← Table of contents
Virgilio nel Medio Evo, vol. I

Note 470 — CAPITOLO XII.

Reading edition

«Cum studia saecularium litterarum magno desiderio fervere cognoscerem, ita ut magna pars hominum per ipsa se mundi prudentiam crederei adipisci, gravissimo sum, fateor, dolore permotus, quod scripturis divinis magistri publici deessent, cum mundani auctores celeberrima procul dubio traditione pollerent.» Cassiod. Praef. ad Div. inst.; «Unde miror satis quod non velint mystica Dei sacramenta ea diligentia perscrutari qua tragoediarum naenias et poetarum figmenta sudantes cupiunt investigare labore.» Paschas. Radbert. (IX sec.), in Math. p. 411 sg. (Bibl. Patr. max. XIV); «Alii autem studiis incitati carminum ad naeniarum garrulitates alta divertunt ingenia, famam autem veritatis ergo, Dei sanctorum memorando gesta.... fabulis delectati, non pavent subcludere.» Gumpold. ap. Pertz, Mon. Germ. hist. IV, 213; «Cumque gentilium figmenta, sive deliramenta cum omni studio videamus.... in gymnasiis et scholis publice celebrata et cum laude recitata, dignum duximus ut sanctorum dicta et facta describantur, et descripta ad laudem et honorem Christi referantur.» Hist. Eliensis ap. Gale, Scriptores hist. brit. p. 463.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings