Note 53 — OBSERVATIONS SUR LES ROMAINS. (continued 2)
Reading edition
Quæ facit, non dominationem, non, sed dominum Antonium, timentis sunt... ô magnam stultitiam timoris, id ipsum quod verearis, ita cavere, ut cum vitare fortasse potueris, ultro arcesses et attrahas: nimium timemus mortem, et exilium, et paupertatem, hæc videntur Ciceroni ultima esse in malis, et dum habeat à quibus impetret quæ velit, et à quibus colatur et laudetur; servitutem, honorificam modo, non aspernatur. Eo tendit, id agit, ad eum exitum properat vir optimus, ut sit illi Octavius propitius. (Epist. Brut. ad Att.) Cicéron méritoit ces reproches offensans, puisqu’il avoue lui-même à Atticus qu’il ne se trouvoit point mal de la domination de César. Il écrivoit peu de temps après la mort du dictateur; ita graciosi eramus apud illum, (Cæsarem) quem dii mortum perduint, ut nostræ ætati, quoniam interfecto domino, liberi non sumus, non fuerit dominus, ille fugiendus. Rubor, mihi crede, sed jam scripseram, delere nolui. (Epist. 4. l. 15.)