← Table of contents
Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris

COLLOQUIUM QUINTUM (continued 2)

Reading edition

Tullia. Pascebantur interea flore pulchritudinis tuæ Theodori oculi?

Octavia. Imo admoto ad aures ore, insusurravit agere et pati fortia, generosi animi esse.

Tullia. Sic agere et pati fortia, dixit Livius, Romanum est.

Octavia. —«Volo experiri utrum matrem fortitudine superes,» Theodorus ad me; «si obmutueris, palmam feres.» Post expansa vola alteram alteramque mihi clunem fovet; strictis dehinc duorum digitorum unguibus summam cutem tanquam forcipe apprehendit, et vehementer vulsit; tamen obmutui retenta anima, et exstincto imo in pectore gemitu. Dehinc e lanugine pubis, tres quatuorve pilos, postquam pubem totam ad perinæum usque manu obtexisset ardenti et fervida, summis itidem unguibus arripuit, et simul momento avulsit; nec propterea me tangi testata sum doloris sensu.

Tullia. Fortis es, Octavia. Quid Cato ad te? Eodem autem supplicii genere appetita est mater tua?

Octavia. —«Evolve vestes, Sempronia,» ad eam Theodorus, «revela excetram illam tuam,» inquit. Dicto citius nudas admovet clunes. Ille adfigit ungues; intremuit, et femur alterum tulit in altum, dolore victa; nihil tamen locuta est.

Tullia. Hæc prima fabulæ pars; altera est quam exspecto de barbato Cincinnato.

Octavia. Replicat vestem et indusium qua pars bona latet; objicit uterum pulchrum, politum, niveum Theodoro; Venereum campum lana vestitum, ut dicebam, spissa, crispa, venefica aperit. Ille aliquot intercipit pilos, una omnes vellicat, post, vi impressa, divellit.

Tullia. O rem ridiculam, et ludo prægnantem non inficeto!

Octavia. Infrendere illa præ dolore, nec ideo verbum aut gemitum emisit.

Tullia. Expedi tandem hanc narrationem.

Octavia. Vapulavi, flagro proscissa sum, nec elapsum mihi ex ore verbum aut e pectore gemitus, qui ignaviam exprobraret: post Penates repetimus. Ah! ah! ah! jam attingebam ostii limina, cum mater ad me: «Ut te habes, nata?—Doleo, mater,» respondeo.—«Momento faxo,» inquit, «dolorem excipiat voluptas deliciis affluens; mihi quidem, mihi sentio nates et femora veluti formicis pererrari; num tibi idem quasi æstuantis impetiginis ardor?—Plane ita est,» inquam, «subsultant mihi sub cute innumeri obtusæ cujusdam ægritudinis pruritus, potius quam acumina, et incendi me sentio.—Vertentur hæc omnia,» reponit, «qualiacumque tandem sint, in gaudii inexhausti fontem,» et me induxit in cubiculum meum. «Projice te in lectum,» inquit, «finge animi ægritudinem quam non habes, mox mitto ad te Caviceum tuum, sed volo ludi hujus qui vos committet, postea abs te reddi rationem.» Paulo postquam abiit, venit ad me Caviceus. Projectam in lecto amplectitur, suaviis mulcet, tactu irritat ad gaudium:—«Audio,» inquit, «tibi male esse?—Et pessime est,» repono; «nam audio te mihi subirasci. Quid vero erroris aut delicti admisi in me?—Pura es sane ab omni in me delicto, corculum,» inquit, «me gaudiis hactenus cumulasti summis, summam tuis in amplexibus inveni felicitatem; si de te conqueror, nihili sim, in qua scilicet omnes delicias, omnes amorum cupiditates nacta est mea mentula.» Hæc fatus educit e medio femore mentulam, manum adhibere rogat turgescenti, et momento post adsilit in lectum, et demissis femoralibus, detectoque ad zonam usque mihi utero, provolvit se in me; infixit protinus hastam, ac illico ad primum concussum, profluit mihi largus abundans e lumbis Veneris imber. Moriar, mea Tullia, si unquam ea sit visa res sensibus meis gratior! Uno verbo omnia: hac coitione, ter mihi litatum est Veneri, continua titillatione, aperto mihi ad opus gaudii summi gurgite. Cum vero Caviceus ad metam pervenit, libidinem in me meam aqua sua pluvia non restinxit, incendit novam, et cum exscendisset, uri me patrantes ocelli docuere. Manum admovit horto meo: hoc tactu soluta sum inani Veneris imagine.

