Note 51 — III. Die Zeit der Ottonen. (continued 2)
Reading edition
Herausgegeben v. Dümmler, Zeitschr. f. D. Alt. XVIII, 306. Nach Mittheilung desselben ist v. 23 statt Ostendit zu lesen Offendit. Die Hs. aus dem Vincenzstift (Clarom. 659) enthält folgende Eintragung zum Preise des Bischofs Dietrich: „Sanctae matris aecclesiae tripudians auriga necnon summae religionis in omni mundanae adversitatis turbine triumphans gubernaculum, domnus praesul Deodericus, dum divino adprime cultui deditus quaeque ad honestatem, augmentum seu defensionem sibi pastorali jure commissae sedis indefesso nisu enuclearet atque procul posita offensione cuncta votis ejus responderent, inter multa insignia, quae consilio, auctoritate, sententia ad gloriam et laudem summae et individuae trinitatis praesenti in coenobio cum decreto imperatorum et principum necnon totius populi senatu applaudente gloriose gessit, etiam hunc librum Gesta sancti Martini continentem, quo apud futuram posteritatem sempiternae memoriae immortalitatem pro mortali conditione nancisceretur, archivis aegregii martyris et laevitae Vincentii in spem patrocinii sibi electi sub anathematis vinculo votiva manu addidit.“