Note 83 — Chapter II
Reading edition
Britton, i. 199; Littleton, 189; Bract. Note-book, pl. 1025: 'Assisa venit recognitura utrum una uirgata terre cum pertinenciis in R. sit libera elemosina pertinens ad ecclesiam Magistri Iohannis de R. de R. an laicum feodum Gaufridi Beieudehe. Qui venit et dicit quod non debet inde assisa fieri quia antecessores sui feoffati fuerunt a conquestu Anglie ita quod tenerent de ecclesia illa et redderent ei per annum x. solidos.... Iuratores dicunt quod terra illa est feodum eiusdem ecclesie ita quod idem G. et antecessores sui semper tenuerunt de ecclesia.... Et dicunt quod idem Gaufridus est natiuus Comitis Warenne et de eo tenet in uilenagio aliud tenementum. Postea uenit Gaufridus et cognouit quod est uillanus Comitis Warenne. Postea concordati sunt,' etc.