← Table of contents
Declaration of Faith, in Latin and the Original Greek

EXPOSITIO FIDEI.

Reading edition

1. Credimus in unum non genitum Deum, Patrem omnipotentem, omnium effectorem visibilium et invisibilium, qui a se ipso habet ut sit: et in unum unigenitum Verbum, Sapientiam, Filium, ex Patre sine initio et ab æternitate genitum, Verbum vero non prolatum vel internum [3], non aliquid ex perfecto effluens, aut ex impatibili natura sectum vel projectum, sed Filium per se perfectum, viventem et agentem, veram Patris imaginem, honore et gloria parem: hæc est enim, inquit, voluntas Patris, Ut quemadmodum Patrem honorant, ita et Filium honorent (1): Deum verum ex Deo vero; uti dicit Joannes in catholicis Epistolis: Et simus in vero, in Filio ejus Jesu Christo. Hic est verus Deus et vita æterna (2): omnipotentem ex omnipotente, omnibus enim, quibus imperat et dominatur Pater, imperat et dominatur similiter Filius, qui totus ex toto et similis Patri exsistit, ut ipse ait Dominus: Qui me videt, videt Patrem (3). Genitus autem est modo inexplicabili et qui comprehendi nequeat. Nam generationem ejus quis enarrabit (4)? quod idem est ac si diceretur, nullus. Qui idem cum in fine sæculorum ex Patris sinu descendisset, ex inviolata Virgine Maria nostrum assumpsit hominem, Jesum Christum, cujus propriæ voluntati reliquit, ut pro nobis pateretur, quemadmodum ipse ait Dominus: Nemo tollit animam meam a me: potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (5). In quo homine crucifixtis et mortuus pro nobis, resurrexit a mortuis, et in cœlos assumptus est. Idem principium viarum nobis creatus (6), cum in terra versaretur, nobis ex tenebris lumen exhibuit, salutem ex errore, vitam ex mortuis, nec non ingressum in paradisum, ex quo Adam ejectus fuerat, et in quem idem rursus per latronem ingressus est, quomadmodum ait Dominus: Hodie mecum eris in paradiso (7), in quem etiam introivit ipse Paulus. Ascensum quoque in cœlum nobis paravit, quo præcursor pro nobis intravit Dominicus homo, in quo vivos et mortuos est judicaturus.

2. Credimus similiter in Spiritum sanctum, qui omnia scrutatur etiam profunda Dei (8). Dogmatis autem omnibus quæ his contraria fuerint, anathema dicimus. Neque enim Filio Patrem agnoscimus, qui unius sit substantiæ, non vero consubstantialis, ut volunt Sabelliani, qui hoc pacto Filium penitus tollunt. Neque etiam patibile corpus, quod propter totius mundi salutem gestavit, attribuimus Patri: neque tres hypostases per seipsas divisas, ut in hominibus pro natura corporum accidit, fas est in Deo cogitare, ne, ut gentes, deorum multitudinem inducamus; sed sicut fluvius, qui ex fonte genitus, ab eodem non separatur, quamvis duæ sint illorum figuræ duove nomina. Siquidem neque Pater est Filius, neque Filius est Pater; nam Pater, Filii Pater est, et Filius, Patris est Filius. Ut enim fons non est fluvius, neque fluvius est fons, sed uterque una et eadem est aqua, quæ ex fonte permanat in fluvium; sic divinitas ex Patre in Filium absque fluxione et divisione diffunditur. Hinc dicit Dominus: Ex Patre exivi et venio (9). Apud Patrem autem semper is est, qui est in sinu Patris: nec unquam sinus Patris Filii divinitate est exinanitus, namque ait: Ego eram apud eum componens (10). Nec vero sentimus creatum ut factum, aut ex nihilo esse rerum omnium creatorem Deum, Dei Filium, ex exsistente exsistentem, ex solo solum, cui ab æternitate ex Patre par gloria et virtus simul ingenita est: nam qui videt Filium, videt et Patrem (11). Nempe omnia per Filium creata sunt: at non ipse res est creata, uti his verbis docet Paulus: Quia in ipso creata sunt omnia, et ipse est ante omnia (12). Non autem dicit eum ante omnia creatum esse, sed esse ante omnia. Hoc igitur verbum, creatum esse, de omnibus quidem dicitur: sed esse ante omnia soli utique Filio congruit.

3. Ille itaque fetus est natura perfectus ex perfecto, ante omnes colles genitus, hoc est, ante omnem naturam ratione et intelligentia præditam, quemadmodum alibi Paulus eum vocat primogenitum omnis creaturæ (13). Verum cum primogenitum dixit, illum non creatum esse, sed fetum esse Patris significavit. Siquidem alienum est ab ejus divinitate, rem creatam ipsum dici. Omnia enim a Patre per Filium creata sunt: solus autem Filius ab æternitate ex Patre genitus est, unde Deus Verbum primogenitus est omnis creaturæ, immutabilis ex immutabili. Itaque corpus quod quidem propter nos assumpsit, res creata est, de quo dicit Jeremias juxta Septuaginta interpretum editionem: Dominus creavit nobis in plantationem salutem novam, in qua salute homines circumibunt (14). Interprete autem Aquila: Creavit Dominus novum in femina. Creata porro nobis in plantationem salus nova et non antiqua, nobis et non ante nos, Jesus est, qui quatenus Salvator, factus est homo, quæ quidem vox, Jesus, aliquando salus, aliquando Salvator redditur. Est autem ex Salvatore salus, ut ex lumine illuminatio. Itaque nova ex Salvatore creata salus, ut loquitur Jeremias, nobis salutem novam creavit, vel, ut vertit Aquila, Creavit Dominus novum in femina, id est in Maria. Nihil enim novum in femina creatum est, nisi Dominicum corpus, quod Maria virgo absque concubitu peperit, ut ex persona Jesu in Proverbiis legitur: Dominus creavit me initium viarum suarum in opera sua (15). Non dicit, ante opera creavit me, ne quis id ad divinitatem Filii referret.

4. Utrumque ergo illud de re creata dictum, de Jesu secundum corpus scriptum est. Siquidem principium viarum creatus est Dominicus homo, quem nobis nostræ salutis procurandæ causa exhibuit. Nam per ipsum habemus accessum ad Patrem (16): ipse enim est via quæ nos ad Patrem ducit. Via autem corporeum quiddam est quod oculis cernitur, estque ipse Dominicus homo. Omnia ergo creavit Verbum Dei, quod ipsum non creatum est, sed genitum. Namque nulla res creata aliquid æquale vel simile sibi ipsi potest creare: sed Patris est generare, et artificis creare. Itaque res facta et creata est corpus, quod propter nos gestavit Dominus, Quod gentium nobis est, ut ait Paulus, a Deo sapientia et sanctificatio et justitia et redemptio (17); quamvis ante nos atque rem quamlibet creatam et fuerit et sit Verbum, Patris sapientia [27]. Sanctus autem Spiritus qui a Patre procedit, semper est in manibus Patris mittentis, et ferentis Filii, per quem scilicet omnia replevit. Pater igitur qui ex seipso esse, ut ita loquar, continet, Filium, uti diximus, genuit, non creavit, non secus ac fluvium ex fonte, germen ex radice, et splendorem ex luce, quæ individua esse, natura ipsa agnoscit. Per ipsum autem sit Patri gloria, potestas et majestas ante omnia sæcula, et in omnia sæcula sæculorum. Amen.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings