Note 239 — Chapter III
Reading edition
Dialogus de Scaccario, i. 10: 'Post regni conquisitionem, post justam rebellium subversionem, cum rex ipse regisque proceres loca nova perlustrarent, facta est inquisitio diligens, qui fuerint qui contra regem in bello dimicantes per fugam se salvaverint. His omnibus et item haeredibus eorum qui in bello occubuerunt, spes omnis terrarum et fundorum atque redituum, quos ante possederant, praeclusa est; magnum namque reputabant frui vitae beneficio sub inimicis. Verum qui vocati ad bellum nec dum convenerant, vel familiaribus vel quibuslibet necessariis occupati negotiis non interfuerant, cum tractu temporis devotis obsequiis gratiam dominorum possedissent, sine spe successionis, sibi tantum pro voluptate (voluntate?) tamen dominorum possidere coeperunt. Succedente vero tempore cum dominis suis odiosi passim a possessionibus pellerentur, nec esset qui ablata restitueret, communis indigenarum ad regem pervenit querimonia, quasi sic omnibus exosi et rebus spoliati ad alienigenas transire cogerentur. Communicato tandem super his consilio, decretum est, ut quod a dominis suis exigentibus meritis interveniente pactione legitima poterant obtinere, illis inviolabili jure concederentur; ceterum autem nomine successionis a temporibus subactae gentis nihil sibi vendicarent.'