Note 118 — REFLECTIONS ON THE REVOLUTION IN FRANCE. (continued 4)
Reading edition
"Si plures sunt ii quibus improbe datum est, quam illi quibus injuste ademptum est, idcirco plus etiam valent? Non enim numero hæc judicantur, sed pondere. Quam autem habet æquitatem, ut agrum multis annis, aut etiam sæculis ante possessum, qui nullum habuit habeat, qui autem habuit amittat? Ac, propter hoc injuriæ genus, Lacedæmonii Lysandrum Ephorum expulerunt; Agin regem (quod nunquam antea apud eos acciderat) necaverunt; exque eo tempore tantæ discordiæ secutæ sunt, ut et tyranni exsisterent, et optimates exterminarentur, et preclarissime constituta respublica dilaberetur. Nec vero solum ipsa cecidit, sed etiam reliquam Græciam evertit contagionibus malorum, quæ a Lacedæmoniis profectæ manarunt latius."—After speaking of the conduct of the model of true patriots, Aratus of Sicyon, which was in a very different spirit, he says,—"Sic par est agere cum civibus; non (ut bis jam vidimus) hastam in foro ponere et bona civium voci subjicere præconis. At ille Græcus (id quod fuit sapientis et præstantis viri) omnibus consulendum esse putavit: eaque est summa ratio et sapientia boni civis, commoda civium non divellere, sed omnes eadem æquitate continere."—Cic. Off. 1. 2.