← Table of contents
Villainage in England

Note 382 — Chapter VI

Reading edition

Registrum Album Abbatiae Sancti Edmundi de Burgo, Cambridge University, Ee. iii. 60 f.; 188, b: 'Memorandum quod anno regni Regis Edwardi filii Regis Henrici 18—dominus Johannes de Norwold abbas Sti. Edmundi ad ulteriores portas manerii sui de Herlawe, ad instanciam Cecilie le Grete de Herlawe hereditatem suam de mollond infra campum dicte ville jacentem post mortem viri sui a pluribus tenentibus Abbatis petentis coram eodem Abbate, eo pretextu quod vir suus adventicius dictam hereditatem suam ipsa invita vendidit et alienauit, per subscriptos inquisivit, utrum ipse seu alii quicumque infra villam predictam mollond tenentes libere tenuerunt seu tenent, et per cartas aut alio modo.... Qui omnes et singuli jurati dixerunt per sacramentum suum quod omnes tenentes de molland solebant esse custumarii et fuerunt, sed Abbas Hugo primus et Abbas Sampson posterum et alii Abbates relaxarunt eis seruicia maiora et consuetudines pro certa pecunia; modo arentati in aliquibus operibus ceteris, sed nihil habent inde nec tenent per cartas, sed per virgam in curia. Et sunt geldabiles in omnibus inter custumarios et quod omnes sunt custumarie et servilis condicionis sicut et alii.'

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings