Note 43 — OBSERVATIONS SUR LES ROMAINS. (continued 2)
Reading edition
Scis mihi semper placuisse, non rege solum, sed regno liberari rempublicam, tu Lenius; sed quid melius fuerit, magno dolore sentimus, magno periculo sentimus. (Cic. ad Brut. Epist. 7.) Quod si clementes esse volumus, nunquam deerunt bella civilia. (Epist. 16.) Post interitum Cæsaris quid ego prætermissum à vobis, quantumque impendere reipublicæ tempestatem dixerim, non es oblitus. Magna pestis erat depulsa per vos, magna populi romani macula deleta; vobis vero parta divina gloria. Sed instrumentum regni delatum ad Lepidum et Antonium. (Epist. 23.) Acta enim illa res est animo virili, consilio puerili. Quis enim hoc non vidit, regni heredem relectum! Quid autem absurdius hoc metuere, alterum in metu non ponere. (Cic. ad Att. Epist. 21. l. 14.) Animis enim usi sumus virilibus, consiliis, crede mihi, puerilibus. Excisa enim est arbor, non evulsa, itaque quam fruticetur vides. (Ad Att. Epist. 4. l. 16.)