Note 121 — Chapter I · (continued 2)
Reading edition
The king of Tombuto, according to Leo, had three thousand horsemen under his command, and an almost innumerable multitude of archers. One very remarkable circumstance is that fire destroyed, according to this author, (if we read oppidi pars) almost half the city in the space of five hours. Leo’s recital is the most important, and perhaps the most authentic, of any we have hitherto possessed. These motives induce me to place it entire before the reader, in order that he may compare it with the new narrative. I shall quote the Latin version made from the Italian of Leo (2nd edition), though it is not quite so accurate as might be wished: it is well known that Leo wrote it originally in Arabic. See Joannis Leonis Africani de totius Africæ Descriptione lib, Tiguri, 1559. 431 and following pages.
TUMBUTUM REGNUM.
Hujus regni nomen nostris ferè temporibus ab ejusdem nominis oppido desumptum volunt, cujus conditorem fuisse dicunt quemdam Mensè-Suleiman, hegiræ anno sexcentesimo decimo: in duodecimo milliario à quodam fluviolo situm fuit, quod è Nigro flumine effluebat; cujus domus omnes in tuguriola cretacea[A] stramineis tectis sunt mutatæ. Visitur tamen elegantissimum quoddam templum, cujus murus ex lapidibus atque calce vivo est fabricatus: deindè et palatium quoddam regium à quodam Granatæ viro artificiosissimo conditum. Frequentissimæ hìc sunt artificum, mercatorum, præcipuè autem telæ atque gossypii textorum, officinæ. Hùc mercatores barbari pannum ex Europâ afferunt. Hujus quoque regionis mulieres faciem tegunt, ancillis tamen exceptis, iisque quæ omnia ad victum necessaria vendunt. Incolæ, ac inter hos exteri præsertim, sunt ditissimi, adeò ut qui jam regem agit, utramque filiam duobus mercatoribus ditissimis in uxores dederit. Frequentissimi hìc putei, qui aquam præbent dulcissimam; ac quoties Niger flumen excrescit, ejus aquam ductibus quibusdam in urbem trahunt. Regio est frumentis, pecudibus, lacte atque butyro copiosissima: salis verò summa est penuria; hùc enim à Tegasa, quod oppidum in quingentesimo abest milliario, adferri solet. Ego cùm hìc essem, vidi salis sarcinam unam, quantùm camelus ferre potuit, octoginta emi aureis. Tumbuti rex opulentissimus bracteas aliquot atque sceptra habet, quorum nonnulla mille et trecentarum sunt librarum. Magnificam optimèque instructam alit aulam: quoties aliquò proficiscitur, camelo insidet, qui à nobilibus duci solet; idem evenit quoties ad bellum proficiscitur; milites verò omnes equites sunt. Hunc si quis regem alloqui velit, ad pedes primùm procidit, deindè terram sumens in caput atque humeros sternit: soletque hic fère mos ab illis servari, qui nunquam anteà regi sunt locuti, aut qui ab alio principe hùc legati sunt missi. Equitum semper tria millia habet, pedites propemodùm innumeros, qui arcubus sagittas emittunt veneno infectas. Frequentissimè cum his belligerantur, qui tributum persolvere recusant, et quotquot prælio capere possunt, Tumbuti mercatoribus vendunt. Magna hìc est equorum paucitas; mercatores atque aulici pusillos quosdam alunt, quibus in itinere peragendo uti solent; præstantissimi autem equi à Barbaria adducuntur; Rex verò simul atque audit mercatores cum equis appulisse, mox numerum sibi adferri jubet, deindè omnium præstantissimum sibi deligit, pretiumque liberalissime persolvit. Judæis omnibus adeò se hostem atrocem præbet, ut nullos omninò in ea civitate admittat: si quos Barbaros aliquid cum Judæis commercii habere intelligit, statim illorum bona proscribere jubet. Magna hìc est judicum, doctorum, sacerdotum, atque virorum doctissimorum, copia, qui liberalissimis regiis aluntur stipendiis. Infiniti hìc libri manuscripti ex Barbaria adferuntur; è quibus multò plures pecuniæ quàm ex reliquiis omnibus mercibus colliguntur. Horum moneta aurea est, nullis figuris insignita: in rebus autem minutioribus cochleis quibusdam utuntur quæ hùc ex Persarum regione convehi solent, harum quadringentæ aureo æquivalent: aureorum autem sex, cum duabus unius aurei tertiis, unciam unam pendent. Homines naturâ sunt mites atque placidi; à vigesimâ quartâ in primam usque noctis horam cantando atque saltando omnes ferè civitatis partes ambiunt. Mancipia utriusque sexûs quàm plurima alunt: estque oppidum ignis injuriæ maximè obnoxium; ubi jàm secundùm ad hos venissem dimidia ferè oppida pars quinque horarum spatio igne deleta fuit. Nullum in suburbio hortum aut fructibus consitum locum reperies.
CABRA OPPIDUM.
Cabra sic satis amplum absque muris ad pagi modum compositum oppidum, distat à Tumbuto ad flumen Nigrum in duodecimo ferè milliario; hìc mercatores ad Gineæ aut Melli regnum navigare cupientes, naves conscendunt. Hujus tàm cives quàm ædificia Tumbuti ædificiis atque civibus non admodùm sunt inferiora: hùc Nigritæ navigio undique confluere solent. In hac civitate Tumbuti rex judicem quemdam constituit, qui lites inter eos componeret: molestum enim erat toties in anno eam ob causam eò proficisci. Ego hìc regis fratrem Abu-Bacr, cognomine Pargama, novi hominem, colore quidem nigrum, cæterùm animo atque ingenio candidissimum. Frequentissimi hìc exoriuntur morbi, qui rempublicam mirum in modum minuunt. Idque propter ciborum ineptissimam commixtionem: pisces enim lacte, butyro atque carnibus commiscent; estque hic præcipuus ferè Tumbuti cibus.