura prævidens dextrum cordis ventriculum debiliorem fecit, ne sanguis nimia celeritate per pulmones flueret, antequam aëre sufficienter imprægnatus esset; Porrò, ut omni veritatis specie opinionem hanc, si quæ ipsi supersit exuamus, lubet circulum quem com̃ittunt ostendere, quærenti enim de usu respirationis respondent, eâ sanguinis stagnationem in pulmonibus præcaveri, ast vicissim sciscitanti de pulmonum usu nil aliud regerent, nisi illos esse respirationis organum quod manifestum implicat circulum. Sed dissentiunt alii à Pitcarnio in explicando sine attenuationis sanguinis, quem Pitcarnius dicit esse, ut sanguinis transfluxus per pulmones promoveatur, quod à vero abludere demonstravi; Illi verò alii dicere sustinent, ideo attenuari sanguinem, ut deinceps per totum corpus eò facilius fluere possit, horum utpote numero plurimorum sententiam Monstratur sanguinem respiratione non attenuari.paulo prolixius examinabo. 1. Dico sanguinem sufficienter attenuari in ipsis arteriis figuram conicam habentibus, in quarum latera sanguis magna vi cordis impulsus adeo infringitur, attenuatur atque subdividitur ut facile minima vascula capillaria subire possit, adeo ut sanguis non opus habeat aliâ attenuatione; 2. Videmus quod pisces in aqua aëre suo privata ob defectum respirationis moriantur, interim tamen aqua aëre destituta æque comminuere posset sanguinem atque aqua aërem in se continens; 3. Nego aërem impetum facere in pulmones, corpus enim impulsum in aliud corpus, quod impellenti libere cedit, non facit impetum, haud secus ac arundines à flante Borea agitatæ eludunt ejus violentiam, à qua robustissima quercus dejicitur; Ita quoq; pulmones promtissime cedentes aëri irruenti patet, nullum ab eo impetum in se recipere; constat porrò quòd vis placidæ exspirationis (excipio violentam, quâ ingentes resistentiæ superari possunt) tam parva sit, ut fortè illâ nec pondus duorum granorum loco suo moveri posset; jam vero vis inspirationis circiter decies minor est vi expirationis, siquidem expiratio multo citius absolvitur quam inspiratio, unde tota vis, qua aër inspiratus in pulmones impellitur, tam parva est, ut ea vix resistentiam quintæ partis unius grani superare posset; jam quilibet judicet, an talis vis apta sit, quæ sanguinem in pulmonibus comminuere possit; At hîc respondent, hanc vim quamvis minimam toties tamen repetitam posse quam maxime sanguinem attenuare; hæc vero vis non toties repetitur ac forte sibi imaginantur; ponamus enim sanguinem in pulmonibus contentum esse 18. unciarum, cor vero qualibet systole propellere unciam unam sanguinis, item sex fieri pulsus unicâ interim factâ respiratione, unde liquet sanguinem non nisi per tempus trium respirationum in pulmonibus moram nectere; sed demus pulmones non esse tam laxos & agiles quin resistant aëri, adeoque omnem inde impetum resilire in sanguinem, quod tamen experientiæ adversatur; concedamus porro, vim inspirationis esse maximam, quam tamen minimam esse reperimus, tum & largiamur, si velint, sanguinem per multas respirationes in pulmonibus commorari, quod utique falsum esse ostendimus, his omnibus positis nondum video aërem sanguinem esse attenuaturum, nam cum aër vascula sanguifera undiquaque æqualiter comprimat, hæc compressio condensabit potius sanguinem quam comminuet, non aliter ac videmus nivem manibus undiquaque æqualiter compressam condensari. Exulet ergo ab omnibus, qui rationem magis, quam præjudicia sequi velint, inveterata illa opinio sanguinem ab aëre comminui. Quamvis eam omnes, qui transitum aëris ad sanguinem negant, amplectuntur licet rationi plane contrariam; non enim credo, superesse qui putant sanguinem ab aëre refrigerari aut calefieri: unde cum neutrum sit, restat ut dicamus aërem ad sanguinem transire, ne quid à naturâ frustrà factum videatur.

Argumentum alterum pro mixtione aëris cum sanguine.§.5. Facit etiam pro nobis sequens, quod à se factum mihi retulisse memini Virum Cel. & Experientiss. Nebelium Prof. Heidelb. experimentum; si laqueum canis viventis collo circumjectum constringas ad imminentem usque canis suffocationem, tum verò illum subito relaxes relaxatumque teneas, usque dum canis semel inspiraverit, quo facto iterum laqueum constringas ac hanc constrictionem & relaxationem alternatim repetas, donec tandem canis enecatus sit, quo facto ejusdem aperti pulmones protinus inspiciens videbis vasa pulmonalia aëre turgida, indicio iterum manifesto aërem ad sanguinem Argument. 3.transire: Observatum præterea fuit, sanguinem in venis pulmonalibus esse rutiliorem, spumosiorem & fluidiorem, qui effectus non nisi ab aëre, qui sese interea cum sanguine commiscuit, provenire potuit, namque non ab impetu aëris, quem omnes hîc allegant, hæ sanguinis mutationes oriri possunt, siquidem Argum. 4.supra demonstravimus impetum illum fere esse nullum. Haud parum insuper nobis suffragatur experimentum Cel. Hombergii, qui humum cubiculi oleo terebinthinæ interans atque in illo per semihorulam commorans urinam suam odorem spirare sensit, odori violarum prorsus similem & haud dubie cum aëre inspirato ad sanguinem in pulmonibus delatum, idem enim experimur, si oleum terebinthinæ deglutimus. Experimentum autem omnium certissimum erit, si vas illud vitreum (fig.2) jam supra descriptum iterum aqua impleas ad altitudinem usque CDON & admoto ore orificio E obturatisque naribus aliquoties spiritum ducas reddasque alternatim, & postea alius quis bene observet altitudinem aquæ in Tubo ABRG; quam si supra CDON observârit, invictum est pro transitu aëris ad sanguinem argumentum; denotat enim minus aëris existere in parte Tubi ABCD, quam ante institutum experimentum ipsi inerat, quod si vero aquam nihil ascendisse deprehenderit, sane non ideo contra nos faciet, siquidem paucus ille aër, quem ad sanguinem transire contendimus, forsan non sensibilem mutationem altitudini aquæ inducere valet; Interim si Tubus ABRG esset valde magnus atque tantum tertia vel quarta ejus pars aquâ impleretur, ut multæ inspirationes & expirationes fieri possent, antequam aër spatio ABDC inclusus ineptus evaderet ad vitæ sustentationem, (constat enim animalia vasi clauso indita eundemque adeo aërem aliquandiu respirantia enecari) & denique si tubus PQMS esset gracilis, ut mutatio aquæ situs eo sensibilior fieret, haberemus experimentum quod tantum non demonstrativum & solum hanc litem componere valeret.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings