Note 199 — Chapter VIII
Reading edition
As this decree is of singular interest and importance, a copy of the original is here given in full:
"Karolus, etc., Universis per Justitieratum Principatus citra Serras Montorii constitutis presentes litteras inspecturis fidelibus paternis et suis salutem, etc. In actionibus nostris utilitati puplice libenter oportune perspicimus et honestatem morum in quantum suadet modestia conservamus. Sane Francisca uxor Mathei de Romana de Salerno in Regia Curia presens exposuit quod ipsa circa principale exercitium cirurgie sufficiens circumspecto in talibus judicio reputatur. Propter quod excellentie nostre supplicavit attentius ut licentiam sibi dignaremus concedere in arte hujusmodi practicandi. Quia igitur per scriptum puplicum universitatis terre Salerni presentatum eidem Regie Curie, inventum est lucide quod Francisca prefata fidelis est et genere orta fidelium ac examinata per medicos Regios paternos nostrosque cirurgicos, in eadem arte cirurgie tamquam ydiota sufficiens est inventa, licet alienum sit feminis conventibus interrese virorum, ne in matronalis pudoris contumelia irruant et primum culpam vetite transgressionis incurrant. Quia tamen de juris indicto medicine officium mulieribus est concessum expedienter attento quod ad mulieres curandas egrotas de honestate morum viris sunt femine aptiores, not recepto prius ab eadem Francisca solito fidelitatis et quod iuxta tradiciones ipsius artis curabit fideliter corporaliter Juramento, licentiam curandi et practicandi sibi in eadem arte per Justitieratum jam dictum auctoritate presentium impartimus. Quare fidelitati vestre precipimus quatenus eandem Franciscam curare et practicari in prefata arte per Justitieratum predictum ad honorem et fidelitatem paternam et nostram ac utilitatem fidelium presentium earumdam libere permittatis, nullum sibi in hoc impedimentum vel obstaculum interentes. Datum Neapoli per dominum Bartholomeum de Capua, etc., Anno domini mcccxxi, die x Septembris v, indictionis Regnorum dicti domini patris nostri anno xiii."
Collectio Salernitana, Tom. III, p. 338, by G. Henschel, C. Daremberg, and S. de Renzi, Naples, 1852-59.