Note 20 — Die Reaktion in Frankreich. (continued 5)
Adolf Strodtmann translation
Atque ex hoc putidissimo indifferentismi fonte absurda illa fluit ac erronea sententia, seu potius deliramentum, asserendam esse ac vindicandam cuilibet libertatem conscientiae ... At quae pejor mors animae quam libertas erroris? inquiebat Augustinus. Freno quippe omni adempto, quo homines contineantur in semitiis veritatis, proruit jam in praeceps ipsorum natura ad malum inclinata ... Huc spectat deterrima illa ac nunquam satis execranda et detestabilis libertas artis librariae ad scripta quaelibet edenda in vulgus, quam tanto convicio audent nonnulli efflagitare ac promovere.