Tullia. Rem mirifice narras, nihil tamen novi in his rebus. Nam verberibus incussis eliciuntur ex omni corporis parte quæ conducere solet ad Venerem, infinitæ spirituum alacriorum, vegetiorum, igniculis fervidiorum compactis velut cohortes, quæ dehinc in locos nostros, in vulvam, in spermatica vasa, quod consentanea sint, sponte advolant: hinc pruritus, et inflammatæ Veneris libido. En quod tibi pro miraculo queat esse: dux nostra Leonora, tam celebri stemmate clara, tanta fulgens pulchritudine, tot animi corporisque dotibus præcellens, verberibus debet fœcunditatem. Dux maritus deperibat puellam, nullam tamen ex ea procreabat sobolem, quod ægerrime ferebat. Tentata quæ ars aut industria ostentant omnia, nullus experimentis locus negatur; lusa ars et industria, profuit nihil. Tandem ex Arabis responso, cæsa ut tu es virgis Leonora parentis suæ manu. Ad hanc diem nullam ex Venere ceperat voluptatem; hoc vero temporis momento, cum primum ad eam explosit Dux catapultam, vehementissime mota est. Lacessiti iterum verberibus lumbi, clunes et femora ad Venerem incensi, post aliquot dies; tunc parum abfuit, quin sub marito subagitante deficeret, præ voluptate in effluvium mirabile soluta est. Tandem parvo temporis interjecto spatio perpessa idem incentivi genus, magna cum voluptate maritum excepit, et rigidæ caudæ salaces ictus. Imprægnata est uteroque gerit. Sed et audio esse nostros inter homines Alphonsum marchionem, quem verbera excitant ad pugnam, alioquin imbellem et ignavum. Virgis cædi sibi nates jubet, vapulat egregie, prostat interim illi uxor resupina in lecto; dum vapulat arrigit, et quo acriores ictus, eo tentigo vehementior. Cum parata sibi videt arma, aggreditur jacentem, et rapidissimos ciens in substratam motus, perfundit in subantem cœlestia Veneris dona, et omnes quæ ex Venere capi possunt capit voluptates.

Octavia. Sed vero si experta ipsa esses, quam non putem fore tibi admirationem!

Tullia. Non experta quidem sum; sed experiar et etiam sequenti nocte proxima. Nam volo te frui Lampridii mei amplexibus, qui jam per octo dies rure detentus cum Callia ferias a Venere agit; sed dedit ad me literas, quibus se crastina die monet adfuturum, Calliam velle ad se eam ego, quum negotia nescio quæ illic habet a quibus se nondum expedire possit.

Octavia. Videbimus. Sed oblita es de Juliæ nuptiis, cum devirginata est, referre quæ a matre accepisti.

Tullia. Hæc sane sunt. Scis nuptias velut clandestinas fuisse; aberat pater tuus, acciti ex affinibus nulli, intro res acta est, ut in fabulis Veterum legitur, nullis inspectantibus. Nam antequam Sempronia novam duceret nuptam ad genialem thorum, taurum passuram, implevit mollem animum malignis consiliis. Quæ dixerit, quæ jusserit dici fierive, quæ utique et dixit et fecit inepta, intelliges. Ascenderat in cubiculum Juliæ Jocondus, nam illic res patranda erat, et exhaustis a Semproniæ viribus arma interrogabat virilia, an satis esset ad pugnam animi. Advenit demum Sempronia, et Juliam nexui tradidit.—«Enimvero,» inquit, «volo vestibus nudari a me Juliam, Joconde, tibi.» Denudat suis manibus puellam relicto indusio, vix tuentem pudorem ab oculis Jocondi. Mox abiit Sempronia: «Vos vobis relinquo,» inquit, «agite res vestras.» In proximum secessit cubiculum, e quo in id prospectus patens datur; nam ostium hiscebat ut et Juliæ. Illico advolvitur genibus Jocondi Julia, id scilicet edocta. «Facilis tibi ero,» inquit, «et omnibus tuis voluptatibus obsequens dum vixero. Si secus contigerit, plecte sontem.» Osculatur ille, et erigit puellam.—«Exue autem indusium,» inquit, «corculum.» Sed cum vidit ad hæc vultum rubore suffundi, ipse erubescentem et pavidam exspoliat. Ubi defluxit ad pedes indusium, evertit in lecti latus resupinam, mammas parvas, duras, orbiculatas, candidas, sororiantes, manibus terit, et osculis premit; post pectus, ventrem, crura oculis legit, ac demum cogitationem et obtutum in Veneris hortulum defigit. Ut sibi eam partem tractari, premi, diduci labia, digitum immitti sentit rudis puella: «Eh! eh! eh!» clamabat, miscens clamori gemitus et suspiria.—«Nunc,» inquit Jocondus lectum ostendens, «colloca te in hoc duelli nostri campo. O venusta membra quæ me cupidine inflammant!» Illa obtemperans mittit se in lectum; hoc aspectu ignescere cœpit et turgescere salax cauda; igitur ad latus puellæ fudit se Jocondus: momento Julia pulvinum suis subjecit natibus non rogata, femina quam potuit latissime aperuit et, quod rideas, ipsa ultro injecit manum in viri penem. Ille in risum erupit.—«Quid hæc novæ Veneris facies indicat mihi?» ait. «Agedum!» et dicto citius intra puellæ femina se mittit pronus; illa clavum manu non amittebat, ac ipsa dirigebat in se ruentis mentulæ cursum, in fissuram suam ultro pilum figens; post tollit crura altius, ita ut talis pertingeret nates. Sic ad Venerem ipsa se composuit. Etenim cum sensit summum mentulæ caput intra cadurda esse immissum:—«Amove nunc manum,» inquit Jocondus, «cætera ego peregero.» Ambas illico manus Julia in superequitantis lumbos injicit, et arctissimo amplexu; sed Jocondus, cujus mentula tentigine rumpebatur, totis viribus torsit in intima contum, vi sibi viam aperiens, quo nulli hactenus libidini fuerat. Illa clamorem misit, nec tamen situm mutavit corporis, et tertio quartove concussu in abditiora Veneris adyta intrusit se fervida felixque mentula.

Octavia. Agnovit in virgine illæsum pudicitiæ decus Jocondus? Sensit nullis inquinatam fuisse amplexibus?

Tullia. Agnovit ut nostri homines solent, quibus in primis coitionibus plerumque de virginitate virginibus fides.

Octavia. Verebar ut quæ se ipsa patrandæ rei accommodasset, id ei fraudi esset.

Tullia. Intellexit facile Jocondus manasse has artes a Sempronia; ac postquam primo hoc concubitu uxorem Juliam sacrasset:—«Quid vero,» inquit, «Julia mea, te tam doctam judicasset? Profecto me in admirationem ingenii tui traxisti, cum mea arma ipsa in te fixisti, quibus lethum pudicitiæ tuæ conscisceres, cum me es amplexata, cum vibrasti clunes tam frequenti motu, crispantibus, crissantibus lumbis; cum voluptatem testata es suspiriis ignitisque tuis eheu! eheu!» Illa vero silebat: «Age, age, eloquere quæ tegis hoc silentio tuo,» aiebat Jocondus.—«Non ausim,» inquit Julia, «sed hæc omnia, ut accepi, fieri debent, et solent etiam a pudicissimis, ut ego sum.—Quis vero,» reponit Jocondus, «dixit fieri solere?—Noli,» refert Julia, «extorquere id a me ut fatear.—Volo vero dicas,» adjicit ille; «ni dixeris, non ita judicabo puram, ut ais esse.—Sed, amabo, ne alteri unquam dixeris,» ait Julia, «quæ me tibi vis dicere. Monuit Sempronia, talem me præstare tibi, ex officio et munere meo esse, et sacramento adegit pollicerer me facturam.—Bene est,» inquit Jocondus. «Cave vero tu ne subodoretur te mihi id secreti revelasse.» Interea omnia et audiebat et videbat Sempronia, quod utrumque fallebat.

Octavia. Qua spe illusit puellæ credulitati tam maligno consilio?

Tullia. Nempe sperabat inde futurum ut puellæ mores tanquam liberiores suspecti Jocondo fierent, sed de his neutri ne verbum quidem fecit hactenus.

Octavia. At enim quam institueras non perfecisti narrationem.

Tullia. Ut omnino implevit puellæ vulvam crassa et obdura mentula, in eam ad coleos usque inducta:—«Me crucias,» ingemuit Julia, «parce! parce!» Ille interim crebris subagitationibus urgebat; dum vehementiores se in concussiones fundit: «Oh! oh!» inquit Julia, «præ voluptate morior; perge, perge, preme, impete fortiter, adige altius telum!»

