Note 88 — Chapter II
Reading edition
Bracton, 24 b: 'Si autem in charta hoc tantum contineatur, habendum et tenendum tali (cum sit servus) per liberum servitium huiusmodi verba non faciunt servum liberum nec dant ei liberum tenementum ... Quia tenementum nichil confert nec detrahit personae, nisi praecedat, ut dictum est, homagium vel manumissio, vel quod tantundem valet de concessione domini, scilicet quod villanus libere teneat et quiete et per liberum servitium, sibi et haeredibus suis. Si autem hoc solum dicatur, quod teneat per liberum servitium [sibi et heredibus suis], si ejectus fuerit a quocunque non recuperet per assisam noue disseisine, ut liberum tenementum, quia domino competit assisa et non villano. Si tamen dominus ipsum ejecerit, quaeritur, an contra dominum agere possit de conventione, cum prima facie non habet personam standi in judicio ad hoc, quod dominus teneat ei conventionem, videtur quod sic, propter factum domini sui, ut si agat de conventione, et dominus excipiat de servitute, replicare poterit de facto domini sui, sicut supra dicitur de feoffamento. Nec debent jura juvare dominum contra voluntatem suam, quia semel voluit conventionem, et quamvis damnum sentiat, non tamen fit ei injuria et ex quo prudenter et scienter contraxit cum servo suo, tacite renunciavit exceptionem villenagii.'