Note 223 — Chapter III
Reading edition
Coram Rege, Pasch. 1 Edw. II, m. 26: '(Maugerus) defendit vim et injuriam quando, etc. Et dicit quod qualitercunque iidem homines asserant se et antecessores suos tenentes, etc. certa seruicia dominis de Wycle antecessoribus ipsius Maugeri et sibi fecisse et facere debere, quod omnes antecessores sui domini de eodem manerio extiterunt seisiti de predictis hominibus et eorum antecessoribus tenentibus tenementa quae ipsi modo tenent ibidem ut de uillanis suis taillabilibus alto et basso ad voluntatem ipsorum dominorum et redempcionem sanguinis et alia villana seruicia et incerta et villanas consuetudines faciendo a tempore quo non extat memoria.... Et predicti homines dicunt quod ipsi sunt tenentes de antiquo dominico, etc., prout curie satis liquet et quod omnes tenentes in dominico Regis per certa seruicia et certas consuetudines tenent et tenere debent, quidam per maiora et quidam per minora secundum consuetudinem, set semper per certa,' etc. Coram Rege, Mich. 5 Edw. II, m. 77, v: 'Nec dedici potest quia tenentes de antiquo dominico certa seruicia et certas consuetudines tenentur facere et non ad voluntatem dominorum.'