Octavia. Ah! ah! ah!

Tullia. Scilicet id consilii dederat Sempronia: «Cum primum te, Julia, aliqua tangi titillatione in illis locis senseris, testare majorem etiam sentire quam vero senties, voluptatem. Urge maritum verbis, osculis, suspiriis, motitationibus. Sin minus, stupidam te et saxeam credat, quod nolim, qui meus est in te amor, accidere.» Igitur ad primam pruriginem, puella intacta et cujus in locis ingens seminis genialis ardebat vis, cœpit nates vibrare, succutere quanto poterat impulsu Jocondum, quem incredibili voluptate perfudit. Nec sane Juliæ minor delectatio; nam per longas concitatasque motitationes, tandem in profluvium Veneris dilabi se sentit: «Hei! hei! hei!» exclamat, «quid hoc est rei? Quid sentio? deficio.» Hæc dicens obmutuit, velut mota mente ingemiscens, contremiscens. Manum Jocondus vulvæ languentis admovet, et extracto, ita ut caput tantum intro lateret, pene, invenit infectum liquido Veneris contagio, nec adhuc ipse evomuerat in vulvæ Juliæ sinum libidinis suæ virus. Tunc impellit hastam, concutit, premit, nec illa movebatur; substitit tantisper ille.—«Quid vero is sibi vult stupor tuus, Julia?» inquit, suaviis labia rosea lacessens.—«Sane deficio,» respondit, «me voluptate tanta implevisti, ut ad cumulum felicitatis meæ nihil addi præterea posse arbitrer, præterea nihil.» Integrat ille concussiones. «Jam apud me non sum,» aiebat illa, «ita me hæ confricationes ad Superos tollunt!» Et ipsa demum commoveri denuo cœpit, et subare, subsultare, donec se fervido rore intro sentit irrigari: «Ah! ah! ah!» exclamabat, «quid etiam istud est?» Utraque Jocondus manu ad se admovebat puellæ nates, præsto illa uterum et lumbos altissime sustulit; interim exstillabat in ejus concham igneus Jocondi tubus. In eam imo versa est amentiam, ut, cum deplueret prolificus humor stillatim, manu injecta virile telum caperet, exprimeret, emulgeret, ne quid omnino sibi ex tam dulci deperiret munere; testiculis Jocondi molliter compressis, quasi foveret, penem egregie emunxit, ut ne guttula quidem exciderit, cum eductus est e vagina.

Octavia. Tam longo certamine non fracti sunt delicatæ puellæ artus? Sed vires amor, et amoris comes voluptas suppetebat.

Tullia. Uno præterea concubitu ad lucem recreata est Julia; is vero primus duorum triumve loco fuit. Alter, ut ipsa fassa est, minorem in ejus venas voluptatis sensum infudit: nam post sextam septimamque decussionem, recluso rivo ex Jocondi lumbis Venereum virus, cum primum Julia exorienti inciperet pruritu æstuare, depluit, nec ad Veneris metas perducta est.

Octavia. Nocte tamen sequenti, ut refers, bis in ejus effusus est complexus Jocondus?

Tullia. Sed soluto prius beatæ matris tuæ vulvæ stipendio ei meret; itaque integris non est potita mariti lumbis, nisi bis alterum abhinc mensem.

Octavia. Nam expresso a matre prioribus amplexibus Veneris succo, quod superest, fæx tibi videtur et lutum.

Tullia. Mense altero post nuptias, dum ludit cum Sempronia Jocondus: «Vis me patrem fieri, Domina?» ait.—«Volo,» respondet illa.—«Qui vero potero,» reponit, «ni per te liceat semine fervido et vivido impleri Juliæ arvum? Permitte me ter eam inire, et integros volvere Cupidinis fluctus in ejus intimum sinum. Et sane misera sævos satis, et scio, labores exantlavit: nam scio quam male exceperit insontem Theresia amita tua, quod libidinosiorem putes quam est.—Permitto,» inquit Sempronia, «sed ea tamen conditione, prægnans tibi fiat; quod fingetur in lumbis tuis semen his octo sequentibus diebus, volo tribus coitibus una nocte in eam effundas, colliquescens in Diones tuæ amplexibus.» Igitur octava, ab ea die, nocte, soluto pudicitiæ vinculo, reducta cataracta a puellæ ostio, libere inspersit puellæ hortum fertili imbre. Atque ex his temporibus putat Sempronia utero Juliam concepisse: nam aliquæ imprægnationis notæ in puellæ ore et nausea apparent.

Octavia. Moriar, ni pessime Theresiam oderim, quæ indigno cruciatu tam liberalem et ingenuam puellam vexaverit!

Tullia. Moriar itidem ego, ni adversus matrem tuam sævitiam illam vitio verterim! Nam ut sibi persuasit ipsa, puellam uri libidine Veneris et cupiditate, Theresiam convenit. Significat se timere pudicitiæ Juliæ, quod minus pudicam præsentiscat; opus illi esse severiori medicina, qua nimirum in bonæ matrisfamilias officiis contineatur; cavere oportere ab adolescentiæ æstu et insidiis. Rogat mitti ad se Theresia, mittitur; sed prius exsoluto e lumbis pudicitiæ vinculo, quod custodiendum Semproniæ datur. Suscipit Theresia alumnam alacri vultu, dat epistolam ad Jocondum, petit eam sibi relinqui per tres dies: velle se puellæ, quam aluit, quam edocuit, aspectu ad satietatem frui, qua tandiu caruerit. Post multos sermones petit a Julia, num velit probare se esse et esse vere purissimam. Respondet illa, velle.—«Igitur,» inquit, «his tribus diebus jejunio macerabis corpus, et flagris a me cædi cupies.—Faciam quod volueris,» reponit Julia, «pensi esse mei quidquid jusseris ducam.» Itaque prima die vapulavit, sed leniuscule, secunda acerrime, tertia non ita dire, atque sic emendata remissa est domum cum sol occideret. Aberat domo Sempronia, aderat Jocondus, qui ut lepidam advenisse sibi uxorem vidit, in ejus advolavit amplexus. Renidens illa: «Regredior,» inquit, «ut castam decet, tui avidissima.» Post brevem collocutionem inducit eam in thalamum suum; enarrabat illa quæ sibi contigerint omnia. Deflet infelicis sortem Jocondus, solatur, spondet se in posterum illi diligentiori cura invigilaturum, ne quid deinceps detrimenti aut ærumnæ patiatur. Post suaviatur, et missa sub stola manu gaudet pudicitiam non esse occlusam vinculo desideriis suis. Projicit resupinam in lectum, et plenis coitibus tribus, trium dierum ab ejus animo obliterat memoriam et perpessi doloris.

Octavia. Nescit mater, nihil subirata est Jocondo?

Tullia. Nihil sane; ne quidem suspicione assecuta est. Nam paulo antequam ingrederetur domum evaserat Jocondus, ac postea regressus salutavit uxorem ac si non vidisset hos tres ante dies.

Octavia. Matrem sane insalutatam non reliquit?

Tullia. Esse dixit Juliæ, quod secum communicaret Jocondus de negotio quod illi confiderat expediendum. Egressi uterque cubiculum petunt Victorii, jussa interim Julia dum reverteretur maritum exspectare.—«Tu putas,» inquit Jocondus, «velle me Julia mea amplexus tuis anteponere? Volo in te perfundere quidquid in me libidinis est.» Osculatur, tractat, arrigit; tollit ipsa vestes et indusium, ut solet, amplectitur ante se stantem, telum vibrantem, et recidens in lectum pugnam molitur. Uno ille impetu infligit in vulvam mucronem teli. Quid plura? Res peragitur; post revertitur ad uxorem Jocondus cum Sempronia. Sedebat in lecto Julia, quam aggreditur sermone Jocondus:—«Volo, Julia, hæc domina nostra noverit qualis sis, quam casta et pudica. Volo etiam ab ejus manibus pudicitiæ vinculum hoc induas; testem habebis pudicitiæ tuæ opportunam tibi et mihi.» Laudavit Juliæ virtutem Sempronia, ac animi in hac obeunda re alacritatem. Juliæ vero pars ludicra in vincula missa est. De tua vero, Octavia, nocte proxima experiar an sit ludis tam apta omnibus quæ Venus novit, quam Veneri forma et venustate similis es.

Octavia. Faciam, spero, ne tu diutius dubites, ac magna cum sua voluptate sentiet Lampridius me fontem esse dulcissimi gaudii.

~~~~~~
~~~~~~
Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings