Note 57 — Chapter XXVII
Reading edition
Terra quadam est in partibus Orientis de qua dictum est supra, quæ Mongal nominatur. Hæc terra quondam populos quatuor habuit: unus Yeka Mongal, id est magni Mongali vocabantur; secundus Su Mongal, id est aquatici Mongali vocabantur; sibi autem se ipsos Tartaros appellabant, a quodam fluvio qui currit per terram illorum qui Tatar nominatur. Alius appellabatur Merkit; quartus Mecrit. Hi populi omnes unam formani personarum et unam linguam habebant, quamvis inter se per provincias et principes essent divisi.
In terra Jeka Mongal fuit quidam qui vocabatur Chingis; este incepit esse robustus venator coram domino: dedicit enim homines furari, rapere prædam. Ibat autem ad alias terras et quoscumque poterat capere et sibi associare non demittebat; homines autem suæ gentes ad se inclinavit, qui tanquam ducem ipsum sequebantur ad omnia malefacta. Hic autem incepit pugnare cum Su Mongal sive Tartaris, postquam plures homines aggregaverat sibi, et interfecit ducem eorum, et multo bello sibi omnes Tataros subjugavit et in suam servitutem recepit ac redegit. Post hæc cum omnibus istis pugnavit cum Merkitis, qui erant positi juxta terram Tartarorum, quas etiam sibi bello subjecit. Inde procedens pugnavit contra Mecritas et etiam illos devicit.