← Table of contents
Villainage in England

Note 670 — Chapter III

Reading edition

Exch. Q.R. Min. Acc. Bk. 587, T.P.R. 8109: 'Sciendum quod tenentes Abbatis de Osoluestone in Donington et Byker cum pertinentiis fuerunt semel in anno pro voluntate Abbatis ad curiam suam tenendum ibidem et invenient eidem Abbati et toti familie sue quam secum duxerit omnia necessaria sufficientia in adventu suo per unum diem integrum et noctem sequentem, vel noctem precedentem et diem sequentem in esculentis et poculentis tam vino quam cervisia, feno et prebenda pro equis eorum et equis carucariorum salem querencium, una cum candela et ceteris costis omnimodis inter necessaria computandis. Et si abbas non venerit facient finem cum celerario si voluerit vel cum alii quem Abbas nomine suo miserit ad minus 20 solidis. Et si is qui nomine Abbatis missus ibidem fuit et finem recusauit, procurabitur ut premittitur. Et si aliquid de necessariis in administrando defuerit, omnes tenentes qui comestum contribuere debent die crastino in plena curia super necessariorum defectu per senescallum calumpniabuntur et graviter amerciabuntur. Et talis fuit consuetudo ab antiquo et habetur quolibet anno pro certo redditu, et de quo Petrus de Thedingworth quondam Abbas de Osoluestone et predecessores sui a tempore quo non extat memoria sub forma predicta fuerunt seisiti.'

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings