← Table of contents
Three Philosophical Poets

Note 6 — I

Reading edition

Lucretius, i. 24, 28-30, 41-43, 140-44:

Te sociam studeo scribendis versibus esse.... Quo magis aeternum da dictis, diva, leporem: Effice, ut interea fera moenera militiai Per maria ac terras omnes sopita quiescant.... Nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo Possumus aequo animo, nec Memmi clara propago Talibus in rebus communi desse saluti.... Sed tua me virtus tamen, et sperata voluptas Suavis amicitiae, quemvis sufferre laborem Suadet, et inducit noctes vigilare serenas, Quaerentem, dictis quibus et quo carmine demum Clara tuae possim praepandere lumina menti.

Return to I
Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings