Note 13 — MUSÆUS. (continued 2)
Reading edition
Nulla Crocco virilis sexûs proles fuit, sed moriturus tres a morte suâ filias superstites reliquit, omnes ut ipse erat fatidicas, vel magas potius, qualis Medea et Circe fuerant. Nam Bela natu filiarum maxima herbis incantandis Medeam imitabatur, Tetcha (Therba) natu minor carminibus magicis Circem reddebat. Ad utramque frequens multitudinis concursus; dum alii amores sibi conciliare, alii cum bonâ valetudine in gratiam redire, alii res amissas recuperare cupiunt. Illa arcem Belinam, hæc altera arcem Thetin ex mercenariâ pecuniâ, nihil enim gratuito faciebant, ædificandam curavit. Liberalior in hac re Lybussa natu minima apparuit, ut quæ a nemine quidquam extorquebat, et potius fata publica omnibus, quam privata singulis, præcinebat: quâ liberalitate, et quia non gratuitâ solùm sed etiam minus fallace prædictione utebatur, assecuta est ut in locum patris Crocci subrogaretur.—Dubravius.