← Table of contents
Villainage in England

Note 36 — Chapter I

Reading edition

Coram Rege, Mich., 3 4 Edw. I, m. 1: 'Ricardus de Assheburnham summonitus fuit ad respondendum Petro de Attebuckhole et Johanni de eadem de placito quare, cum ipsi teneant quasdam terras et tenementa de predicto Ricardo in Hasseburnham ac ipsi parati sunt ad faciendum ei consuetudines et servicia que antecessores sui terras et tenementa illa tenentes facere consueverint, predictus Ricardus diversas commoditates quam ipsi tam in boscis ipsius Ricardi quam in aliis locis habere consueverint eisdem subtrahens ipsos ad intollerabiles servitutes et consuetudines faciendas taliter compellit quod ex sua duricia mendicare coguntur. Et unde queruntur quod, cum teneant tenementa sua per certas consuetudines et certa servicia, et cum percipere consueverunt boscum ad focum et materiam de bosco crescente in propriis terris suis, predictus Ricardus ipsos non permittit aliquid in boscis suis capere et eciam capit aueria sua et non permittit eos terram suam colere.—Ricardus dicit, quod non debet eis ad aliquam accionem respondere nisi questi essent de vita vel membris vel de iniuria facta corpori suo. Dicit eciam quod nativi sui sunt, et quod omnes antecessores sui nativi fuerunt antecessorum suorum et in villenagio suo manentes.'

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings