← Table of contents
Villainage in England

Note 35 — Chapter I

Reading edition

Placita Coram Rege, Easter, 14 Edw. I, m. 9: 'Willelmus Barantyn et Radulfus attachiati fuerunt ad respondendum Agneti de Chalgraue de placito quare in ipsam Agnetem apud Chalgraue insultum fecerunt et ipsam verberaverunt, vulneraverunt et male tractaverunt, et bona et catalla sua in domibus ipsius Agnetis apud Chalgraue scilicet ordeum et avenam, argentum, archas et alia bona ad valenciam quadraginta solidorum ceperunt et asportaverunt; et ipsam Agnetem effugaverunt de uno mesuagio et dimidia virgata terre de quibus fuit in seysina per predictum Willelmum que fuerunt de antiquo dominico per longum tempus; nec permiserunt ipsam Agnetem morari in predicta villa de Chalgraue; et eciam quandam sororem ipsius Agnetis eo quod ipsa soror eam hospitavit per duas noctes de domibus suis eiecit, terra et catalla sua abstulit. Et predicti Willelmus et Radulfus veniunt. Et quo ad insultacionem et verberacionem dicunt quod non sunt inde culpabiles. Et quo ad hoc quod ipsa Agnes dicit quod ipsam eiecerunt de domibus et terris suis, dicunt quod predicta Agnes est natiua ipsius Willelmi et tenuit predicta tenementa in villenagio ad voluntatem ipsius Willelmi propter quod bene licebat eidem Willelmo ipsam de predicto tenemento ammouere.—Juratores dicunt ... quod predicta tenementa sunt villenagium predicti Willelmi de Barentyn et quod predicta Agnes tenuit eadem tenementa ad voluntatem ipsius Willelmi.' Cf. Y.B. 12/13 Edw. III (ed. Pike), p. 233 sqq., 'or vous savez bien qe par ley de terre tout ceo qe le vileyn ad si est a soun seignour;' 229 sqq., 'qar cest sa terre demene, et il les puet ouster a sa volunte demene.'

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings