Note 430 — Chapter IX
Reading edition
In the annals of the city of Debreczen, in the year 1564, we read as follows: "Æterna et exitialis memoria de incendio trium ordinum in anno præsenti: feria secunda proxima ante fest. nat. Mariæ gloriosæ exorta est flamma et incendium periculosum in platea Burgondia; eadem similiter ebdomade exortum est incendium altera vice, de platea Csapo de domo inquilinari Stephani literati, multas domos ... in cinerem redegit, et quod majus inter cætera est, nobilissimi quoque templi divi Andreæ et turris tecturæ combustæ sunt, ex qua turri et ejus pinnaculo, gallus etiam æreus, a multis annis insomniter dies ac noctes jejuno stomacho stans et in omnes partes advigilans, flammam ignis sufferre non valens, invitus devolare, descendere et illam suam solitam stationem deserere coactus est, qui gallus tantæ cladis commiserescens ac nimio dolore obmutescens de pinnaculo desiliendio, collo confracto in terram coincidens et suæ vitæ propriæ quoque non parcens, fidele suum servitium invitus derelinquendo, misere expiravit et vitam suam finivit sic."