← Table of contents
Villainage in England

Note 230 — Chapter III

Reading edition

Stoneleigh Reg., 32: 'Et quod in eodem manerio sunt diuerse tenure secundum consuetudinem manerii illius totis temporibus retroactis usitatam, videlicet quidam tenentes eiusdem manerii tenent terras et tenementa sua in sokemanria de feodo et hereditate de qua quidem tenura talis habetur et omni tempore habebatur consuetudo, videlicet quod quando aliquis tenens eiusdem tenure terram suam alicui alienare uoluerit, veniet in curiam coram ipso Abbate vel eius senescallo et per uirgam sursum reddat in manum domini terram sic alienandam.... Et si aliquis terram aliquam huiusmodi tenure infra manerium predictum per cartam uel sine carta absque licentia dicti Abbatis alienauerit aliter quam per sursum reddicionem in curia in forma predicta, quod terra sic extra curiam alienata domino dicti manerii erit forisfacta in perpetuum. Dicunt eciam quod quidam sunt tenentes eiusdem manerii ad voluntatem eiusdem Abbatis. Et si quis eorundem tenencium terram sic ad voluntatem tentam alienauerit in feodo, quod liceat dicto Abbati terram illam intrare et illam tanquam sibi forisfactam sibi in perpetuum retinere.'

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings