Note 39 — BOERHAAVE.
Reading edition
Doctrinam sacris literis Hebraice et Graece traditarn, solam animae salutarem et agnovit et sensit. Omni opportunitate profitebatur disciplinam, quam Jesus Christus ore et vita expressit, unice tranquillitatem dare menti. Semperque dixit amicis, pacem animi baud reperiundam, nisi in magno Mosis praecepto de sincere amore Dei et hominis bene observato. Neque extra sacra monumenta uspiam inveniri, quod mentem serenet. Deum pius adoravit, qui est. Intelligere de Deo, unice, volebat id, quod Deus de se intelligit. Eo contentus ultra nihil requisivit, ne idolatria erraret. In voluntate Dei sic requiescebat, ut illius nullam omnino rationem indagandam putaret. Hanc unice supremam omnium legem esse contendebat; deliberata constautia perfectissime colendam. De aliis et seipso sentiebat: ut quoties criminis reos ad poenas letales damnatos audiret, semper cogitaret, saspe diceret: "Quis dixerat annon me sint melioresi Utique, si ipse melior, id non mihi auctori tribuendum esse, palam aio, confiteor; sed ita largienti Deo."—Orig. Edit.