Note 210 — Chapter III
Reading edition
Coram Rege, Tr. 3 Edw. I, m. 14, d: 'Et unde predicti homines (de Kyngesripton) queruntur quod temporibus Cnout regis quo manerium illud fuit in manu dicti antecessoris sui tenuerunt tenementa sua per seruicia subscripta, videlicet reddendi pro qualibet virgata terre 5 solidos, etc. Et omnes antecessores sui tenuissent tenementa sua per predicta seruicia usque ad conquestum Anglie, et a conquestu usque ad tempus regis Henrici aui regis Johannis aui domini regis nunc, usque ad tempus cuiusdam Abbatis de Rameseye Roberti Dogge nomine qui tempore Henrici Regis distrinxit antecessores suos ad dandum relevium pro voluntate sua, etc. Et Abbas dicit quod non debet eis ad hoc breue respondere, quia desicut in narracione sua non faciunt mencionem quod ipsi extitissent in tali statu in quo fuerunt tempore regis Knout, quem statum ipsi clamant habere, tempore aliorum regum de quo memoria haberi possit nec de quo breue de recto currit nec aliqua verificacio per patriam fieri possit.... Et Reginaldus et alii bene cognoscunt quod ipse Abbas et predecessores sui exstiterunt in seysina percipiendi ab ipsis et antecessoribus suis predicta seruicia indebita a tempore predicti Henrici regis. Set desicut istud breue quod conceditur in fauorem dominicorum domini Regis non habet prescriptionem temporis, petunt judicium si [racione?] alicujus longiqui termini debeant ab actione excludi sua.'