HYMNUS SANCTO PATRICIO
Reading edition
I.
Natus est Patricius Nemturri Ut refertur in historiis, Fuit annorum sedecim Quando ductus in captivitatis ærumnas.
II.
Sucat nomen ei primo impositum erat Quantum ad patrem attinet sciendum fuerit. Filius Calfurnii filii Otidii Nepos Diaconi Odissii.
III.
Annis sex erat in servitute Escis hominum (nempe gentilium) non vescens Ideo Vocatus Cathraige Quia quatuor familiis inserviebat.
IV.
Dixit Victor angelus servo Milconis: ut trans mare se conferret Pedem imposuit supra petram Ibique: exinde manent impressa ejus vestigia.
V.
Profectus est trans Alpes omnes, Trajecto mari; (quæ fuit felix expeditio) Et apud Germanum remansit In Australi parte Latii.
VI.
In insulis maris Tyrrheni Mansit: uti memoro Legit canonus apud Germanum Sicut testantur historiæ.
VII.
In Hiberniam venit Admonitus angelorum apparitionibus Sæpius in visionibus videbat Se debere denuo eo redire.
VIII.
Salutaris erat Hiberniæ Adventus Patricii ad Fochlaidios Audiebat a longe vocem invocantium Infantium de silvis Fochlaid.
IX.
Rogabant ut ad eos veniret sanctus Qui discurrebat per Latium Ut converteret ab errore Populos Hiberniæ ad viam vitæ.
X.
Vates Hiberniæ vaticinabantur Adventurum tempus pacis novum Quæ duratura sit in perpetuum Unde deserta foret Temorea sub silentio.
XI.
Sui Druydæ Loegario Adventum Patricii non cælabant Adimpleta sunt vaticinia De domino quem predicabant.
XII.
Carus erat Patricius usq. mortem Exhibit et strenuus in exterminandis erroribus Ex ninc merita ejus exaltata sunt Supra nationes hominum.
XIII.
Hymnos et Apocalypsin Et tres quinquagenas psalmorum in dies canenat Prædicabat, baptizabat, orabat, Et a laudibus dei non cessabat.
XIV.
Nec temporis algor impediebat Quo minus maneret de nocte in mediis aquis Ad cœli potiandum gaudium Prædicabat de die super collibus.
XV.
In fonte sian ad aquilonem juxta Bennaboirche (Qui fons nunquam deficit) Decantabat centum psalmos singulis noctibus Regi angelorum inserviendo.
XVI.
Cubabat postea super nuda petra Cassula amictus madida Saxum fuit ejus pulvinar Sic arcebat a corpore remissionem.
XVII.
Prædicabat evangelium populis, Multas virtutes et signa simul operatus Curabat cæcos et leprosos: Mortuos revocabat ad vitam.
XVIII.
Patricius prædicabat Scotis Passus multos labores in Latio Ut venirent in die judicii Quos convertit ad vitam æternam.
XIX.
Filii Emeri, Filii Erimonii, Omnes seducti a dæmone, Quos et recondidit Sathanas In magno puteo infeniali.
XX.
Donec advenit apostolus Qui eos preservavit, licet turbines vehementes Qui prædicavit annis sexagihta Crucem Christi populis Feniorum.
XXI.
Super populos Hiberniæ erant tenebræ Populos adorantes idola Non credebant in veram Deitatem Trinitatis veræ.
XXII.
Ardmachæ est regni sedes Futura æterni nominis populis Emaniæ Et est ecclesia celebris in Dundalethglas Nec gratum quod Temoria deseratur.
XXIII.
Patricius quando cepit infirmari Desiderabat ire Ardmacham Sed Angelus Dei ad eum venit In via in medio die.
XXIV.
Venit versus Ausirum ad Victorem angelum (Is fuit qui eum accersivit) Rubus in quo angelus erat exarsit Et ex eo ipsum alloquebatur.
XXV.
Dixit angelus regimen sit penes Ardmacho. Christo propter hæc gratias age; Ipse ad cœlos venies; Impetrasti adeoquæ petieras.
XXVI.
Hymnus decantatus tibi jam viventi, Erit lorica protectionis populis; In die judicii te comitabuntur Hiberni ad supremum judicem.
XXVII.
Remansit Tassachus post eum Quando ministravit communionem ipsi Dixit quod communicaturus esset Patricium Nec prophetia Tassachi erat falsa.
XXVIII.
Possuit tenebras nocti Ita quod apud eos erat indeficiens lui Spatio unius anni continuata lux erat Et ista continuata dies et prolongata erat.
XXIX.
Prælium gestum in Bethoron Contra populum Cananeorum per filium Nun In quo stetit sol contra Gabaoan Ut referunt sacræ litteraæ nobis.
XXX.
Quandoquidem sic steterit Josuæ Sol ad cædendos iniquos Esto triplo major sit hæc Lux potiori jure concedenda erat in mort hujus sancti.
XXXI.
Clerici enim Hiberniæ confluebant Ad celebrandas exequias Patricii undique Sonus concentus superni Reddebat ipsos sopore irruenti ubi humi decumbantes.
XXXII.
Anima Patricii a corpore Post labores seperata est, Angeli dei prima nocte, Excubias circa ipsum protinus agebant.
XXXIII.
Quando decessit Patricius Venit ad Patricium alterum Et simul ascenderunt Ad Jesum filium Mariæ.
XXXIV.
Patricius absque elationis nævo Multa bona excogitavit In servitio filii Mariæ Fælicibus natus est auspiciis.
St. Fiech, the author of the above Hymn, was a disciple to Duvhach, poet laureate of Laoree, monarch of Ireland. He was converted by St. Patrick, who taught him the elements of the Latin language, in which he was enabled to read the bible after fifteen days' study. Fiech was appointed bishop of Leinster by his holy master, upon which he founded a celebrated monastery, called from him Domnach-Fiech, on the mountain of Sletty, about a mile to the north of Carlow, in the territory of Leix, now in the barony of Slieve- Margey, and Queen's county. In this church, the remains of which still exist, he also established a college, celebrated for producing many saints, as may be seen in Colgan's Lives of Irish Saints, &c.