Latin Text106
Reading edition
Paulus Papa tertius universis Christi fidelibus præsentes litteras inspecturis salutem et Apostolicam benedictionem. Sublimis Deus sic dilexit humanum genus, ut hominem talem condiderit qui non solum boni sicut cæteræ creaturæ particeps esset, sed ipsum Summum Bonum inaccesibile et invisibile attingere et facie ad faciem videre posset; et cum homo ad vitam et beatitudinem æternam obeundam, etiam sacrarum literarum testimonio, creatus sit, et hanc vitam et beatitudinem æternam, nemo consequi valeat, nisi per fidem Domini nostri Jesu Christi fateri necesse est, hominem talis conditionis et naturæ esse, ut Fidem Christi recipere possit, et quemqunque, qui naturam hominis fortitus est, ad ipsam Fidem recipiendam habilem esse. Nec enim quisque adeò desipere creditur, ut se secredat Fidem obtinere posse, et medium summe necessarium, nequaquam attingere.
[pg 428]
Hinc veritas ipsa quæ nec falli, nee fallere potest, cum prædicatores fidei ad officium prædicationis destinaret, dixisse dignoscitur. Euntes, Docete Omnes Gentes. Omnes dixit, absque omni deletu, cum omnes fidei disciplinæ capaces existant. Quod videns ipsius humani generis emulus qui bonis operibus, ut pereant semper adversatur, modum excogavit ac temis in auditum, quo impediret, ne verbum Dei gentibus salve fierent, predicaretur, ac quosdam suos satelites commovit, qui suam cupiditatem ad implere, cupientes occidentales, et meridionales Indos, et alias gentes, quas temporibus istis ad nostram notitiam pervenerunt, sub prætextu, quod Fidei Catolicæ expertes existant, uti muta animalia ad nostra obsequia redigendos esse passim asserere præsumat.
Nos igitur qui eiusdem Domini Nostri vices, licet immeriti, gerimus in terris, et oves gregis sui nobis commissas, quæ extra eius ovile sunt, ad ipsum ovile toto nixu exquirimus. Attendentes Indos ipsos, ut potè veros homines, non solum Christianæ Fidei capaces existere, sed ut nobis innotuit, ad fidem ipsam promptissimè currere. Ac volentes super his congruis remediis providere, prasdictos Indos et omnes alias gentes ad notitiam Christianorum imposterum deventuras, licet extra Fidem Christi existant sua libertate àc rerum suarum dominio privatos, seù privandos non esse. Imò libertate et dominio huiusmodi, uti et potiri, et gaudere, liberè et licitè posse, nee in servitutem redigi debere. Ac si secùs fieri contigerit irritum et innane. Ipsosque Indos et alias gentes verbi Dei prædicatione et exemplo bonæ vitæ ad dictam Fidem Christi invitandos fore, et præsentium literarum transumptis manu alicuius Notarii publici subscriptis, àc sigillo alicuius personæ in dignitate Ecclesiastica constitutæ munitis, eamdem fidem adhibendam esse, quas originalibus adhiberetur auctoritate Apostolice per præsentes litteras decernimus [pg 430] et declaramus. Non obstantibus præmissis, cæterisque contrariis quibuscumque.
Datum Romæ Anno Domini millessimo quingentessimo trigessimo septimo. Quarto nonas Junii Pontificatus nostri, Anno tertio.
[pg 426]