Note 95 — REFLECTIONS ON THE REVOLUTION IN FRANCE. (continued 3)
Reading edition
Sit igitur hoc ab initio persuasum civibus, dominos esse omnium rerum ac moderatores deos; eaque, quæ gerantur, eorum geri vi, ditione, ac numine; eosdemque optime de genere hominum mereri; et qualis quisque sit, quid agat, quid in se admittat, qua mente, qua pietate colat religiones intueri: piorum et impiorum habere rationem. His enim rebus imbutæ mentes haud sane abhorrebunt ab utili et a vera sententia.—Cic. de Legibus, l. 2.