← Table of contents
Virgilio nel Medio Evo, vol. I

Note 206 — CAPITOLO V.

Reading edition

«Cui etiam gratia hoc nomine est habenda, quod nonnulla ab illis in opus suum quod aeterno mansurum est, transferendo, fecit ne omnino memoria veterum deleretur: quos, sicut praesens sensus ostendit, non solum neglectui, verum etiam risui habere iam coepimus. Denique et iudicio transferendi et modo imitandi consecutus est ut quod apud illum legerimus alienum, aut illius esse malimus aut melius hic quam ubi natum est sonare miremur.» Sat. VI, 1, 5, 6.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings